4 Vulg II Cor 4

1ideo habentes hanc ministrationem

iuxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus

2sed abdicamus occulta dedecoris

non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei

sed in manifestatione veritatis commendantes nosmet ipsos

ad omnem conscientiam hominum coram Deo

3quod si etiam opertum est evangelium nostrum

in his qui pereunt est opertum

4in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium

ut non fulgeat inluminatio evangelii

gloriae Christi

qui est imago Dei

5non enim nosmet ipsos praedicamus

sed Iesum Christum Dominum

nos autem servos vestros per Iesum

6quoniam Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere

qui inluxit in cordibus nostris

ad inluminationem scientiae claritatis Dei in facie

Christi Iesu

7habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus

ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis

8in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur

aporiamur sed non destituimur

9persecutionem patimur sed non derelinquimur

deicimur sed non perimus

10semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes

ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur

11semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum

ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali

12ergo mors in nobis operatur vita autem in vobis

13habentes autem eundem spiritum fidei

sicut scriptum est credidi propter quod locutus sum

et nos credimus propter quod et loquimur

14scientes quoniam qui suscitavit Iesum

et nos cum Iesu suscitabit

et constituet vobiscum

15omnia enim propter vos

ut gratia abundans

per multos gratiarum actione

abundet in gloriam Dei

16propter quod non deficimus

sed licet is qui foris est noster homo corrumpitur

tamen is qui intus est renovatur de die in diem

17id enim quod in praesenti est

momentaneum et leve tribulationis nostrae

supra modum in sublimitatem

aeternum gloriae pondus operatur nobis

18non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur

quae enim videntur temporalia sunt

quae autem non videntur aeterna sunt