6 Vulg I Tim 6

1quicumque sunt sub iugo servi

dominos suos omni honore dignos arbitrentur

ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

2qui autem fideles habent dominos

non contemnant quia fratres sunt

sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti

qui beneficii participes sunt

haec doce et exhortare

3si quis aliter docet

et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi

et ei quae secundum pietatem est doctrinae

4superbus nihil sciens

sed languens circa quaestiones et pugnas verborum

ex quibus oriuntur invidiae contentiones

blasphemiae suspiciones malae

5conflictationes hominum mente corruptorum

et qui veritate privati sunt

existimantium quaestum esse pietatem

6est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia

7nihil enim intulimus in mundum

haut dubium quia nec

auferre quid possumus

8habentes autem alimenta et quibus tegamur

his contenti sumus

9nam qui volunt divites fieri

incidunt in temptationem et laqueum

et desideria multa inutilia et nociva

quae mergunt homines in interitum et perditionem

10radix enim omnium malorum est cupiditas

quam quidam appetentes erraverunt a fide

et inseruerunt se doloribus multis

11tu autem o homo Dei haec fuge

sectare vero iustitiam pietatem fidem

caritatem patientiam mansuetudinem

12certa bonum certamen fidei

adprehende vitam aeternam in qua vocatus es

et confessus bonam confessionem coram multis testibus

13praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu

qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

14ut serves mandatum sine macula inreprehensibile

usque in adventum Domini nostri Iesu Christi

15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens

rex regum et Dominus dominantium

16qui solus habet inmortalitatem

lucem habitans

inaccessibilem

quem vidit nullus hominum sed nec videre potest

cui honor et imperium sempiternum amen

17divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere

neque sperare in incerto divitiarum

sed in Deo

qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum

18bene agere divites fieri in operibus bonis

facile tribuere communicare

19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum

ut adprehendant veram vitam

20o Timothee depositum custodi

devitans profanas vocum novitates

et oppositiones falsi nominis scientiae

21quam quidam promittentes circa fidem exciderunt

gratia tecum