5 Vulg I Cor 5

1omnino auditur inter vos fornicatio

et talis fornicatio qualis nec inter gentes

ita ut uxorem patris aliquis habeat

2et vos inflati estis et non magis luctum habuistis

ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit

3ego quidem absens corpore praesens autem spiritu

iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est

4in nomine Domini nostri Iesu Christi

congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu

5tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis

ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu

6non bona gloriatio vestra

nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit

7expurgate vetus fermentum

ut sitis nova consparsio sicut estis azymi

etenim pascha nostrum immolatus est Christus

8itaque epulemur non in fermento veteri

neque in fermento malitiae et nequitiae

sed in azymis sinceritatis et veritatis

9scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis

10non utique fornicariis huius mundi

aut avaris aut rapacibus

aut idolis servientibus

alioquin debueratis de hoc mundo exisse

11nunc autem scripsi vobis non commisceri

si is qui frater nominatur est fornicator

aut avarus aut idolis serviens

aut maledicus aut ebriosus aut rapax

cum eiusmodi nec cibum sumere

12quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare

nonne de his qui intus sunt vos iudicatis

13nam eos qui foris sunt Deus iudicabit

auferte malum ex vobis ipsis