3 Vulg I Cor 3

1et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus

sed quasi carnalibus

tamquam parvulis in Christo

2lac vobis potum dedi non escam

nondum enim poteratis

sed ne nunc quidem potestis

adhuc enim estis carnales

3cum enim sit inter vos zelus et contentio

nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis

4cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli

alius autem ego Apollo

nonne homines estis

quid igitur est Apollo quid vero Paulus

5ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit

6ego plantavi Apollo rigavit

sed Deus incrementum dedit

7itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat

sed qui incrementum dat Deus

8qui plantat autem et qui rigat unum sunt

unusquisque autem propriam mercedem accipiet

secundum suum laborem

9Dei enim sumus adiutores

Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

10secundum gratiam Dei quae data est mihi

ut sapiens architectus fundamentum posui

alius autem superaedificat

unusquisque autem videat quomodo superaedificet

11fundamentum enim aliud nemo potest ponere

praeter id quod positum est qui est Christus Iesus

12si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc

aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam

13uniuscuiusque opus manifestum erit

dies enim declarabit

quia in igne revelabitur

et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit

14si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet

15si cuius opus arserit detrimentum patietur

ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem

16nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

17si quis autem templum Dei violaverit

disperdet illum Deus

templum enim Dei sanctum est quod estis vos

18nemo se seducat

si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo

stultus fiat ut sit sapiens

19sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum

scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum

20et iterum

Dominus novit cogitationes sapientium

quoniam vanae sunt

21itaque nemo glorietur in hominibus

omnia enim vestra sunt

22sive Paulus sive Apollo sive Cephas

sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura

omnia enim vestra sunt

23vos autem Christi Christus autem Dei