13 Vulg I Cor 13

1si linguis hominum loquar et angelorum

caritatem autem non habeam

factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens

2et si habuero prophetiam

et noverim mysteria omnia et omnem scientiam

et habuero omnem fidem ita ut montes transferam

caritatem autem non habuero nihil sum

3et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas

et si tradidero corpus meum ut ardeam

caritatem autem non habuero nihil mihi prodest

4caritas patiens est benigna est

caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur

5non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt

non inritatur non cogitat malum

6non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati

7omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

8caritas numquam excidit

sive prophetiae evacuabuntur

sive linguae cessabunt sive scientia destruetur

9ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus

10cum autem venerit quod perfectum est

evacuabitur quod ex parte est

11cum essem parvulus loquebar ut parvulus

sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus

quando factus sum vir

evacuavi quae erant parvuli

12videmus nunc per speculum in enigmate

tunc autem facie ad faciem

nunc cognosco ex parte

tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum

13nunc autem manet

fides spes caritas

tria haec

maior autem his est caritas