1 Vulg Col 1

1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei

et Timotheus frater

2his qui sunt Colossis sanctis

et fidelibus fratribus in Christo Iesu

gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

3gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi

semper pro vobis orantes

4audientes fidem vestram in Christo Iesu

et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

5propter spem quae reposita est vobis in caelis

quam audistis in verbo veritatis evangelii

6quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est

et fructificat et crescit sicut in vobis

ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in

veritate

7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro

qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

9ideo et nos ex qua die audivimus

non cessamus pro vobis orantes et postulantes

ut impleamini agnitione voluntatis eius

in omni sapientia et intellectu spiritali

10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes

in omni opere bono fructificantes

et crescentes in scientia Dei

11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius

in omni patientia et longanimitate cum gaudio

12gratias agentes Patri

qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

13qui eripuit nos de potestate tenebrarum

et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

14in quo habemus redemptionem

remissionem peccatorum

15qui est imago Dei invisibilis

primogenitus omnis creaturae

16quia in ipso condita sunt universa

in caelis et in terra visibilia et invisibilia

sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates

omnia per ipsum et in ipso creata sunt

17et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

18et ipse est caput corporis ecclesiae

qui est principium primogenitus ex mortuis

ut sit in omnibus ipse primatum tenens

19quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

20et per eum reconciliare omnia in ipsum

pacificans per sanguinem crucis eius

sive quae in terris sive quae in caelis sunt

21et vos cum essetis aliquando alienati

et inimici sensu in operibus malis

22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem

exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles

et inmobiles ab spe evangelii quod audistis

quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est

cuius factus sum ego Paulus minister

24qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis

et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea

pro corpore eius quod est ecclesia

25cuius factus sum ego minister

secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos

ut impleam verbum Dei

26mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus

nunc autem manifestatum est sanctis eius

27quibus voluit Deus notas facere

divitias gloriae sacramenti huius in gentibus

quod est Christus in vobis spes gloriae

28quem nos adnuntiamus

corripientes omnem hominem

et docentes omnem hominem in omni sapientia

ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

29in quo et laboro certando

secundum operationem eius

quam operatur in me in virtute