6 Vulg Mt 6

1Adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus

ut videamini ab eis

alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est

2cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te

sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis

ut honorificentur ab hominibus

amen dico vobis receperunt mercedem suam

3te autem faciente elemosynam

nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

4ut sit elemosyna tua in abscondito

et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

5et cum oratis non eritis sicut hypocritae

qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare

ut videantur ab hominibus

amen dico vobis receperunt mercedem suam

6tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum

et cluso ostio tuo

ora Patrem tuum in abscondito

et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

7Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici

putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur

8nolite ergo adsimilari eis

scit enim Pater vester quibus opus sit vobis

antequam petatis eum

9sic ergo vos orabitis

Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen

tuum

10veniat regnum tuum

fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

11panem nostrum supersubstantialem

da nobis hodie

12et dimitte nobis debita nostra

sicut et nos dimisimus debitoribus nostris

13et ne inducas nos in temptationem

sed libera nos a malo

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum

dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta

vestra

15si autem non dimiseritis hominibus

nec Pater vester dimittet peccata vestra

16Cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes

demoliuntur enim facies suas

ut pareant hominibus ieiunantes

amen dico vobis quia receperunt mercedem suam

17tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava

18ne videaris hominibus ieiunans

sed Patri tuo qui est in abscondito

et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

19nolite thesaurizare vobis thesauros in terra

ubi erugo et tinea demolitur

ubi fures effodiunt et furantur

20Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo

ubi neque erugo neque tinea demolitur

et ubi fures non effodiunt nec furantur

21ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

22Lucerna corporis est oculus

si fuerit oculus tuus simplex

totum corpus tuum lucidum erit

23si autem oculus tuus nequam fuerit

totum corpus tuum tenebrosum erit

si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt

tenebrae quantae erunt

24Nemo potest duobus dominis servire

aut enim unum odio habebit et alterum diliget

aut unum sustinebit et alterum contemnet

non potestis Deo servire et mamonae

25Ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis

neque corpori vestro quid induamini

nonne anima plus est quam esca

et corpus plus est quam vestimentum

26respicite volatilia caeli

quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea

et Pater vester caelestis pascit illa

nonne vos magis pluris estis illis

27quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

28et de vestimento quid solliciti estis

considerate lilia agri quomodo crescunt

non laborant nec nent

29dico autem vobis

quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis

30si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus

sic vestit

quanto magis vos minimae fidei

31nolite ergo solliciti esse dicentes

quid manducabimus aut quid bibemus

aut quo operiemur

32haec enim omnia gentes inquirunt

scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

33quaerite autem primum regnum et iustitiam

eius

et omnia haec adicientur vobis

34nolite ergo esse solliciti in crastinum

crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse

sufficit diei malitia sua