28 Vulg Mt 28

1Vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati

venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum

2et ecce terraemotus factus est magnus

angelus enim Domini descendit de caelo

et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

3erat autem aspectus eius sicut fulgur

et vestimentum eius sicut nix

4Prae timore autem eius exterriti sunt custodes

et facti sunt velut mortui

5respondens autem angelus dixit mulieribus

nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis

6non est hic surrexit enim sicut dixit

venite videte locum ubi positus erat Dominus

7et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit

et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis

ecce praedixi vobis

8Et exierunt cito de monumento

cum timore et magno gaudio

currentes nuntiare discipulis eius

9Et ecce Iesus occurrit illis dicens havete

illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum

10tunc ait illis Iesus nolite timere

ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam

ibi me videbunt

11quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem

et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant

12et congregati cum senioribus consilio accepto

pecuniam copiosam dederunt militibus

13dicentes

dicite quia discipuli eius nocte venerunt

et furati sunt eum nobis dormientibus

14et si hoc auditum fuerit a praeside

nos suadebimus ei et securos vos faciemus

15at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti

et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem

16undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem

ubi constituerat illis Iesus

17et videntes eum adoraverunt

quidam autem dubitaverunt

18et accedens Iesus locutus est eis dicens

data est mihi omnis potestas in caelo et in terra

19euntes ergo docete omnes gentes

baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti

20docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis

et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus

usque ad consummationem saeculi