14 Vulg Mc 14

1Erat autem pascha et azyma post biduum

Et quaerebant summi sacerdotes et scribae

quomodo eum dolo tenerent et occiderent

2dicebant enim non in die festo

ne forte tumultus fieret populi

3Et cum esset Bethaniae in domo Simonis

leprosi et recumberet

venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi

et fracto alabastro effudit super caput eius

4erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et

dicentes

ut quid perditio ista unguenti facta est

5poterat enim unguentum istud veniri

plus quam trecentis denariis et dari pauperibus

et fremebant in eam

6Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis

bonum opus operata est in me

7semper enim pauperes habetis vobiscum

et cum volueritis potestis illis benefacere

me autem non semper habetis

8Quod habuit haec fecit

praevenit unguere corpus meum in sepulturam

9amen dico vobis

ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum

et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius

10Et Iudas Scariotis unus de duodecim

abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis

11qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos

et quaerebat quomodo illum oportune traderet

12et primo die azymorum quando pascha immolabant

dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi

ut manduces pascha

13et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis

ite in civitatem et occurret vobis homo

laguenam aquae baiulans

sequimini eum

14et quocumque introierit dicite domino domus

quia magister dicit

ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem

15et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum

et illic parate nobis

16et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem

et invenerunt sicut dixerat illis

et praeparaverunt pascha

17Vespere autem facto venit cum duodecim

18et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus

amen dico vobis

quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum

19At illi coeperunt contristari

et dicere ei singillatim numquid ego

20Qui ait illis

unus ex duodecim qui intinguit mecum in

catino

21et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo

vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur

Bonum ei si non esset natus homo

ille

22Et manducantibus illis accepit Iesus panem

et benedicens fregit et dedit eis et ait

sumite hoc est corpus meum

23Et accepto calice gratias agens dedit eis

et biberunt ex illo omnes

24et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti

qui pro multis effunditur

25amen dico vobis

quod iam non bibam de genimine vitis

usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei

26Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum

27Et ait eis Iesus

omnes scandalizabimini in nocte ista

Quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves

28sed posteaquam resurrexero

praecedam vos in Galilaeam

29Petrus autem ait ei

et si omnes scandalizati fuerint sed non ego

30et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac

priusquam bis gallus vocem dederit

ter me es negaturus

31At ille amplius loquebatur

et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo

similiter autem et omnes dicebant

32Et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani

Et ait discipulis suis sedete hic donec orem

33et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum

et coepit pavere et taedere

34Et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem

sustinete hic et vigilate

35Et cum processisset paululum procidit super terram

et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora

36et dixit

Abba Pater omnia possibilia tibi sunt

transfer calicem hunc a me

Sed non quod ego volo sed quod tu

37Et venit et invenit eos dormientes et ait Petro

Simon dormis non potuisti una hora vigilare

38vigilate et orate ut non intretis in temptationem

Spiritus quidem promptus caro vero infirma

39Et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens

40et reversus denuo invenit eos dormientes

erant enim oculi illorum ingravati

et ignorabant quid responderent ei

41Et venit tertio et ait illis

dormite iam et requiescite sufficit venit hora

ecce traditur Filius hominis in manus

peccatorum

42surgite eamus ecce qui me tradit prope est

43Et adhuc eo loquente

venit Iudas Scarioth unus ex duodecim

et cum illo turba cum gladiis et lignis

a summis sacerdotibus et a scribis et a

senioribus

44Dederat autem traditor eius signum eis dicens

quemcumque osculatus fuero ipse est

tenete eum et ducite

45et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi

et osculatus est eum

46at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum

47Unus autem quidam de circumstantibus

educens gladium percussit servum summi sacerdotis

et amputavit illi auriculam

48Et respondens Iesus ait illis

tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me

49cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis

Sed ut adimpleantur scripturae

50tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt

51Adulescens autem quidam sequebatur illum

amictus sindone super nudo

et tenuerunt eum

52at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis

53Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem

et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores

54Petrus autem a longe secutus est eum

usque intro in atrium summi sacerdotis

et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem

55Summi vero sacerdotes et omne concilium

quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent

nec inveniebant

56multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum

et convenientia testimonia non erant

57Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes

58quoniam nos audivimus eum dicentem

ego dissolvam templum hoc manufactum

et per triduum aliud non manufactum aedificabo

59et non erat conveniens testimonium illorum

60et exsurgens summus sacerdos in medium

interrogavit Iesum dicens

non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his

61ille autem tacebat et nihil respondit

rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit

ei

tu es Christus Filius Benedicti

62Iesus autem dixit illi ego sum

et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis

et venientem cum nubibus caeli

63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait

Quid adhuc desideramus testes

64audistis blasphemiam quid vobis videtur

qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis

65Et coeperunt quidam conspuere eum

et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza

et ministri alapis eum caedebant

66Et cum esset Petrus in atrio deorsum

venit una ex ancillis summi sacerdotis

67et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait

et tu cum Iesu Nazareno eras

68at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas

Et exiit foras ante atrium et gallus cantavit

69rursus autem cum vidisset illum ancilla

coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est

70at ille iterum negavit

et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro

vere ex illis es nam et Galilaeus es

71ille autem coepit anathematizare et iurare

quia nescio hominem istum quem dicitis

72et statim iterum gallus cantavit

Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus

priusquam gallus cantet bis ter me negabis

et coepit flere