2 Vulg Lc 2

1factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto

ut describeretur universus orbis

2haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino

3et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem

4ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth

in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem

eo quod esset de domo et familia David

5ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate

6factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret

7et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit

et reclinavit eum in praesepio

quia non erat eis locus in diversorio

8et pastores erant in regione eadem vigilantes

et custodientes vigilias noctis supra gregem suum

9et ecce angelus Domini stetit iuxta illos

et claritas Dei circumfulsit illos

et timuerunt timore magno

10et dixit illis angelus nolite timere

ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo

11quia natus est vobis hodie salvator

qui est Christus Dominus in civitate David

12et hoc vobis signum

invenietis infantem pannis involutum

et positum in praesepio

13et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis

laudantium Deum et dicentium

14gloria in altissimis Deo

et in terra pax in hominibus bonae voluntatis

15et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum

pastores loquebantur ad invicem

transeamus usque Bethleem

et videamus hoc verbum quod factum est

quod fecit Dominus et ostendit nobis

16et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph

et infantem positum in praesepio

17videntes autem cognoverunt de verbo

quod dictum erat illis de puero hoc

18et omnes qui audierunt mirati sunt

et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos

19Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo

20et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum

in omnibus quae audierant et viderant

sicut dictum est ad illos

21et postquam consummati sunt dies octo

ut circumcideretur

vocatum est nomen eius Iesus

quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur

22et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi

tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino

23sicut scriptum est in lege Domini

quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur

24et ut darent hostiam

secundum quod dictum est in lege Domini

par turturum aut duos pullos columbarum

25et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon

et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel

et Spiritus Sanctus erat in eo

26et responsum acceperat ab Spiritu Sancto

non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini

27et venit in Spiritu in templum

et cum inducerent puerum Iesum parentes eius

ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo

28et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit

29nunc dimittis servum tuum Domine

secundum verbum tuum in pace

30quia viderunt oculi mei salutare tuum

31quod parasti ante faciem omnium populorum

32lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel

33et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo

34et benedixit illis Symeon

et dixit ad Mariam matrem eius

ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum

in Israhel

et in signum cui contradicetur

35et tuam ipsius animam pertransiet

gladius

ut revelentur ex multis cordibus cogitationes

36et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser

haec processerat in diebus multis

et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua

37et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor

quae non discedebat de templo

ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die

38et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino

et loquebatur de illo omnibus

qui expectabant redemptionem Hierusalem

39et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini

reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth

40puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia

et gratia Dei erat in illo

41et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem

in die sollemni paschae

42et cum factus esset annorum duodecim

ascendentibus illis in Hierosolymam

secundum consuetudinem diei festi

43consummatisque diebus cum redirent

remansit puer Iesus in Hierusalem

et non cognoverunt parentes eius

44existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei

et requirebant eum inter cognatos et notos

45et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum

46et factum est post triduum

invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum

audientem illos et interrogantem

47Stupebant autem omnes qui eum audiebant

super prudentia et responsis eius

48et videntes admirati sunt

Et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic

ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te

49et ait ad illos quid est quod me quaerebatis

nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse

50et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos

51et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis

et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo

52et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum

et homines