10 Vulg Lc 10

1Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos

et misit illos binos ante faciem suam

in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus

2Et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci

rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem

3Ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos

4Nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta

et neminem per viam salutaveritis

5In quamcumque domum intraveritis

primum dicite pax huic domui

6et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam

pax vestra

sin autem ad vos revertetur

7In eadem autem domo manete

edentes et bibentes quae apud illos sunt

dignus enim est operarius mercede sua

nolite transire de domo in domum

8Et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos

manducate quae adponuntur vobis

9et curate infirmos qui in illa sunt

et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei

10In quamcumque civitatem intraveritis

et non receperint vos

exeuntes in plateas eius dicite

11etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos

tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei

12dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati

13Vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida

quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes

quae in vobis factae sunt

olim in cilicio et cinere sedentes paeniterent

14verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis

15et tu Capharnaum usque in caelum exaltata

usque ad infernum demergeris

16Qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit

qui autem me spernit spernit eum qui me misit

17Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes

Domine etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo

18et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem

19ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones

et supra omnem virtutem inimici

et nihil vobis nocebit

20verumtamen in hoc nolite gaudere

quia spiritus vobis subiciuntur

gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in caelis

21In ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit

confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae

quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus

et revelasti ea parvulis

etiam Pater quia sic placuit ante te

22Omnia mihi tradita sunt a Patre meo

et nemo scit qui sit Filius nisi Pater

et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare

23Et conversus ad discipulos suos dixit

beati oculi qui vident quae videtis

24dico enim vobis

quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis

et non viderunt

et audire quae auditis et non audierunt

25Et ecce quidam legis peritus surrexit

temptans illum et dicens

magister quid faciendo vitam aeternam possidebo

26at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis

27ille respondens dixit

diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo

et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis

et ex omni mente tua

et proximum tuum sicut te ipsum

28dixitque illi

recte respondisti hoc fac et vives

29Ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum

et quis est meus proximus

30suscipiens autem Iesus dixit

homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho

et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum

et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

31accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via

et viso illo praeterivit

32similiter et Levita

cum esset secus locum et videret eum pertransiit

33Samaritanus autem quidam iter faciens

venit secus eum et videns eum misericordia motus est

34et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum

et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum

et curam eius egit

35et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario

et ait curam illius habe

et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi

36quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi

qui incidit in latrones

37at ille dixit qui fecit misericordiam in illum

et ait illi Iesus vade et tu fac similiter

38factum est autem dum irent

et ipse intravit in quoddam castellum

et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam

39et huic erat soror nomine Maria

quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius

40Martha autem satagebat circa frequens ministerium

quae stetit et ait Domine non est tibi curae

quod soror mea reliquit me solam ministrare

dic ergo illi ut me adiuvet

41et respondens dixit illi Dominus

Martha Martha sollicita es et turbaris erga

plurima

42porro unum est necessarium

Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea