17 Vulg Act 17

1cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam

venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum

2secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos

et per sabbata tria disserebat eis de scripturis

3adaperiens et insinuans

quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis

et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis

4et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae

et de colentibus gentilibusque multitudo magna

et mulieres nobiles non paucae

5zelantes autem Iudaei

adsumentesque de vulgo viros quosdam malos

et turba facta concitaverunt civitatem

et adsistentes domui Iasonis

quaerebant eos producere in populum

6et cum non invenissent eos

trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes

quoniam hii qui orbem concitant

et huc venerunt

7quos suscepit Iason

et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt

regem alium dicentes esse Iesum

8concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec

9et accepto satis ab Iasone et a ceteris

dimiserunt eos

10fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam

qui cum advenissent

in synagogam Iudaeorum introierunt

11hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae

qui susceperunt verbum cum omni aviditate

cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent

12et multi quidem crediderunt ex eis

et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci

13cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei

quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei

venerunt et illuc

commoventes et turbantes multitudinem

14statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare

Silas autem et Timotheus remanserunt ibi

15qui autem deducebant Paulum

perduxerunt usque Athenas

et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum

ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt

16Paulus autem cum Athenis eos expectaret

incitabatur spiritus eius in ipso

videns idolatriae deditam civitatem

17disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus

et in foro per omnes dies ad eos qui aderant

18quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo

et quidam dicebant

quid vult seminiverbius hic dicere

alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse

quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis

19et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes

possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina

20nova enim quaedam infers auribus nostris

volumus ergo scire quidnam velint haec esse

21Athenienses autem omnes et advenae hospites

ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi

22stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses

per omnia quasi superstitiosiores vos video

23praeteriens enim et videns simulacra vestra

inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo

quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis

24Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt

hic caeli et terrae cum sit Dominus

non in manufactis templis inhabitat

25nec manibus humanis colitur indigens aliquo

cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia

26fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem

terrae

definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum

27quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant

quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum

28in ipso enim vivimus et movemur et sumus

sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt

ipsius enim et genus sumus

29genus ergo cum simus Dei

non debemus aestimare auro aut argento

aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis

divinum esse simile

30et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus

nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant

31eo quod statuit diem

in qua iudicaturus est orbem in aequitate

in viro in quo statuit

fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

32cum audissent autem resurrectionem mortuorum

quidam quidem inridebant

quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum

33sic Paulus exivit de medio eorum

34quidam vero viri adherentes ei crediderunt

in quibus et Dionisius Ariopagita

et mulier nomine Damaris et alii cum eis