21 Vulg Is 21

1onus deserti maris

sicut turbines ab africo veniunt

de deserto venit de terra horribili

2visio dura nuntiata est mihi

qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat

ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci

3propterea repleti sunt lumbi mei dolore

angustia possedit me sicut angustia parientis

corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem

4emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me

Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum

5pone mensam contemplare in specula

comedentes bibentes

surgite principes arripite clypeum

6haec enim dixit mihi Dominus

vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet

7et vidit currum duorum equitum

ascensorem asini et ascensorem cameli

et contemplatus est diligenter multo intuitu

8et clamavit leo

super specula Domini ego sum stans iugiter per diem

et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus

9ecce iste venit ascensor vir bigae equitum

et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon

et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

10tritura mea et fili areae meae

quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis

11onus Duma

ad me clamat ex Seir

custos quid de nocte custos quid de nocte

12dixit custos venit mane et nox

si quaeritis quaerite convertimini venite

13onus in Arabia

in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim

14occurrentes sitienti ferte aquam

qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti

15a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis

a facie arcus extenti a facie gravis proelii

16quoniam haec dicit Dominus ad me

adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii

et auferetur omnis gloria Cedar

17et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur

Dominus enim Deus Israhel locutus est