18 Vulg Is 18

1vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae

2qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas

ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam

ad populum terribilem post quem non est alius

gentem expectantem expectantem et conculcatam

cuius diripuerunt flumina terram eius

3omnes habitatores orbis qui moramini in terra

cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis

et clangorem tubae audietis

4quia haec dicit Dominus ad me

quiescam et considerabo in loco meo

sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis

5ante messem enim totus effloruit

et inmatura perfectio germinabit

et praecidentur ramusculi eius falcibus

et quae derelicta fuerint abscidentur

excutientur

6et relinquentur simul avibus montium et

bestiis terrae

et aestate perpetua erunt super eum volucres

et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt

7in tempore illo deferetur munus Domino exercituum

a populo divulso et dilacerato

a populo terribili post quem non fuit alius

a gente expectante expectante et conculcata

cuius diripuerunt flumina terram eius

ad locum nominis Domini exercituum montem Sion