14 Vulg Is 14

1prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur

miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel

et requiescere eos faciet super humum suam

adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob

2et tenebunt eos populi et adducent eos in locum suum

et possidebit eos domus Israhel super terram Domini in servos et ancillas

et erunt capientes eos qui se ceperant et subicient exactores suos

3et erit in die illa cum requiem dederit tibi Deus a labore

tuo

et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti

4sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices

quomodo cessavit exactor quievit tributum

5contrivit Dominus baculum impiorum

virgam dominantium

6caedentem populos in indignatione

plaga insanabili subicientem in furore gentes

persequentem crudeliter

7conquievit et siluit omnis terra gavisa est et exultavit

8abietes quoque laetatae sunt super te et cedri Libani

ex quo dormisti non ascendit qui succidat nos

9infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui

suscitavit tibi gigantas omnes principes

terrae

surrexerunt de soliis suis omnes principes nationum

10universi respondebunt et dicent tibi

et tu vulneratus es sicut nos nostri similis effectus es

11detracta est ad inferos superbia tua concidit cadaver tuum

subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes

12quomodo cecidisti de caelo lucifer qui mane oriebaris

corruisti in terram qui vulnerabas gentes

13qui dicebas in corde tuo

in caelum conscendam super astra Dei exaltabo solium meum

sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis

14ascendam super altitudinem nubium ero similis

Altissimo

15verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci

16qui te viderint ad te inclinabuntur teque prospicient

numquid iste est vir qui conturbavit terram qui concussit regna

17qui posuit orbem desertum et urbes eius destruxit

vinctis eius non aperuit carcerem

18omnes reges gentium universi dormierunt in gloria

vir in domo sua

19tu autem proiectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis

pollutus et obvolutus

qui interfecti sunt gladio

et descenderunt ad fundamenta laci

quasi cadaver putridum

20non habebis consortium

neque cum eis in sepultura

tu enim terram disperdisti

tu populum occidisti

non vocabitur in aeternum semen pessimorum

21praeparate filios eius occisioni

in iniquitate patrum eorum

non consurgent nec hereditabunt terram

neque implebunt faciem orbis civitatum

22et consurgam super eos dicit Dominus exercituum

et perdam Babylonis nomen et reliquias et germen et progeniem

ait Dominus

23et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum

et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum

24iuravit Dominus exercituum dicens

si non ut putavi ita erit

et quomodo mente tractavi

25sic eveniet

ut conteram Assyrium in terra mea

et in montibus meis conculcem eum

et auferetur ab eis iugum eius

et onus illius ab umero eorum tolletur

26hoc consilium quod cogitavi super omnem terram

et haec est manus extenta super universas gentes

27Dominus enim exercituum decrevit et quis poterit infirmare

et manus eius extenta et quis avertet eam

28in anno quo mortuus est rex Ahaz factum est onus istud

29ne laeteris Philisthea omnis tu

quoniam comminuta est virga percussoris tui

de radice enim colubri egredietur regulus

et semen eius absorbens volucrem

30et pascentur primogeniti pauperum

et pauperes fiducialiter requiescent

et interire faciam in fame radicem tuam

et reliquias tuas interficiam

31ulula porta clama civitas prostrata est Philisthea omnis

ab aquilone enim fumus venit

et non est qui effugiat agmen eius

32et quid respondebitur nuntiis gentis

quia Dominus fundavit Sion

et in ipsa sperabunt pauperes populi eius