1 Vulg Idc 1

1Post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes

quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli

2dixitque Dominus Iudas ascendet

ecce tradidi terram in manus eius

3et ait Iudas Symeoni fratri suo

ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum

ut et ego pergam tecum in sorte tua

et abiit cum eo Symeon

4ascenditque Iudas

et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum in manus eorum

et percusserunt in Bezec decem milia virorum

5inveneruntque Adonibezec in Bezec

et pugnaverunt contra eum

ac percusserunt Chananeum et Ferezeum

6fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt

caesis summitatibus manuum eius ac pedum

7dixitque Adonibezec

septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus

colligebant sub mensa mea ciborum reliquias

sicut feci ita reddidit mihi Deus

adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est

8obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam

et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem

9et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum

qui habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus

10pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron

cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe

percussit Sisai et Ahiman et Tholmai

11atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir

cuius nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum

12dixitque Chaleb

qui percusserit Cariathsepher et vastaverit eam

dabo ei Axam filiam meam uxorem

13cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor

dedit ei filiam suam coniugem

14quam pergentem in itinere monuit vir suus

ut peteret a patre suo agrum

quae cum suspirasset sedens asino

dixit ei Chaleb quid habes

15at illa respondit da mihi benedictionem

quia terram arentem dedisti mihi da et inriguam aquis

dedit ergo ei Chaleb inriguum superius et inriguum inferius

16filii autem Cinei cognati Mosi

ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda

in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad

et habitaverunt cum eo

17abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo

et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath

et interfecerunt eum

vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema

18cepitque Iudas Gazam cum finibus suis

et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis

19fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit

nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant

20dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses

qui delevit ex ea tres filios Enach

21Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin

habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem

usque in praesentem diem

22domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis

23nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur

24viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum

ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam

25qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii

hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt

26qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem

vocavitque eam Luzam

quae ita appellatur usque in praesentem diem

27Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis

et habitatores Dor et Ieblaam

et Mageddo cum viculis suis

coepitque Chananeus habitare cum eis

28postquam autem confortatus est Israhel

fecit eos tributarios et delere noluit

29Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer

sed habitavit cum eo

30Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon

sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius

31Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis

Alab et Achazib et Alba et Afec et Roob

32habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae

nec interfecit eum

33Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath

et habitavit inter Chananeum habitatorem terrae

fueruntque ei Bethsemitae et Bethanitae tributarii

34artavitque Amorreus filios Dan in monte

nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent

35habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo

in Ahilon et Salabim

et adgravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius

36fuit autem terminus Amorrei

ab ascensu Scorpionis Petra et superiora loca