2 Vulg II Sm 2

1igitur post haec consuluit David Dominum dicens

num ascendam in unam de civitatibus Iuda

et ait Dominus ad eum ascende

dixitque David quo ascendam

et respondit ei in Hebron

2ascendit ergo David et duae uxores eius

Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli

3sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua

et manserunt in oppidis Hebron

4veneruntque viri Iuda

et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda

et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent Saul

5misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos

benedicti vos Domino

qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum

6et nunc retribuet quidem vobis Dominus

misericordiam et veritatem

sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud

7confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis

licet enim mortuus sit dominus vester Saul

tamen me unxit domus Iuda regem sibi

8Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul

tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per Castra

9regemque constituit super Galaad et super Gesuri

et super Iezrahel et super Ephraim

et super Beniamin et super Israhel universum

10quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul

cum regnare coepisset super Israhel

et duobus annis regnavit

sola autem domus Iuda sequebatur David

11et fuit numerus dierum

quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda

septem annorum et sex mensuum

12egressusque Abner filius Ner

et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in Gabaon

13porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt

et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon

et cum in unum convenissent e regione sederunt

hii ex una parte piscinae et illi ex altera

14dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis

et respondit Ioab surgant

15surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin

ex parte Hisboseth filii Saul

et duodecim de pueris David

16adprehensoque unusquisque capite conparis sui

defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul

vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon

17et ortum est bellum durum satis in die illa

fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris David

18erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel

porro Asahel cursor velocissimus fuit

quasi unus ex capreis quae morantur in silvis

19persequebatur autem Asahel Abner

et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram

omittens persequi Abner

20respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel

qui respondit ego sum

21dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram

et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius

noluit autem Asahel omittere quin urgueret eum

22rursumque locutus est Abner ad Asahel

recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra

et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum

23qui audire contempsit et noluit declinare

percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit

et mortuus est in eodem loco

omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat

Asahel et mortuus erat subsistebant

24persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit

et venerunt usque ad collem Aquaeductus

qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon

25congregatique sunt filii Beniamin ad Abner

et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli unius

26et exclamavit Abner ad Ioab et ait

num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet

an ignoras quod periculosa sit desperatio

usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos

27et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane

recessisset populus persequens fratrem suum

28insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus

nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamen

29Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa

et transierunt Iordanem

et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra

30porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum

et defuerunt de pueris David decem et novem viri

excepto Asahele

31servi autem David percusserunt de Beniamin

et de viris qui erant cum Abner

trecentos sexaginta qui et mortui sunt

32tuleruntque Asahel

et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem

et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo

et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron