5 Vulg Sir 5

1noli adtendere ad possessiones iniquas

et ne dixeris est mihi sufficiens vita

nihil enim proderit in tempore vindictae et obductionis

2non sequaris concupiscentiam cordis

3et ne dixeris quomodo potui

aut quis me subiciet propter facta mea

Deus enim vindicans vindicabit

4ne dixeris peccavi et quid accidit mihi triste

Altissimus enim est patiens redditor

5de propitiatu peccatorum noli esse sine metu

neque adicias peccatum super peccatum

6et ne dicas miseratio Dei magna est

multitudinis peccatorum meorum miserebitur

7misericordia enim et ira ab illo

et in peccatores respicit ira illius

8non tardes converti ad Deum

et ne differas de die in diem

9subito enim venit ira illius

et in tempore vindictae disperdet te

10noli anxius esse in divitiis iniustis

nihil enim proderunt tibi in die obductionis et vindictae

11non ventiles te in omnem ventum

et non eas in omni via

sic enim peccator probatur duplici lingua

12esto firmus in via Dei

et in veritate sensus tui et scientia

et prosequatur te verbum pacis et iustitiae

13esto mansuetus ad audiendum verbum ut

intellegas

et cum sapientia fers responsum verum

14si est tibi intellectus responde proximo

sin autem sit manus tua super os tuum

ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris

15honor et gloria in sermone sensati

lingua inprudentis subversio

ipsius

16non appelleris susurrio

et lingua tua capiaris et confundaris

17super furem enim est confusio et paenitentia

et denotatio pessima super bilinguem

susurratori autem odium et inimicitia et contumelia

18iustifica pusillo et magno similiter