26 Vulg Ps LXX 26

1David priusquam liniretur

Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo

Dominus protector vitae meae a quo trepidabo

2dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas

qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et

ceciderunt

3si consistant adversus me castra non timebit cor meum

si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo

4unam petii a Domino hanc requiram

ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae

ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius

5quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum

protexit me in abscondito tabernaculi sui

6in petra exaltavit me

et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos

circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis

cantabo et psalmum dicam Domino

7exaudi Domine vocem meam qua clamavi

miserere mei et exaudi me

8tibi dixit cor meum exquisivit facies mea

faciem tuam Domine requiram

9ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo

adiutor meus esto ne derelinquas me

neque dispicias me Deus salvator meus

10quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me

Dominus autem adsumpsit me

11legem pone mihi Domine in via tua

et dirige me in semita recta propter inimicos meos

12ne tradideris me in animas tribulantium me

quoniam insurrexerunt in me testes iniqui

et mentita est iniquitas sibi

13credo videre bona Domini in terra viventium

14expecta Dominum viriliter age

et confortetur cor tuum et sustine Dominum