2 Vulg Ps LXX 2

1psalmus David

Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania

2adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum

adversus Dominum et adversus christum eius

diapsalma

3disrumpamus vincula eorum

et proiciamus a nobis iugum ipsorum

4qui habitat in caelis inridebit eos

et Dominus subsannabit eos

5tunc loquetur ad eos in ira sua

et in furore suo conturbabit eos

6ego autem constitutus sum rex ab eo

super Sion montem sanctum eius

praedicans praeceptum eius

7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te

8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam

et possessionem tuam terminos terrae

9reges eos in virga ferrea

tamquam vas figuli confringes eos

10et nunc reges intellegite

erudimini qui iudicatis terram

11servite Domino in timore et exultate ei in tremore

12adprehendite disciplinam

nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta

13cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo