36 Vulg Ps 36

1David

aleph noli contendere cum malignis

neque aemuleris facientes iniquitatem

2quoniam sicut herba velociter conterentur

et sicut holus viride arescent

3beth spera in Domino et fac bonum

peregrinare in terra et pascere fide

4et delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui

5gimel volve super Dominum viam tuam

et confide in eo et ipse faciet

6et educet sicut lumen iustitiam tuam

et iudicium tuum sicut meridiem

7deleth tace Domino et expecta eum

noli contendere adversum eum qui proficit in via sua

adversum virum qui facit quae cogitat

8he dimitte iram et relinque furorem

noli contendere ut malefacias

9quoniam qui malefaciunt interibunt

expectantes autem Dominum ipsi hereditabunt terram

10vav adhuc enim modicum et non erit impius

et cogitabis de loco eius et non subsistet

11mites autem hereditabunt terram

et delectabuntur in multitudine pacis

12zai cogitat impius de iusto

et frendet adversum eum dentibus suis

13Dominus deridebit eum

videns quod venit dies eius

14heth gladium evaginaverunt impii

tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem

et interficiant rectos in via

15gladius eorum ingrediatur in cor eorum

et arcus eorum confringantur

16teth melius est parum iusto

quam divitiae impiorum multae

17quia brachia impiorum confringentur

sublevat autem iustos Dominus

18ioth novit Dominus diem inmaculatorum

et hereditas eorum aeterna erit

19non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur

20caph quia impii peribunt

et inimici Domini gloriantes ut monocerotes

consumentur sicut fumus consumitur

21lameth fenus accipit impius et non reddit

iustus autem donat et tribuit

22quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram

et qui maledicti interibunt

23mem a Domino gressus viri firmantur

et viam eius volet

24cum ceciderit non adlidetur quia Dominus sustentat manum eius

25nun puer fui siquidem senui

et non vidi iustum derelictum neque semen eius quaerens panem

26tota die donat et commodat et semen eius in benedictione

27samech recede a malo et fac bonum

et habita in sempiterno

28quia Dominus diligit iudicium et non derelinquet sanctos suos

ain in aeternum custoditi sunt

et semen impiorum periit

29iusti hereditabunt terram

et habitabunt in saeculum super eam

30fe os iusti meditabitur sapientiam

et lingua eius loquetur iudicium

31lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius

32sade considerat impius iustum et quaerit ut occidat eum

33Dominus non derelinquet eum in manu eius

et non condemnabit eum cum iudicatur

34coph expecta Dominum et custodi viam eius

et exaltabit te ut possideas terram

cum interibunt impii videbis

35res vidi impium robustum

et fortissimum sicut indigenam virentem

36et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus

37sen custodi simplicitatem et vide rectum

quia erit ad extremum viro pax

38iniqui autem delebuntur pariter et novissimum impiorum peribit

39thav salus iustorum a Domino

fortitudo eorum in tempore tribulationis

40et auxiliabitur eis Dominus

et salvabit eos ab impiis quia speraverunt in eo