24 Vulg Prv 24

1ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis

2quia rapinas meditatur mens eorum

et fraudes labia eorum loquuntur

3sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur

4in doctrina replebuntur cellaria

universa substantia pretiosa et pulcherrima

5vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus

6quia cum dispositione initur bellum

et erit salus ubi multa consilia sunt

7excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum

8qui cogitat malefacere stultus vocabitur

9cogitatio stulti peccatum est

et abominatio hominum detractor

10si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua

11erue eos qui ducuntur ad mortem

et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses

12si dixeris vires non suppetunt

qui inspector est cordis ipse intellegit

et servatorem animae tuae nihil fallit

reddetque homini iuxta opera sua

13comede fili mi mel quia bonum est

et favum dulcissimum gutturi tuo

14sic et doctrina sapientiae animae tuae

quam cum inveneris habebis in novissimis

et spes tua non peribit

15ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti

neque vastes requiem eius

16septies enim cadet iustus et resurget

impii autem corruent in malum

17cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas

et in ruina eius ne exultet cor tuum

18ne forte videat Dominus et displiceat ei

et auferat ab eo iram suam

19ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios

20quoniam non habent futurorum spem mali

et lucerna impiorum extinguetur

21time Dominum fili mi et regem

et cum detractoribus non commiscearis

22quoniam repente consurget perditio eorum

et ruinam utriusque quis novit

23 haec quoque sapientibus

Cognoscere personam in iudicio non est bonum

24qui dicit impio iustus es

maledicent ei populi et detestabuntur eum

tribus

25qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio

26labia deosculabitur qui recta verba respondet

27praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum

ut postea aedifices domum tuam

28ne sis testis frustra contra proximum tuum

nec lactes quemquam labiis tuis

29ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei

reddam unicuique secundum opus suum

30per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti

31et ecce totum repleverant urticae

operuerant superficiem eius spinae

et maceria lapidum destructa erat

32quod cum vidissem posui in corde meo

et exemplo didici disciplinam

33parum inquam dormies modicum dormitabis

pauxillum manus conseres ut

quiescas

34et veniet quasi cursor egestas tua

et mendicitas quasi vir armatus