10 Vulg Prv 10

1 parabolae salomonis

Filius sapiens laetificat patrem

filius vero stultus maestitia est matris suae

2non proderunt thesauri impietatis

iustitia vero liberabit a morte

3non adfliget Dominus fame animam iusti

et insidias impiorum subvertet

4egestatem operata est manus remissa

manus autem fortium divitias parat

5qui congregat in messe filius sapiens est

qui autem stertit aestate filius confusionis

6benedictio super caput iusti

os autem impiorum operit iniquitatem

7memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet

8sapiens corde praecepta suscipiet

stultus caeditur labiis

9qui ambulat simpliciter ambulat confidenter

qui autem depravat vias suas manifestus erit

10qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur

11vena vitae os iusti

et os impiorum operiet iniquitatem

12odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas

13in labiis sapientis invenietur sapientia

et virga in dorso eius qui indiget corde

14sapientes abscondunt scientiam

os autem stulti confusioni proximum est

15substantia divitis urbs fortitudinis eius

pavor pauperum egestas eorum

16opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum

17via vitae custodienti disciplinam

qui autem increpationes relinquit errat

18abscondunt odium labia mendacia

qui profert contumeliam insipiens est

19in multiloquio peccatum non deerit

qui autem moderatur labia sua prudentissimus est

20argentum electum lingua iusti

cor impiorum pro nihilo

21labia iusti erudiunt plurimos

qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur

22benedictio Domini divites facit

nec sociabitur ei adflictio

23quasi per risum stultus operatur scelus

sapientia autem est viro prudentia

24quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur

25quasi tempestas transiens non erit impius

iustus autem quasi fundamentum sempiternum

26sicut acetum dentibus et fumus oculis

sic piger his qui miserunt eum

27timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur

28expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit

29fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum

30iustus in aeternum non commovebitur

impii autem non habitabunt in terram

31os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit

32labia iusti considerant placita et os impiorum perversa