25 Vulg Iob 25

1respondens autem Baldad Suites dixit

2potestas et terror apud eum est

qui facit concordiam in sublimibus suis

3numquid est numerus militum eius

et super quem non surget lumen illius

4numquid iustificari potest homo conparatus Deo

aut apparere mundus natus de muliere

5ecce etiam luna non splendet

et stellae non sunt mundae in conspectu eius

6quanto magis homo putredo et filius hominis vermis