1 Vulg Iob 1

1Vir erat in terra Hus nomine Iob

et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum

et recedens a malo

2natique sunt ei septem filii et tres filiae

3et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum

quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae

ac familia multa nimis

eratque vir ille magnus inter omnes Orientales

4et ibant filii eius et faciebant convivium per domos

unusquisque in die suo

et mittentes vocabant tres sorores suas

ut comederent et biberent cum eis

5cumque in orbem transissent dies convivii

mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos

consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos

dicebat enim

ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis

sic faciebat Iob cunctis diebus

6quadam autem die cum venissent filii Dei

ut adsisterent coram Domino

adfuit inter eos etiam Satan

7cui dixit Dominus unde venis

qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam

8dixitque Dominus ad eum

numquid considerasti servum meum Iob

quod non sit ei similis in terra

homo simplex et rectus et timens Deum

ac recedens a malo

9cui respondens Satan ait

numquid frustra timet Iob Deum

10nonne tu vallasti eum ac domum eius

universamque substantiam per circuitum

operibus manuum eius benedixisti

et possessio illius crevit in terra

11sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet

nisi in facie tua benedixerit tibi

12dixit ergo Dominus ad Satan

ecce universa quae habet in manu tua sunt

tantum in eum ne extendas manum tuam

egressusque est Satan a facie Domini

13cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum

in domo fratris sui primogeniti

14nuntius venit ad Iob qui diceret

boves arabant et asinae pascebantur iuxta eos

15et inruerunt Sabei tuleruntque omnia

et pueros percusserunt gladio

et evasi ego solus ut nuntiarem tibi

16cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit

ignis Dei cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit

et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

17sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit

Chaldei fecerunt tres turmas

et invaserunt camelos et tulerunt eos

nec non et pueros percusserunt gladio

et ego fugi solus ut nuntiarem tibi

18loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit

filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum

in domo fratris sui primogeniti

19repente ventus vehemens inruit a regione deserti

et concussit quattuor angulos domus

quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt

et effugi ego solus ut nuntiarem tibi

20tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam

et tonso capite corruens in terram adoravit

21et dixit

nudus egressus sum de utero matris meae

et nudus revertar illuc

Dominus dedit Dominus abstulit

sit nomen Domini benedictum

22in omnibus his non peccavit Iob

neque stultum quid contra Deum locutus est