19 Vulg Nm 19

1locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2ista est religio victimae quam constituit Dominus

praecipe filiis Israhel ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae

in qua nulla sit macula nec portaverit iugum

3tradetisque eam Eleazaro sacerdoti

qui eductam extra castra immolabit in conspectu omnium

4et tinguens digitum in sanguine eius

asperget contra fores tabernaculi septem vicibus

5conburetque eam cunctis videntibus

tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis

6lignum quoque cedrinum et hysopum coccumque bis tinctum

sacerdos mittet in flammam quae vaccam vorat

7et tunc demum lotis vestibus et corpore suo ingredietur in castra

commaculatusque erit usque ad vesperam

8sed et ille qui conbuserit eam lavabit vestimenta sua et corpus

et inmundus erit usque ad vesperam

9colliget autem vir mundus cineres vaccae

et effundet eos extra castra in loco purissimo

ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam

aspersionis

quia pro peccato vacca conbusta est

10cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta

sua

inmundus erit usque ad vesperum

habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos

sanctum iure perpetuo

11qui tetigerit cadaver hominis

et propter hoc septem diebus fuerit inmundus

12aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo et sic mundabitur

si die tertio aspersus non fuerit septimo non poterit emundari

13omnis qui tetigerit humanae animae morticinum

et aspersus hac commixtione non fuerit

polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israhel

quia aqua expiationis non est aspersus

inmundus erit et manebit spurcitia eius super eum

14ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo

omnes qui ingrediuntur tentorium illius

et universa vasa quae ibi sunt polluta erunt septem diebus

15vas quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper inmundum erit

16si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui

sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus

17tollent de cineribus conbustionis atque peccati

et mittent aquas vivas super eos in vas

18in quibus cum homo mundus tinxerit hysopum

asperget eo omne tentorium et cunctam supellectilem

et homines huiuscemodi contagione pollutos

19atque hoc modo mundus lustrabit inmundum tertio et septimo die

expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua

et mundus erit ad vesperam

20si quis hoc ritu non fuerit expiatus

peribit anima illius de medio ecclesiae

quia sanctuarium Domini polluit

et non est aqua lustrationis aspersus

21erit hoc praeceptum legitimum sempiternum

ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua

omnis qui tetigerit aquas expiationis

inmundus erit usque ad vesperam

22quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet

et anima quae horum quippiam tetigerit

inmunda erit usque ad vesperum