19 Vulg Lv 19

1locutus est Dominus ad Mosen dicens

2loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos

sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester

3unusquisque matrem et patrem suum timeat

sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester

4nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis

ego Dominus Deus vester

5si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit placabilis

6eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero

quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis

7si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et impietatis reus

8portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit

et peribit anima illa de populo suo

9cum messueris segetes terrae tuae

non tondebis usque ad solum superficiem terrae

nec remanentes spicas colliges

10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis

sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes

ego Dominus Deus vester

11non facietis furtum

non mentiemini

nec decipiet unusquisque proximum suum

12non peierabis in nomine meo

nec pollues nomen Dei tui ego Dominus

13non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum

non morabitur opus mercennarii apud te usque mane

14non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum

sed timebis Deum tuum

quia ego sum Dominus

15non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis

nec consideres personam pauperis

nec honores vultum potentis

iuste iudica proximo tuo

16non eris criminator et susurro in populis

non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus

17ne oderis fratrem tuum in corde tuo

sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum

18non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum

diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus

19leges meas custodite

iumenta tua non facies coire cum alterius

generis animantibus

agrum non seres diverso semine

veste quae ex duobus texta est non indueris

20homo si dormierit cum muliere coitu seminis

quae sit ancilla etiam nubilis

et tamen pretio non redempta nec libertate donata

vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit libera

21pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii

arietem

22orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino

et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum

23quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea ligna pomifera

auferetis praeputia eorum

poma quae germinant inmunda erunt vobis nec edetis ex eis

24quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis

Domino

25quinto autem anno comedetis fructus

congregantes poma quae proferunt

ego Dominus Deus vester

26non comedetis cum sanguine

non augurabimini nec observabitis somnia

27neque in rotundum adtondebitis comam

nec radatis barbam

28et super mortuo non incidetis carnem vestram

neque figuras aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus

29ne prostituas filiam tuam

et contaminetur terra et impleatur piaculo

30sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego Dominus

31ne declinetis ad magos

nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos

ego Dominus Deus vester

32coram cano capite consurge et honora personam senis

et time Deum tuum

ego sum Dominus

33si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos

ne exprobretis ei

34sed sit inter vos quasi indigena

et diligetis eum quasi vosmet ipsos

fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti

ego Dominus Deus vester

35nolite facere iniquum aliquid in iudicio

in regula in pondere in mensura

36statera iusta et aequa sint pondera iustus modius aequusque sextarius

ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti

37custodite omnia praecepta mea et universa iudicia

et facite ea ego Dominus