37 Vulg Gn 37

1habitavit autem Iacob in terra Chanaan

in qua peregrinatus est pater suus

2et hae sunt generationes eius

Ioseph cum sedecim esset annorum

pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer

et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui

accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo

3Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos

eo quod in senectute genuisset eum

fecitque ei tunicam polymitam

4videntes autem fratres eius

quod a patre plus cunctis filiis amaretur

oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui

5accidit quoque ut visum somnium referret fratribus

quae causa maioris odii seminarium fuit

6dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi

7putabam ligare nos manipulos in agro

et quasi consurgere manipulum meum et stare

vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum

8responderunt fratres eius

numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae

haec ergo causa somniorum atque sermonum

invidiae et odii fomitem ministravit

9aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait

vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me

10quod cum patri suo et fratribus rettulisset

increpavit eum pater et dixit

quid sibi vult hoc somnium quod vidisti

num ego et mater tua et fratres

adorabimus te super terram

11invidebant igitur ei fratres sui

pater vero rem tacitus considerabat

12cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem

13dixit ad eum Israhel

fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos

quo respondente

14praesto sum ait

vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et

pecora

et renuntia mihi quid agatur

missus de valle Hebron venit in Sychem

15invenitque eum vir errantem in agro

et interrogavit quid quaereret

16at ille respondit fratres meos quaero

indica mihi ubi pascant greges

17dixitque ei vir recesserunt de loco isto

audivi autem eos dicentes eamus in Dothain

perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain

18qui cum vidissent eum procul

antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere

19et mutuo loquebantur ecce somniator venit

20venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem

dicemusque fera pessima devoravit eum

et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua

21audiens hoc Ruben

nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat

22non interficiamus animam eius

nec effundatis sanguinem

sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine

manusque vestras servate innoxias

hoc autem dicebat

volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo

23confestim igitur ut pervenit ad fratres

nudaverunt eum tunica talari et polymita

24miseruntque in cisternam quae non habebat

aquam

25et sedentes ut comederent panem

viderunt viatores Ismahelitas venire de

Galaad

et camelos eorum portare aromata et resinam et

stacten in Aegyptum

26dixit ergo Iudas fratribus suis

quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum

et celaverimus sanguinem ipsius

27melius est ut vendatur Ismahelitis

et manus nostrae non polluantur

frater enim et caro nostra est

adquieverunt fratres sermonibus eius

28et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus

extrahentes eum de cisterna

vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis

qui duxerunt eum in Aegyptum

29reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum

30et scissis vestibus pergens ad fratres ait

puer non conparet et ego quo ibo

31tulerunt autem tunicam eius

et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt

32mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent

hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non

33quam cum agnovisset pater ait

tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph

34scissisque vestibus indutus est cilicio

lugens filium multo tempore

35congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris

noluit consolationem recipere et ait

descendam ad filium meum lugens in infernum

et illo perseverante in fletu

36Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto

Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae