32 Vulg Ex 32

1videns autem populus

quod moram faceret descendendi de monte Moses

congregatus adversus Aaron ait

surge fac nobis deos qui nos praecedant

Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti

ignoramus quid acciderit

2dixitque ad eos Aaron

tollite inaures aureas

de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus

et adferte ad me

3fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron

4quas cum ille accepisset formavit opere fusorio

et fecit ex eis vitulum conflatilem

dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

5quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo

et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

6surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas

et sedit populus comedere ac bibere

et surrexerunt ludere

7locutus est autem Dominus ad Mosen

vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti

8recesserunt cito de via quam ostendisti eis

feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt

atque immolantes ei hostias dixerunt

isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

9rursumque ait Dominus ad Mosen

cerno quod populus iste durae cervicis sit

10dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos

faciamque te in gentem magnam

11Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens

cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum

quem eduxisti de terra Aegypti

in fortitudine magna et in manu robusta

12ne quaeso dicant Aegyptii

callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra

quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

13recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum

quibus iurasti per temet ipsum dicens

multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli

et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro

et possidebitis eam semper

14placatusque est Dominus ne faceret malum

quod locutus fuerat adversus populum suum

15et reversus est Moses de monte

portans duas tabulas testimonii manu

scriptas ex utraque parte

16et factas opere Dei

scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

17audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen

ululatus pugnae auditur in castris

18qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam

neque vociferatio conpellentium ad fugam

sed vocem cantantium ego audio

19cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros

iratusque valde proiecit de manu tabulas

et confregit eas ad radices montis

20arripiensque vitulum quem fecerant

conbusit et contrivit usque ad pulverem

quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis

Israhel

21dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus

ut induceres super eum peccatum maximum

22cui ille respondit ne indignetur dominus meus

tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

23dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos

huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti

nescimus quid acciderit

24quibus ego dixi quis vestrum habet aurum

tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem

egressusque est hic vitulus

25videns ergo Moses populum quod esset nudatus

spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis

et inter hostes nudum constituerat

26et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi

congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

27quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel

ponat vir gladium super femur suum

ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum

et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

28fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi

cecideruntque in die illo quasi tria milia

hominum

29et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino

unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

30facto autem die altero

locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum

ascendam ad Dominum

si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

31reversusque ad Dominum ait

obsecro peccavit populus iste peccatum magnum

feceruntque sibi deos aureos

aut dimitte eis hanc noxam

32aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

33cui respondit Dominus

qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

34tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi

angelus meus praecedet te

ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

35percussit ergo Dominus populum

pro reatu vituli quem fecit Aaron