28 Vulg Dt 28

1sin autem audieris vocem Domini Dei tui

ut facias atque custodias omnia mandata eius

quae ego praecipio tibi hodie

faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur

in terra

2venientque super te universae benedictiones istae et adprehendent te

si tamen praecepta eius audieris

3benedictus tu in civitate et benedictus in agro

4benedictus fructus ventris tui

et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum

greges armentorum et caulae ovium tuarum

5benedicta horrea tua et benedictae reliquiae tuae

6benedictus eris et ingrediens et egrediens

7dabit Dominus inimicos tuos qui consurgunt adversum te

corruentes in conspectu tuo

per unam viam venient contra te et per septem fugient a facie tua

8emittet Dominus benedictionem super cellaria tua

et super omnia opera manuum tuarum

benedicetque tibi in terra quam acceperis

9suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum

sicut iuravit tibi

si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius

10videbuntque omnes terrarum populi

quod nomen Domini invocatum sit super te

et timebunt te

11abundare te faciet Dominus omnibus bonis

fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum

fructu terrae tuae quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi

12aperiet Dominus thesaurum suum optimum caelum

ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore

suo

benedicet cunctis operibus manuum tuarum

et fenerabis gentibus multis et ipse a nullo fenus accipies

13constituet te Dominus in caput et non in caudam

et eris semper supra et non subter

si audieris mandata Domini Dei tui

quae ego praecipio tibi hodie

et custodieris et feceris

14ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

15quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui

ut custodias et facias omnia mandata eius

et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie

venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te

16maledictus eris in civitate maledictus in agro

17maledictum horreum tuum et maledictae reliquiae tuae

18maledictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae

armenta boum tuorum et greges ovium tuarum

19maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens

20mittet Dominus super te famem et esuriem et increpationem

in omnia opera tua quae facies

donec conterat te et perdat velociter

propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me

21adiungat Dominus tibi pestilentiam

donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam

22percutiat te Dominus egestate febri et frigore

ardore et aestu et aere corrupto ac robigine

et persequatur donec pereas

23sit caelum quod supra te est aeneum

et terra quam calcas ferrea

24det Dominus imbrem terrae tuae pulverem

et de caelo descendat super te cinis donec conteraris

25tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos

per unam viam egrediaris contra eos et per septem fugias

et dispergaris per omnia regna terrae

26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis

terrae

et non sit qui abigat

27percutiat te Dominus ulcere Aegypti

et parte corporis per quam stercora digeruntur

scabie quoque et prurigine ita ut curari nequeas

28percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis

29et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris

et non dirigas vias tuas

omnique tempore calumniam sustineas

et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te

30uxorem accipias et alius dormiat cum ea

domum aedifices et non habites in ea

plantes vineam et non vindemies eam

31bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo

asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi

oves tuae dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet

32filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo

videntibus oculis tuis et deficientibus ad conspectum eorum tota die

et non sit fortitudo in manu tua

33fructus terrae tuae et omnes labores tuos comedat populus quem ignoras

et sis semper calumniam sustinens et oppressus cunctis diebus

34et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui

35percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris

sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum

36ducet Dominus te et regem tuum quem constitueris

super te

in gentem quam ignoras tu et patres tui

et servies ibi diis alienis ligno et lapidi

37et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis

ad quos te introduxerit Dominus

38sementem multam iacies in terram et modicum congregabis

quia lucustae omnia devorabunt

39vineam plantabis et fodies

et vinum non bibes nec colliges ex ea quippiam

quoniam vastabitur vermibus

40olivas habebis in omnibus terminis tuis

et non ungueris oleo quia defluent et peribunt

41filios generabis et filias et non frueris eis

quoniam ducentur in captivitatem

42omnes arbores tuas et fruges terrae tuae robigo consumet

43advena qui tecum versatur in terra

ascendet super te eritque sublimior

tu autem descendes et eris inferior

44ipse fenerabit tibi et tu non fenerabis ei

ipse erit in caput et tu eris in caudam

45et venient super te omnes maledictiones istae

et persequentes adprehendent te donec intereas

quia non audisti vocem Domini Dei tui

nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi

46et erunt in te signa atque prodigia

et in semine tuo usque in sempiternum

47eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia

propter rerum omnium abundantiam

48servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi

in fame et siti et nuditate et omnium penuria

et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

49adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus

terrae

in similitudinem aquilae volantis cum impetu

cuius linguam intellegere non possis

50gentem procacissimam

quae non deferat seni nec misereatur parvulo

51et devoret fructum iumentorum tuorum ac fruges terrae tuae donec

intereas

et non relinquat tibi triticum vinum et oleum

armenta boum et greges ovium

donec te disperdat

52et conterat in cunctis urbibus tuis

et destruantur muri tui firmi atque sublimes

in quibus habebas fiduciam in omni terra tua

obsideberis intra portas tuas

in omni terra quam dabit tibi Dominus Deus tuus

53et comedes fructum uteri tui

et carnes filiorum et filiarum tuarum

quas dedit tibi Dominus Deus tuus

in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus

54homo delicatus in te et luxuriosus valde

invidebit fratri suo et uxori quae cubat in sinu suo

55ne det eis de carnibus filiorum suorum quas comedet

eo quod nihil habeat aliud in obsidione et penuria

qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas

56tenera mulier et delicata quae super terram ingredi non valebat

nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam

invidebit viro suo qui cubat in sinu eius super filii et filiae carnibus

57et inluvie secundarum quae egrediuntur de medio feminum eius

et super liberis qui eadem hora nati sunt

comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam

in obsidione et vastitate

qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas

58nisi custodieris et feceris omnia verba legis huius

quae scripta sunt in hoc volumine

et timueris nomen eius gloriosum et terribile hoc est Dominum Deum tuum

59augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui

plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas

60et convertet in te omnes adflictiones Aegypti quas timuisti

et adherebunt tibi

61insuper et universos languores et plagas

quae non sunt scriptae in volumine legis huius

inducet Dominus super te donec te conterat

62et remanebitis pauci numero

qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine

quoniam non audisti vocem Domini Dei tui

63et sicut ante laetatus est Dominus super vos

bene vobis faciens vosque multiplicans

sic laetabitur disperdens vos atque subvertens

ut auferamini de terra ad quam ingredieris possidendam

64disperget te Dominus in omnes populos

a summitate terrae usque ad terminos eius

et servies ibi diis alienis

quos et tu ignoras et patres tui lignis et lapidibus

65in gentibus quoque illis non quiesces

neque erit requies vestigio pedis tui

dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum et deficientes oculos

et animam maerore consumptam

66et erit vita tua quasi pendens ante te

timebis nocte et die et non credes vitae tuae

67mane dices quis mihi det vesperum et vespere quis mihi det mane

propter cordis tui formidinem qua terreberis

et propter ea quae tuis videbis oculis

68reducet te Dominus classibus in Aegyptum

per viam de qua dixi tibi ut eam amplius non videres

ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas et non erit qui emat