346–540 Verg. georg. 2

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros,

sparge fimo pingui et multa memor occule terra,

aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;

inter enim labentur aquae tenuisque subibit

350halitus atque animos tollent sata; iamque reperti,

qui saxo super atque ingentis pondere testae

urgerent; hoc effusos munimen ad imbris,

hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva.

Seminibus positis superest diducere terram

355saepius ad capita et duros iactare bidentis,

aut presso exercere solum sub vomere et ipsa

flectere luctantis inter vineta iuvencos;

tum levis calamos et rasae hastilia virgae

fraxineasque aptare sudes furcasque valentis,

360viribus eniti quarum et contemnere ventos

adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.

Ac dum prima novis adolescit frondibus aetas,

parcendum teneris, et dum se laetus ad auras

palmes agit laxis per purum inmissus habenis,

365ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis

carpendae manibus frondes interque legendae.

Inde ubi iam validis amplexae stirpibus ulmos

exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde

ante reformidant ferrumtum denique dura

370exerce imperia et ramos conpesce fluentis.

Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,

praecipue dum frons tenera inprudensque laborum;

cui super indignas hiemes solemque potentem

silvestres uri adsidue capreaeque sequaces

375inludunt, pascuntur oves avidaeque iuvencae.

Frigora nec tantum cana concreta pruina

aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,

quantum illi nocuere greges durique venenum

dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.

380Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris

caeditur et veteres ineunt proscaenia ludi

praemiaque ingeniis pagos et compita circum

thesidae posuere atque inter pocula laeti

mollibus in pratis unctos saluere per utres.

385Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni

versibus incomptis ludunt risuque soluto

oraque corticibus sumunt horrenda cavatis

et te, Bacche, vocant per carmina laeta tibique

oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

390Hinc omnis largo pubescit vinea fetu,

conplentur vallesque cavae saltusque profundi,

et quocumque deus circum caput egit honestum.

Ergo rite suum Baccho dicemus honorem

carminibus patriis lancesque et liba feremus

395et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram

pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.

Est etiam ille labor curandis vitibus alter,

cui numquam exhausti satis est: namque omne quot annis

terque quaterque solum scindendum glebaque versis

400aeternum frangenda bidentibus, omne levandum

fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem

atque in se sua per vestigia volvitur annus.

Ac iam olim, seras posuit cum vinea frondes,

frigidus et silvis aquilo decussit honorem,

405iam tum acer curas venientem extendit in annum

rusticus et curvo Saturni dente relictam

persequitur vitem attondens fingitque putando.

Primus humum fodito, primus devecta cremato

sarmenta et vallos primus sub tecta referto;

410postremus metito. Bis vitibus ingruit umbra,

bis segetem densis obducunt sentibus herbae;

durus uterque labor: laudato ingentia rura,

exiguum colito. Nec non etiam aspera rusci

vimina per silvam et ripis fluvialis arundo

415caeditur, incultique exercet cura salicti.

Iam vinctae vites, iam falcem arbusta reponunt,

iam canit effectos extremus vinitor antes:

sollicitanda tamen tellus pulvisque movendus

et iam maturis metuendus Iuppiter uvis.

 420Contra non ulla est oleis cultura; neque illae

procurvam exspectant falcem rastrosque tenacis,

cum semel haeserunt arvis aurasque tulerunt;

ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,

sufficit humorem et gravidas, cum vomere, fruges.

425Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.

Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis

et viris habuere suas, ad sidera raptim

vi propria nituntur opisque haud indiga nostrae.

Nec minus interea fetu nemus omne gravescit

430sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.

Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,

pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.

Et dubitant homines serere atque inpendere curam

quid maiora sequar?salices humilesque genestae

435aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram

Sufficiunt saepemque satis et pabula melli

et iuvat undantem buxo spectare Cytorum

naryciaeque picis lucos, iuvat arva videre

non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.

440Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,

quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,

dant alios aliae fetus, dant utile lignum

navigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque.

Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris

445agricolae et pandas ratibus posuere carinas,

viminibus salices fecundae, frondibus ulmi,

at myrtus validis hastilibus et bona bello

cornus, Ituraeos taxi torquentur in arcus.

Nec tiliae leves aut torno rasile buxum

450non formam accipiunt ferroque cavantur acuto.

Nec non et torrentem undam levis innatat alnus,

missa Pado; nec non et apes examina condunt

corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alvo.

Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt

455Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis

centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque

et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos nimium, sua si bona norint,

agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis

460fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Si non ingentem foribus domus alta superbis

mane salutantum totis vomit aedibus undam,

nec varios inhiant pulchra testudine postis

inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera,

465alba neque Assyrio fucatur lana veneno

nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:

at secura quies et nescia fallere vita,

dives opum variarum, at latis otia fundis

speluncae vivique lacus et frigida Tempe

470mugitusque boum mollesque sub arbore somni

non absunt; illic saltus ac lustra ferarum

et patiens operum exiguoque adsueta iuventus,

sacra deum sanctique patres; extrema per illos

iustitia excedens terris vestigia fecit.

 475Me vero primum dulces ante omnia Musae,

quarum sacra fero ingenti percussus amore,

accipiant caelique vias et sidera monstrent,

defectus solis varios lunaeque labores;

unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant

480obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,

quid tantum Oceano properent se tinguere soles

hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Sin, has ne possim naturae accedere partis,

frigidus obstiterit circum praecordia sanguis:

485rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes,

flumina amem silvasque inglorius. O ubi campi

Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis

Taygeta! O, qui me gelidis convallibus Haemi

sistat et ingenti ramorum protegat umbra!

490Felix, qui potuit rerum cognoscere causas,

atque metus omnis et inexorabile fatum

subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.

Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis,

panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:

495illum non populi fasces, non purpura regum

flexit et infidos agitans discordia fratres

aut coniurato descendens Dacus ab Histro,

non res Romanae perituraque regna; neque ille

aut doluit miserans inopem aut invidit habenti

500quos rami fructus, quos ipsa volentia rura

sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura

insanumque forum aut populi tabularia vidit.

sollicitant alii remis freta caeca ruuntque

in ferrum, penetrant aulas et limina regum;

505hic petit excidiis urbem miserosque Penatis,

ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;

condit opes alius defossoque incubat auro;

hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem

per cuneosgeminatus enim plebisque patrumque

510corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum,

exsilioque domos et dulcia limina mutant

atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.

Agricola incurvo terram dimovit aratro:

hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes

515sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.

Nec requies, quin aut pomis exuberet annus

aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi,

proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.

Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,

520glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;

et varios ponit fetus autumnus et alte

mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Interea dulces pendent circum oscula nati,

casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae

525lactea demittunt pinguesque in gramine laeto

inter se adversis luctantur cornibus haedi.

Ipse dies agitat festos fususque per herbam,

ignis ubi in medio et socii cratera coronant,

te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris

530velocis iaculi certamina ponit in ulmo,

corporaque agresti nudant praedura palaestrae.

Hanc olim veteres vitam coluere Sabini,

hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit

scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,

535septemque una sibi muro circumdedit arces.

Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante

inpia quam caesis gens est epulata iuvencis,

aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat;

necdum etiam audierant inflari classica, necdum

540inpositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor,

et iam tempus equum fumantia solvere colla.