204–310 Verg. georg. 1

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

205Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,

quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis

pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

Libra die somnique pares ubi fecerit horas

et medium luci atque umbris iam dividit orbem,

210exercete, viri, tauros, serite hordea campis

usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;

nec non et lini segetem et Cereale papaver

tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,

dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

215Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres

accipiunt sulci et milio venit annua cura,

candidus auratis aperit cum cornibus annum

Taurus et averso cedens Canis occidit astro.

At si triticeam in messem robustaque farra

220exercebis humum solisque instabis aristis,

ante tibi Eoae Atlantides abscondantur

Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,

debita quam sulcis committas semina quamque

invitae properes anni spem credere terrae.

225Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos

exspectata seges vanis elusit avenis.

Si vero viciamque seres vilemque phaselum

nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,

haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:

230incipe et ad medias sementem extende pruinas.

Idcirco certis dimensum partibus orbem

per duodena regit mundi Sol aureus astra.

Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco

semper sole rubens et torrida semper ab igni;

235quam circum extremae dextra laevaque trahuntur

caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;

has inter mediamque duae mortalibus aegris

munere concessae divom, et via secta per ambas,

obliquus qua se signorum verteret ordo.

240Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces

consurgit, premitur Libyae devexus in austros.

Hic vertex nobis semper sublimis; at illum

sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.

Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis

245circum perque duas in morem fluminis Arctos,

Arctos Oceani metuentis aequore tingui.

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,

semper et obtenta densentur nocte tenebrae,

aut redit a nobis Aurora diemque reducit;

250nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,

illic, sera rubens accendit lumina Vesper.

Hinc tempestates dubio praediscere caelo

possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,

et quando infidum remis inpellere marmor

255conveniat, quando armatas deducere classis,

aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,

temporibusque parem diversis quattuor annum.

Frigidus agricolam si quando continet imber,

260multa, forent quae mox caelo properanda sereno,

maturare datur: durum procudit arator

vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,

aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.

Exacuunt alii vallos furcasque bicornis

265atque Amerina parant lentae retinacula viti.

Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,

nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

Quippe etiam festis quaedam exercere diebus

fas et iura sinunt; rivos deducere nulla

270religio vetuit, segeti praetendere saepem,

insidias avibus moliri, incendere vepres,

balantumque gregem fluvio mersare salubri.

Saepe oleo tardi costas agitator aselli

vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens

275incusum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus

Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando

Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea

280et coniuratos caelum rescindere fratres.

Ter sunt conati inponere Pelio Ossam

scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;

ter pater exstructos disiecit fulmine montis.

Septima post decimam felix et ponere vitem

285et prensos domitare boves et licia telae

addere: nona fugae melior, contraria furtis.

Multa adeo gelida melius se nocte dedere,

aut cum sole novo terras inrorat Eous.

Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata

290tondentur, noctes lentus non deficit humor.

Et quidam seros hiberni ad luminis ignis

pervigilat ferroque faces inspicat acuto;

interea longum cantu solata laborem

arguto coniunx percurrit pectine telas,

295aut dulcis musti Volcano decoquit humorem

et foliis undam trepidi despumat aeni.

At rubicunda Ceres medio succiditur aestu

et medio tostas aestu terit area fruges.

Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.

300Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur

mutuaque inter se laeti convivia curant.

Invitat genialis hiems curasque resolvit,

ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,

puppibus et laeti nautae inposuere coronas.

305Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus

et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,

tum gruibus pedicas et retia ponere cervis

auritosque sequi lepores, tum figere dammas,

stuppea torquentem Balearis verbera fundae,

310cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.