9Moeris Verg. ecl. 9

Lycidas te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem?

Moeris O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri

(quod numquam veriti sumus) ut possessor agelli

diceret:Haec mea sunt; veteres migrate coloni!“

5nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat,

hos illiquod nec vertat benemittimus haedos.

Lycidas Certe equidem audieram, qua se subducere colles

incipiunt, mollique iugum demittere clivo,

usque ad aquam et veteres (iam fracta cacumina) fagos

10omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.

Moeris Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum

nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum

Chaonias dicunt aquila veniente columbas.

quod nisi me quacumque novas incidere lites

15ante Sinistra cava monuisset ab ilice cornix,

nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.

Lycidas Heu, cadit in quemquam tantum scelus? Heu, tua nobis

paene simul tecum solatia rapta, Menalca?

quis caneret nymphas; quis humum florentibus herbis

20spargeret, aut viridi fontes induceret umbra?

vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,

cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras?

Tityre, dum redeobrevis est viapasce capellas,

et potum pastas age, Tityre, et inter agendum

25occursare capro, cornu ferit ille, caveto.

Moeris Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat:

Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis

Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae

cantantes sublime ferent ad sidera cycni.“

Lycidas 30Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos;

sic cytiso pastae distendant ubera vaccae!

Incipe, si quid habes: et me fecere poetam

Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt

vatem pastores, sed non ego credulus illis.

35Nam neque adhuc Vario videor, nec dicere Cinna

digna, sed argutos inter strepere anser olores.

Moeris Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto,

si valeam meminisse; neque est ignobile carmen:

huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis

40hic ver purpureum; varios hic flumina circum

fundit humus flores; hic candida populus antro

imminet, et lentae texunt umbracula vites.

huc ades: insani feriant sine litora fluctus.“

Lycidas Quid, quae te pura solum sub nocte canentem

45audieram? Numeros memini, si verba tenerem.

Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?

Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo

duceret apricis in collibus uva colorem.

50insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes.“

Moeris Omnia fert aetas, animum quoque: saepe ego longos

cantando puerum memini me condere soles:

nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim

iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

55Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

Lycidas Causando nostros in longum ducis amores:

et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,

aspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum

60incipit adparere Bianoris: hic ubi densas

agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus;

hic haedos depone: tamen veniemus in urbem.

aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,

cantantes licet usque (minus via laedit) eamus;

65cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

Moeris Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus:

carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.