10Gallus Verg. ecl. 10

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,

carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?

sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,

5Doris amara suam non intermisceat undam.

incipe; sollicitos Galli dicamus amores,

dum tenera attondent simae virgulta capellae.

non canimus surdis; respondent omnia silvae.

Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae

10Naides, indigno cum Gallus amore peribat?

nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi

ulla moram fecere, neque Aoniae Aganippe.

Illum etiam lauri, etiam flevere myricae.

Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem

15Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.

Stant et oves circum;nostri nec poenitet illas,

nec te poeniteat pecoris, divine poeta;

et formosus ovis ad flumina pavit Adonis;

venit et upilio; tardi venere subulci;

20uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

OmnesUnde amor isteroganttibi?“ Venit Apollo:

Galle, quid insanis?“ inquit;tua cura Lycoris

perque nives alium perque horrida castra secuta est.“

Venit et agresti capitis Silvanus honore,

25florentis ferulas et grandia lilia quassans.

Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi

sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

Ecquis erit modus?“ inquit;Amor non talia curat;

nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,

30nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.“

Tristis at ille:Tamen cantabitis, Arcades,“ inquit

montibus haec vestris: soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,

vestra meos olim si fistula dicat amores!

35Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem

aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!

Certe, sive mihi Phillis, sive esset Amyntas,

seu quicumque furorquid tum, si fuscus Amyntas;

et nigrae violae sunt et vaccinia nigra

40mecum inter salices lenta sub vite iaceret;

serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,

hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo.

Nunc insanus amor duri me Martis in armis

45tela inter media atque adversos detinet hostes:

tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum!)

Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni

me sine sola vides: ah, te ne frigora laedant!

ah, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

50Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu

carmina, pastoris Siculi modulabor avena.

certum est in silvis, inter spelaea ferarum

malle pati, tenerisque meos incidere amores

arboribus; crescent illae, crescetis, amores.

55Interea mixtis lustrabo Maenala nymphis,

aut acris venabor apros: non me ulla vetabunt

frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

iam mihi per rupes videor lucosque sonantis

ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

60spicula:tamquam haec sit nostri medicina furoris,

ut deus ille malis hominum mitescere discat!

Iam neque hamadryades rursus nec carmina nobis

ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae.

non illum nostri possunt mutare labores,

65nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,

Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,

nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,

Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.

omnia vincit Amor; et nos cedamus Amori.“

70 Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam,

dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

Pierides; vos haec facietis maxima Gallo

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas,

quantum vere novo viridis se subicit alnus.

75Surgamus; solet esse gravis cantantibus umbra;

iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae.

Ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.