Liber IV Verg. Aen. 4
At regina gravi iamdudum saucia cura
volnus alit venis, et caeco carpitur igni.
Multa viri virtus animo, multusque recursat
gentis honos; haerent infixi pectore voltus
5verbaque, nec placidam membris dat cura quietem.
Postera Phoebea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
„Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
10Quis novus hic nostris successit sedibus hospes,
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
Degeneres animos timor arguit. Heu, quibus ille
iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat!
15Si mihi non animo fixum immotumque sederet,
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpae.
20Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei
coniugis et sparsos fraterna caede Penatis,
solus hic inflexit sensus, animumque labantem
impulit. Agnosco veteris vestigia flammae.
Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat,
25vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,
pallentis umbras Erebi noctemque profundam,
ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.“
30Sic effata sinum lacrimis implevit obortis.
Anna refert: „O luce magis dilecta sorori,
solane perpetua maerens carpere iuventa,
nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
Id cinerem aut Manis credis curare sepultos?
35Esto: aegram nulli quondam flexere mariti,
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
Nec venit in mentem, quorum consederis arvis?
40Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam,
germanique minas?
45Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
50Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis
indulge hospitio, causasque innecte morandi,
dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.“
His dictis incensum animum inflammavit amore,
55spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
Principio delubra adeunt, pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
60Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido
candentis vaccae media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
65Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem,
quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas
interea, et tacitum vivit sub pectore volnus.
Uritur infelix Dido totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
70quam procul incautam nemora inter Cresia fixit
pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.
Nunc media Aenean secum per moenia ducit,
75Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam;
incipit effari, mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quaerit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
80Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo maeret vacua, stratisque relictis
incubat. Illum absens absentem auditque videtque,
aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta,
85detinet, infandum si fallere possit amorem.
Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet, portusve aut propugnacula bello
tuta parant; pendent opera interrupta minaeque
murorum ingentes aequataque machina caelo.
90Quam simul ac tali persensit peste teneri
cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
„Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus; magnum et memorabile numen,
95una dolo divom si femina victa duorum est.
Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
100exercemus? Habes, tota quod mente petisti:
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito,
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.“
105Olli – sensit enim simulata mente locutam,
quo regnum Italiae Libycas averteret oras –
sic contra est ingressa Venus: „Quis talia demens
abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur.
110Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos, aut foedera iungi.
Tu coniunx; tibi fas animum temptare precando.
Perge, sequar“. Tum sic excepit regia Iuno:
115„Mecum erit iste labor, nunc qua ratione, quod instat
confieri possit, paucis, adverte, docebo.
Venatum Aeneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
120His ego nigrantem commixta grandine nimbum,
dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt,
desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
Diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
125devenient. Adero, et, tua si mihi certa voluntas,
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
Hic hymenaeus erit.“ Non adversata petenti
adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
130It portis iubare exorto delecta iuventus;
retia rara, plagae, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
135stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.
Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
140Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus
incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo
145instauratque choros, mixtique altaria circum
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro;
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
150Aeneas; tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
155pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.
At puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
160Interea magno misceri murmure caelum
incipit; insequitur commixta grandine nimbus;
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
165Speluncam Dido dux et Troianus eandem
deveniunt. Prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius aether
conubiis, summoque ulularunt vertice Nymphae.
Ille dies primus leti primusque malorum
170causa fuit; neque enim specie famave movetur
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,
Fama, malum qua non aliud velocius ullum
175mobilitate viget, viresque adquirit eundo,
parva metu primo, mox sese attollit in auras,
ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira inritata deorum,
extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
180progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis,
monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae,
tot vigiles oculi subter, mirabile dictu,
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
Nocte volat caeli medio terraeque per umbram,
185stridens, nec dulci declinat lumina somno;
luce sedet custos aut summi culmine tecti,
turribus aut altis, et magnas territat urbes,
tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri.
Haec tum multiplici populos sermone replebat
190gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:
venisse Aenean, Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
195Haec passim dea foeda virum diffundit in ora.
Protinus ad regem cursus detorquet Iarban,
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha,
templa Iovi centum latis immania regnis,
200centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem,
excubias divom aeternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
Isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divom
205multa Iovem manibus supplex orasse supinis:
„Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
aspicis haec? An te, genitor, cum fulmina torques,
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
210terrificant animos et inania murmura miscent?
Femina, quae nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.
215Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,
Maeonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.“
Talibus orantem dictis arasque tenentem
220audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit
regia et oblitos famae melioris amantes.
Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
„Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis,
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
225exspectat, fatisque datas non respicit urbes,
adloquere et celeris defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem
230Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?
235Quid struit? Aut qua spe inimica in gente moratur,
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.“
Dixerat. Ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit
240aurea, quae sublimem alis sive aequora supra
seu terram rapido pariter cum flamine portant;
tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
245Illa fretus agit ventos, et turbida tranat
nubila. Iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri;
250nix umeros infusa tegit; tum flumina mento
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
misit, avi similis, quae circum litora, circum
255piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Haud aliter terras inter caelumque volabat
litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
Ut primum alatis tetigit magalia plantis,
260Aenean fundantem arces ac tecta novantem
conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena
demissa ex umeris, dives quae munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
265Continuo invadit: „Tu nunc Karthaginis altae
fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
exstruis? Heu regni rerumque oblite tuarum!
Ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, caelum et terras qui numine torquet;
270ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum
nec super ipse tua moliris laude laborem,
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
275respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus
debentur.“ Tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit,
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
280arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? Quae prima exordia sumat?
285Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,
in partisque rapit varias perque omnia versat.
Haec alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
290arma parent, et quae rebus sit causa novandis
dissimulent; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus, et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes
295imperio laeti parent ac iussa facessunt.
At regina dolos – quis fallere possit amantem? –
praesensit, motusque excepit prima futuros,
omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
300Saevit inops animi, totamque incensa per urbem
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
Tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
305„Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum
posse nefas, tacitusque mea decedere terra?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
Quin etiam hiberno moliris sidere classem,
310et mediis properas aquilonibus ire per altum,
crudelis? Quid? Si non arva aliena domosque
ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor?
Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te –
315quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui –
per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis et istam,
oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
320Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes?
Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
325Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater
destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
330non equidem omnino capta ac deserta viderer.“
Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat
lumina, et obnixus curam sub corde premebat.
Tandem pauca refert: „Ego te, quae plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
335promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae,
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto
speravi – ne finge – fugam, nec coniugis umquam
praetendi taedas aut haec in foedera veni.
340Me si fata meis paterentur ducere vitam
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
345Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,
Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces,
Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis,
quae tandem, Ausonia Teucros considere terra,
350invidia est? Et nos fas extera quaerere regna.
Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
355quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso –
testor utrumque caput – celeris mandata per auras
detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros, vocemque his auribus hausi.
360Desine meque tuis incendere teque querelis:
Italiam non sponte sequor.“
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur,
huc illuc volvens oculos, totumque pererrat
luminibus tacitis, et sic accensa profatur:
365„Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor,
perfide; sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo? Aut quae me ad maiora reservo?
Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit?
370Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est?
Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxima Iuno,
nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem
excepi et regni demens in parte locavi;
375amissam classem, socios a morte reduxi.
Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo,
nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divom fert horrida iussa per auras.
Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos
380sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello;
i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido
saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens,
385et, cum frigida mors anima seduxerit artus,
omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas.
Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.“
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras
aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert,
390linquens multa metu cunctantem et multa parantem
dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
395multa gemens magnoque animum labefactus amore,
iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt et litore celsas
deducunt toto naves. Natat uncta carina,
frondentisque ferunt remos et robora silvis
400infabricata, fugae studio.
Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis.
Ac velut ingentem formicae farris acervum
cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt:
it nigrum campis agmen, praedamque per herbas
405convectant calle angusto; pars grandia trudunt
obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt
castigantque moras; opere omnis semita fervet.
Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
410prospiceres arce ex summa, totumque videres
misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!
Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!
Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur, et supplex animos submittere amori,
415ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.
„Anna, vides toto properari litore? circum
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
420et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum
exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
I, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
425non ego cum Danais Troianam exscindere gentem
Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisae cinerem Manisve revelli,
cur mea dicta negat duras demittere in auris?
Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti:
430exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.
Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
435Extremam hanc oro veniam, – miserere sororis –
quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.“
Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror. Sed nullis ille movetur
fletibus, aut voces ullas tractabilis audit;
440fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris.
Ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altae
consternunt terram concusso stipite frondes;
445ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras
aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.
450Tum vero infelix fatis exterrita Dido
mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris –
horrendum dictu – latices nigrescere sacros,
455fusaque in obscenum se vertere vina cruorem.
Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
Praeterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
460hinc exaudiri voces et verba vocantis
visa viri, nox cum terras obscura teneret;
solaque culminibus ferali carmine bubo
saepe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque praeterea vatum praedicta priorum
465terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem
in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam et Tyrios deserta quaerere terra.
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus,
470et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas;
aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
475decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque
exigit, et, maestam dictis adgressa sororem,
consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat:
„Inveni, germana, viam – gratare sorori –
quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
480Oceani finem iuxta solemque cadentem
ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
485quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,
spargens umida mella soporiferumque papaver.
Haec se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro;
490nocturnosque movet Manis: mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artis.
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
495erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit
impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem,
quo perii, superimponas: abolere nefandi
cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.“
Haec effata silet, pallor simul occupat ora.
500Non tamen Anna novis praetexere funera sacris
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit, aut graviora timet quam morte Sychaei.
Ergo iussa parat.
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
505erecta ingenti taedis atque ilice secta,
intenditque locum sertis et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat, haud ignara futuri.
Stant arae circum, et crines effusa sacerdos
510ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aënis
pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
515quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus
et matri praereptus amor.
Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta,
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
520sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,
525cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,
quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
rura tenent, somno positae sub nocte silenti
lenibant curas, et corda oblita laborum.
At non infelix animi Phoenissa, nec umquam
530Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens
saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
„En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores
535experiar, Nomadumque petam conubia supplex,
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum
iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos,
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
540Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteae sentis periuria gentis?
Quid tum? Sola fuga nautas comitabor ovantes?
An Tyriis omnique manu stipata meorum
545inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli,
rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.
Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
550Non licuit thalami expertem sine crimine vitam
degere, more ferae, tales nec tangere curas!
Non servata fides cineri promissa Sychaeo!“
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi,
555carpebat somnos, rebus iam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est, –
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
560„Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,
nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
565Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
570femina.“ Sic fatus nocti se immiscuit atrae.
Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
corripit e somno corpus sociosque fatigat:
„Praecipites vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto
575festinare fugam tortosque incidere funes
ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo
dextra feras.“ Dixit, vaginaque eripit ensem
580fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere; latet sub classibus aequor;
adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
585Tithoni croceum linquens Aurora cubile.
Regina e speculis ut primum albescere lucem
vidit et aequatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum
590flaventesque abscissa comas „Pro Iuppiter! Ibit
hic“, ait, „et nostris inluserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur,
deripientque rates alii navalibus? Ite,
ferte citi flammas, date tela, impellite remos! –
595Quid loquor? Aut ubi sum? Quae mentem insania mutat?
Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?
Tum decuit, cum sceptra dabas. – En dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare Penates,
quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
600Non potui abreptum divellere corpus, et undis
spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? –
Verum anceps pugnae fuerat fortuna. – Fuisset.
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
605implessemque foros flammis, natumque patremque
cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes,
610et Dirae ultrices, et di morientis Elissae,
accipite haec, meritumque malis advertite numen,
et nostras audite preces. Si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
615at bello audacis populi vexatus et armis,
finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
auxilium imploret, videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
620sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.
Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
625Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.“
630Haec ait, et partis animum versabat in omnis,
invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei;
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
„Annam cara mihi nutrix huc siste sororem;
635dic corpus properet fluviali spargere lympha,
et pecudes secum et monstrata piacula ducat;
sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
perficere est animus, finemque imponere curis,
640Dardaniique rogum capitis permittere flammae.“
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas, et pallida morte futura,
645interiora domus inrumpit limina, et altos
conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata,
650incubuitque toro, dixitque novissima verba:
„Dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
655Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi;
ulta virum, poenas inimico a fratre recepi;
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!“
Dixit, et, os impressa toro, „Moriemur inultae,
660sed moriamur“ ait. „Sic, sic iuvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.“
Dixerat; atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
665spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta
atria; concussam bacchatur Fama per urbem.
Lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether,
non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis
670Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
675„Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas?
Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
Quid primum deserta querar? Comitemne sororem
sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses;
idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset.
680His etiam struxi manibus, patriosque vocavi
voce deos, sic te ut posita crudelis abessem?
Exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. Date, vulnera lymphis
abluam, et, extremus si quis super halitus errat,
685ore legam.“ Sic fata gradus evaserat altos,
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa, graves oculos conata attollere, rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
690Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit;
ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto
quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem
difficilisque obitus, Irim demisit Olympo,
695quae luctantem animam nexosque resolveret artus.
Nam quia nec fato, merita nec morte peribat,
sed misera ante diem, subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.
700Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis,
mille trahens varios adverso sole colores,
devolat, et supra caput astitit: „Hunc ego Diti
sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.“
Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una
705dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.