Liber XI Verg. Aen. 11

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis

praecipitant curae turbataque funere mens est,

vota deum primo victor solvebat Eoo.

5Ingentem quercum decisis undique ramis

constituit tumulo fulgentiaque induit arma,

Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum,

bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas

telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum

10perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae

subligat atque ensem collo suspendit eburnum.

Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat

turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis:

Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,

15quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo

primitiae, manibusque meis Mezentius hic est.

Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.

Arma parate animis et spe praesumite bellum,

ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa

20adnuerint superi pubemque educere castris,

impediat segnisve metu sententia tardet.

Interea socios inhumataque corpora terrae

mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.

Ite,“ ait,egregias animas, quae sanguine nobis

25hanc patriam peperere suo, decorate supremis

muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem

mittatur Pallas, quem non virtutis egentem

abstulit atra dies et funere mersit acerbo.“

Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum,

30corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes

servabat senior, qui Parrhasio Evandro

armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnis famulumque manus Troianaque turba

35et maestum Iliades crinem de more solutae.

Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis,

ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt

pectoribus, maestoque immugit regia luctu.

Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora

40ut vidit levique patens in pectore vulnus

cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:

Tene,“ inquit,miserande puer, cum laeta veniret,

invidit Fortuna mihi, ne regna videres

nostra neque ad sedes victor veherere paternas?

45Non haec Evandro de te promissa parenti

discedens dederam, cum me complexus euntem

mitteret in magnum imperium metuensque moneret

acris esse viros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani

50fors et vota facit cumulatque altaria donis;

nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

debentem vano maesti comitamur honore.

Infelix, nati funus crudele videbis!

Hi nostri reditus exspectatique triumphi?

55Haec mea magna fides? At non, Evandre, pudendis

vulneribus pulsum aspicies nec sospite dirum

optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum

praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!“

Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus

60imperat, et toto lectos ex agmine mittit

mille viros, qui supremum comitentur honorem

intersintque patris lacrimis, solacia luctus

exigua ingentis, misero sed debita patri.

Haud segnes alii crates et molle feretrum

65arbuteis texunt virgis et vimine querno

exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt;

qualem virgineo demessum pollice florem

seu mollis violae seu languentis hyacinthi,

70cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit;

non iam mater alit tellus viresque ministrat.

Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis

extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

75fecerat et tenui telas discreverat auro.

Harum unam iuveni supremum maestus honorem

induit arsurasque comas obnubit amictu,

multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

aggerat et longo praedam iubet ordine duci.

80Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem.

Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

inferias, caeso sparsuros sanguine flammas,

indutosque iubet truncos hostilibus armis

ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.

85Ducitur infelix aevo confectus Acoetes,

pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora;

sternitur et toto proiectus corpore terrae.

Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

Post bellator equus positis insignibus Aethon

90it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.

Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur

Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.

Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,

95substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:

Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli

fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,

aeternumque vale.“ Nec plura effatus ad altos

tendebat muros gressumque in castra ferebat.

100Iamque oratores aderant ex urbe Latina,

velati ramis oleae veniamque rogantes:

corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,

redderet ac tumulo sineret succedere terrae;

nullum cum victis certamen et aethere cassis;

105parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.

Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis

prosequitur venia et verbis haec insuper addit:

Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,

implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

110Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis

oratis? Equidem et vivis concedere vellem.

Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,

nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit

hospitia et Turni potius se credidit armis.

115Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.

Si bellum finire manu, si pellere Teucros

apparat, his mecum decuit concurrere telis:

vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset.

Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.“

120Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes

conversique oculos inter se atque ora tenebant.

Tum senior semperque odiis et crimine Drances

infensus iuveni Turno sic ore vicissim

orsa refert:O fama ingens, ingentior armis

125vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?

Iustitiaene prius mirer belline laborum?

Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem

et te, si qua viam dederit fortuna, Latino

iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus.

130Quin et fatalis murorum attollere moles

saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.“

Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant.

Bis senos pepigere dies, et pace sequestra

per silvas Teucri mixtique impune Latini

135erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni

fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,

robora nec cuneis et olentem scindere cedrum

nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,

140Evandrum Evandrique domos et moenia replet,

quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.

Arcades ad portas ruere et de more vetusto

funereas rapuere faces; lucet via longo

ordine flammarum et late discriminat agros.

145Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit

agmina. Quae postquam matres succedere tectis

viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.

At non Evandrum potis est vis ulla tenere,

sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto

150procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,

et via vix tandem voci laxata dolore est:

Non haec, o Palla, dederas promissa parenti,

cautius ut saevo velles te credere Marti.

Haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis

155et praedulce decus primo certamine posset.

Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui

dura rudimenta! Et nulli exaudita deorum

vota precesque meae! Tuque, o sanctissima coniunx,

felix morte tua neque in hunc servata dolorem!

160Contra ego vivendo vici mea fata, superstes

restarem ut genitor. Troum socia arma secutum

obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem

atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!

Nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas

165iunximus hospitio dextras: sors ista senectae

debita erat nostrae. Quod si immatura manebat

mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante

ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.

Quin ego non alio digner te funere, Palla,

170quam pius Aeneas, et quam magni Phryges et quam

Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.

Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera leto;

tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,

esset par aetas et idem si robur ab annis,

175Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis?

Vadite et haec memores regi mandata referte:

quod vitam moror invisam Pallante perempto,

dextera causa tua est, Turnum natoque patrique

quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus

180fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero,

nec fas, sed gnato Manis perferre sub imos.“

Aurora interea miseris mortalibus almam

extulerat lucem, referens opera atque labores:

iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon

185constituere pyras. Huc corpora quisque suorum

more tulere patrum, subiectisque ignibus atris

conditur in tenebras altum caligine caelum.

Ter circum accensos cincti fulgentibus armis

decurrere rogos, ter maestum funeris ignem

190lustravere in equis ululatusque ore dedere.

Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma;

it caelo clamorque virum clangorque tubarum.

Hic alii spolia occisis derepta Latinis

coniciunt igni, galeas ensesque decoros

195frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,

ipsorum clipeos et non felicia tela.

Multa boum circa mactantur corpora Morti,

saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris

in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto

200ardentis spectant socios semustaque servant

busta, neque avelli possunt, nox umida donec

invertit caelum stellis ardentibus aptum.

Nec minus et miseri diversa in parte Latini

innumeras struxere pyras, et corpora partim

205multa virum terrae infodiunt, avectaque partim

finitimos tollunt in agros urbique remittunt;

cetera confusaeque ingentem caedis acervum

nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti

certatim crebris conlucent ignibus agri.

210Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:

maerentes altum cinerem et confusa ruebant

ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.

Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,

praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.

215Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum

pectora maerentum puerique parentibus orbi

dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;

ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,

qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.

220ingravat haec saevus Drances solumque vocari

testatur, solum posci in certamina Turnum.

Multa simul contra variis sententia dictis

pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,

multa virum meritis sustentat fama tropaeis.

225Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,

ecce super maesti magna Diomedis ab urbe

legati responsa ferunt: nihil omnibus actum

tantorum impensis operum, nil dona neque aurum

nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis

230quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.

Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.

Fatalem Aenean manifesto numine ferri

admonet ira deum tumulique ante ora recentes.

Ergo concilium magnum primosque suorum

235imperio accitos alta intra limina cogit.

olli convenere fluuntque ad regia plenis

tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo

et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.

Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos,

240quae referant, fari iubet et responsa reposcit

ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis,

et Venulus dicto parens ita farier infit:

Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,

atque iter emensi casus superavimus omnis,

245contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus.

Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis

victor Gargani condebat Iapygis agris.

Postquam introgressi et coram data copia fandi,

munera praeferimus, nomen patriamque docemus,

250qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.

Auditis ille haec placido sic reddidit ore:

O fortunatae gentes, Saturnia regna,

antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos

sollicitat suadetque ignota lacessere bella?

255Quicumque Iliacos ferro violavimus agros,

mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,

quos Simois premat ille viros,infanda per orbem

supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,

vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae

260sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.

Militia ex illa diversum ad litus abacti

Atrides Protei Menelaus adusque columnas

exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.

Regna Neoptolemi referam versosque penates

265Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?

Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom

coniugis infandae prima inter limina dextra

oppetiit; devictam Asiam subsedit adulter.

Invidisse deos, patriis ut redditus aris

270coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?

Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur,

et socii amissi petierunt aethera pennis

fluminibusque vagantur avesheu dira meorum

supplicia!Et scopulos lacrimosis vocibus implent.

275Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt

tempore, cum ferro caelestia corpora demens

appetii et Veneris violavi volnere dextram.

Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.

Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

280Pergama, nec veterum memini laetorve malorum.

Munera, quae patriis ad me portatis ab oris,

vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra

contulimusque manus: experto credite, quantus

in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.

285Si duo praeterea talis Idaea tulisset

terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes

Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.

Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,

Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium

290haesit et in decimum vestigia rettulit annum.

Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis;

hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae,

qua datur; ast armis concurrant arma cavete.‘

Et responsa simul quae sint, rex optime, regis

295audisti et quae sit magno sententia bello.“

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit

Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur

cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur

vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.

300Ut primum placati animi et trepida ora quierunt,

praefatus divos solio rex infit ab alto:

Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

et vellem et fuerat melius, non tempore tali

cogere concilium, cum muros adsidet hostis.

305Bellum importunum, cives, cum gente deorum

invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant

proelia, nec victi possunt absistere ferro.

Spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,

ponite. Spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.

310Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

ante oculos interque manus sunt omnia vestras.

Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus

esse, fuit; toto certatum est corpore regni.

Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,

315expediam et paucisanimos adhibetedocebo.

Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,

longus in occasum, finis super usque Sicanos;

Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros

exercent colles atque horum asperrima pascunt.

320Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis

cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas

dicamus leges sociosque in regna vocemus;

considant, si tantus amor, et moenia condant.

Sin alios finis aliamque capessere gentem

325est animus possuntque solo decedere nostro,

bis denas Italo texamus robore navis,

seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam

materies; ipsi numerumque modumque carinis

praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.

330Praeterea, qui dicta ferant et foedera firment

centum oratores prima de gente Latinos

ire placet pacisque manu praetendere ramos,

munera portantis aurique eborisque talenta

et sellam regni trabeamque insignia nostri.

335Consulite in medium et rebus succurrite fessis.“

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni

obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,

largus opum et lingua melior, sed frigida bello

dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,

340seditione potens (genus huic materna superbum

nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),

surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:

Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem

consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur,

345quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.

Det libertatem fandi flatusque remittat,

cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros

(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)

lumina tot cecidisse ducum totamque videmus

350consedisse urbem luctu, dum Troia temptat

castra fugae fidens et caelum territat armis.

Unum etiam donis istis, quae plurima mitti

Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,

adicias; nec te ullius violentia vincat,

355quin natam egregio genero dignisque hymenaeis

des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.

Quod si tantus habet mentes et pectora terror,

ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:

cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.

360Quid miseros totiens in aperta pericula cives

proicis, o Latio caput horum et causa malorum?

Nulla salus bello; pacem te poscimus omnes,

Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.

Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse

365nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum,

pone animos et pulsus abi: sat funera fusi

vidimus ingentis et desolavimus agros.

Aut, si fama movet, si tantum pectore robur

concipis et si adeo dotalis regia cordi est,

370aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.

Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

nos animae viles, inhumata infletaque turba,

sternamur campis. Etiam tu, si qua tibi vis,

si patrii quid Martis habes, illum aspice contra,

375qui vocat.“

Talibus exarsit dictis violentia Turni;

dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:

Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi

tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis

380primus ades. Sed non replenda est curia verbis,

quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem

agger murorum nec inundant sanguine fossae.

Proinde tona eloquiosolitum tibimeque timoris

argue tu, Drance, quando tot stragis acervos

385Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis

insignis agros. Possit quid vivida virtus,

experiare licet; nec longe scilicet hostes

quaerendi nobis; circumstant undique muros.

Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors

390ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

semper erit?

Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum

arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit

395procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?

Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens

et quos mille die victor sub Tartara misi,

inclusus muris hostilique aggere saeptus.

Nulla salus bello.‘ Capiti cane talia, demens,

400Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno

ne cessa turbare metu atque extollere vires

gentis bis victae, contra premere arma Latini.

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,

nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,

405amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit

artificis scelus, et formidine crimen acerbat.

Numquam animam talem dextra hacabsiste moveri

amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.

410Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,

si tam deserti sumus et semel agmine verso

funditus occidimus, neque habet Fortuna regressum,

oremus pacem et dextras tendamus inertis.

415Quamquam o, si solitae quicquam virtutis adesset!

Ille mihi ante alios fortunatusque laborum

egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,

procubuit moriens et humum semel ore momordit.

Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus

420auxilioque urbes Italae populique supersunt,

sin et Troianis cum multo gloria venit

sanguinesunt illis sua funera, parque per omnis

tempestascur indecores in limine primo

deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?

425Multa dies variique labor mutabilis aevi

rettulit in melius, multos alterna revisens

lusit et in solido rursus Fortuna locavit.

Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:

at Messapus erit felixque Tolumnius et quos

430tot populi misere duces, nec parva sequetur

gloria delectos Latio et Laurentibus agris.

Est et Volscorum egregia de gente Camilla,

agmen agens equitum et florentis aere catervas.

Quod si me solum Teucri in certamina poscunt

435idque placet tantumque bonis communibus obsto,

non adeo has exosa manus Victoria fugit,

ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.

Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem

factaque Volcani manibus paria induat arma

440ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino

Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,

devovi.Solum Aeneas vocat.‘ Et vocet oro;

nec Drances potius, sive est haec ira deorum,

morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.“

445Illi haec inter se dubiis de rebus agebant

certantes; castra Aeneas aciemque movebat.

Nuntius ingenti per regia tecta tumultu

ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:

instructos acie Tiberino a flumine Teucros

450Tyrrhenamque manum totis descendere campis.

Extemplo turbati animi concussaque vulgi

pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.

Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,

flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor

455dissensu vario magnus se tollit in auras:

haud secus atque alto in luco cum forte catervae

consedere avium, piscosove amne Padusae

dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.

Immo,“ aito civesarrepto tempore Turnus,

460cogite concilium et pacem laudate sedentes:

illi armis in regna ruunt.“ Nec plura locutus

corripuit sese et tectis citus extulit altis.

Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos,

ducaitet Rutulos. Equitem Messapus in armis,

465et cum fratre Coras latis diffundite campis.

Pars aditus urbis firmet turrisque capessat;

cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.“

Ilicet in muros tota discurritur urbe.

Concilium ipse pater et magna incepta Latinus

470deserit ac tristi turbatus tempore differt,

multaque se incusat, qui non acceperit ultro

Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.

Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque

subvectant. Bello dat signum rauca cruentum

475bucina. Tum muros varia cinxere corona

matronae puerique: vocat labor ultimus omnis.

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces

subvehitur magna matrum regina caterva

dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,

480causa mali tanti, oculos deiecta decoros.

Succedunt matres et templum ture vaporant

et maestas alto fundunt de limine voces:

Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,

frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum

485pronum sterne solo portisque effunde sub altis.“

Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.

Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis

horrebat squamis surasque incluserat auro,

tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,

490fulgebatque alta decurrens aureus arce,

exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:

qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis

tandem liber equus, campoque potitus aperto

aut ille in pastus armentaque tendit equarum

495aut adsuetus aquae perfundi flumine noto

emicat, arrectisque fremit cervicibus alte

luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.

Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla

occurrit portisque ab equo regina sub ipsis

500desiluit, quam tota cohors imitata relictis

ad terram defluxit equis; tum talia fatur:

Turne, sui merito si qua est fiducia forti,

audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae

solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.

505Me sine prima manu temptare pericula belli;

tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.“

Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus:

O decus Italiae virgo, quas dicere grates

quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando

510iste animus supra, mecum partire laborem.

Aeneas, ut fama fidem missique reportant

exploratores, equitum levia improbus arma

praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis

per deserta iugo superans adventat ad urbem.

515Furta paro belli convexo in tramite silvae,

ut bivias armato obsidam milite fauces.

Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;

tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae

Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.“

520Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis

hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi

armorumque dolis, quam densis frondibus atrum

urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit

525angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.

Hanc super in speculis summoque in vertice montis

planities ignota iacet tutique receptus,

seu dextra laevaque velis occurrere pugnae,

sive instare iugis et grandia volvere saxa.

530Huc iuvenis nota fertur regione viarum

arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

Velocem interea superis in sedibus Opim,

unam ex virginibus sociis sacraque caterva,

compellabat et has tristis Latonia voces

535ore dabat: »Graditur bellum ad crudele Camilla,

O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,

cara mihi ante alias. Neque enim novus iste Dianae

venit amor subitaque animum dulcedine movit.

Pulsus ob invidiam regno viresque superbas

540Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,

infantem fugiens media inter proelia belli

sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit

nomine Casmillae mutata parte Camillam.

Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat

545solorum nemorum: tela undique saeva premebant

et circumfuso volitabant milite Volsci.

Ecce fugae medio summis Amasenus abundans

spumabat ripis: tantus se nubibus imber

ruperat. Ille, innare parans, infantis amore

550tardatur caroque oneri timet. Omnia secum

versanti subito vix haec sententia sedit:

telum immane manu valida quod forte gerebat

bellator, solidum nodis et robore cocto,

huic natam libro et silvestri subere clausam,

555implicat atque habilem mediae circumligat hastae;

quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:

Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,

ipse pater famulam voveo; tua prima per auras

tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor,

560diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.“

Dixit, et adducto contortum hastile lacerto

immittit: sonuere undae, rapidum super amnem

infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

At Metabus, magna propius iam urgente caterva,

565dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor

gramineo donum Triviae de caespite vellit.

Non illum tectis ullae, non moenibus urbes

accepere, neque ipse manus feritate dedisset:

pastorum et solis exegit montibus aevum.

570Hic natam in dumis interque horrentia lustra

armentalis equae mammis et lacte ferino

nutribat, teneris immulgens ubera labris.

Utque pedum primis infans vestigia plantis

institerat, iaculo palmas armavit acuto

575spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.

Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae

tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.

Tela manu iam tum tenera puerilia torsit

et fundam tereti circum caput egit habena

580Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.

Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres

optavere nurum; sola contenta Diana

aeternum telorum et virginitatis amorem

intemerata colit. Vellem haud correpta fuisset

585militia tali, conata lacessere Teucros:

cara mihi comitumque foret nunc una mearum.

Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,

labere, nympha, polo finisque invise Latinos,

tristis ubi infausto committitur omine pugna.

590Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:

hac, quicumque sacrum violarit volnere corpus,

Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.

Post ego nube cava miserandae corpus et arma

inspoliata feram tumulo patriaeque reponam

595Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras

insonuit, nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Troiana propinquat

Etruscique duces equitumque exercitus omnis,

compositi numero in turmas. Fremit aequore toto

600insultans sonipes et pressis pugnat habenis

huc conversus et huc; tum late ferreus hastis

horret ager campique armis sublimibus ardent.

Nec non Messapus contra celeresque Latini

et cum fratre Coras et virginis ala Camillae

605adversi campo apparent, hastasque reductis

protendunt longe dextris et spicula vibrant,

adventusque virum fremitusque ardescit equorum.

Iamque intra iactum teli progressus uterque

substiterat: subito erumpunt clamore furentisque

610exhortantur equos; fundunt simul undique tela

crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.

Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus

conixi incurrunt hastis primique ruinam

dant sonitu ingenti perfractaque quadrupedantum

615pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus

fulminis in morem aut tormento ponderis acti

praecipitat longe et vitam dispergit in auras.

Extemplo turbatae acies, versique Latini

reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt.

620Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.

Iamque propinquabant portis, rursusque Latini

clamorem tollunt et mollia colla reflectunt:

hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.

Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus

625nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda

spumeus extremamque sinu perfundit harenam,

nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens

saxa fugit litusque vado labente relinquit:

bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,

630bis reiecti armis respectant terga tegentes.

Tertia sed postquam congressi in proelia totas

implicuere inter se acies legitque virum vir,

tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto

armaque corporaque et permixti caede virorum

635semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.

Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,

hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit.

Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat

vulneris impatiens arrecto pectore crura.

640Volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan

ingentemque animis, ingentem corpore et armis

deicit Herminium, nudo cui vertice fulva

caesaries nudique umeri; nec vulnera terrent;

tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos

645acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.

Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro

certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.

At medias inter caedes exsultat Amazon,

unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,

650et nunc lenta manu spargens hastilia denset,

nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;

aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.

Illa etiam in tergum, si quando pulsa recessit,

spicula converso fugientia derigit arcu.

655At circum lectae comites, Larinaque virgo

Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem,

Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla

delegit pacisque bonas bellique ministras:

quales Threiciae cum flumina Thermodontis

660pulsant et pictis bellantur Amazones armis,

seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru

Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu

feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,

665deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis?

Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum

adversi longa transverberat abiete pectus.

Sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam

mandit humum moriensque suo se in volnere versat.

670Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas

suffosso revolutus equo dum colligit, alter

dum subit ac dextram labenti tendit inermem,

praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum

Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta

675Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;

quotque emissa manu contorsit spicula virgo,

tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis

ignotis et equo venator Iapyge fertur,

cui pellis latos umeros erepta iuvenco

680pugnatori operit, caput ingens oris hiatus

et malae texere lupi cum dentibus albis,

agrestisque manus armat sparus; ipse catervis

vertitur in mediis et toto vertice supra est.

Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso,

685traicit et super haec inimico pectore fatur:

Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?

Advenit qui vestra dies muliebribus armis

verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum

manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.“

690Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum

corpora, sed Buten aversum cuspide fixit

loricam galeamque inter, qua colla sedentis

lucent, et laevo dependet parma lacerto;

Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem

695eludit gyro interior sequiturque sequentem;

tum validam perque arma viro perque ossa securim

altior exsurgens oranti et multa precanti

congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro.

Incidit huic subitoque aspectu territus haesit

700Appenninicolae bellator filius Auni,

haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.

Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae

posse neque instantem reginam avertere cernit,

consilio versare dolos ingressus et astu

705incipit haec:Quid tam egregium, si femina forti

fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo

mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:

iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.“

Dixit, at illa furens acrique accensa dolore

710tradit equum comiti paribusque resistit in armis,

ense pedes nudo puraque interrita parma.

At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse,

haud mora, conversisque fugax aufertur habenis

quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.

715Vane Ligus frustraque animis elate superbis,

nequiquam patrias temptasti lubricus artis,

nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.“

Haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis

transit equum cursu frenisque adversa prehensis

720congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:

quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

consequitur pennis sublimem in nube columbam

comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;

tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.

725At non haec nullis hominum sator atque deorum

observans oculis summo sedet altus Olympo.

Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva

suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.

Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon

730fertur equo variisque instigat vocibus alas,

nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.

Quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes

Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?

Femina palantis agit atque haec agmina vertit!

735Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?

At non in Venerem segnes nocturnaque bella,

aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,

exspectate dapes et plenae pocula mensae,

hic amor, hoc studiumdum sacra secundus haruspex

740nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!“

Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,

concitat, et Venulo adversum se turbidus infert

dereptumque ab equo dextra complectitur hostem

et gremium ante suum multa vi concitus aufert.

745Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini

convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon

arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta

defringit ferrum et partis rimatur apertas,

qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans

750sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.

Utque volans alte raptum cum fulva draconem

fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,

saucius at serpens sinuosa volumina versat

arrectisque horret squamis et sibilat ore,

755arduus insurgens; illa haud minus urget obunco

luctantem rostro, simul aethera verberat alis:

haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon

portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti

Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns

760velocem iaculo et multa prior arte Camillam

circuit, et quae sit fortuna facillima, temptat.

Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,

hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;

qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,

765hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.

Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat

undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos

insignis longe Phrygiis fulgebat in armis

770spumantemque agitabat equum, quem pellis aënis

in plumam squamis auro conserta tegebat.

Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro,

spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;

aureus ex umeris erat arcus et aurea vati

775cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis

carbaseos fulvo in nodum collegerat auro

pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma

Troïa, captivo sive ut se ferret in auro

780venatrix, unum ex omni certamine pugnae

caeca sequebatur totumque incauta per agmen

femineo praedae et spoliorum ardebat amore,

telum ex insidiis cum tandem tempore capto

concitat et superos Arruns sic voce precatur:

785Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,

quem primi colimus, cui pineus ardor acervo

pascitur, et medium freti pietate per ignem

cultores multa premimus vestigia pruna,

da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,

790omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum

virginis aut spolia ulla peto; mihi cetera laudem

facta ferent: haec dira meo dum vulnere pestis

pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.“

Audiit et voti Phoebus succedere partem

795mente dedit, partem volucris dispersit in auras:

sterneret ut subita turbatam morte Camillam,

adnuit oranti; reducem ut patria alta videret,

non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.

Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,

800convertere animos acris oculosque tulere

cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae

nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,

hasta sub exsertam donec perlata papillam

haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.

805Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem

suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns,

laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae

credere nec telis occurrere virginis audet.

Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,

810continuo in montis sese avius abdidit altos

occiso pastore lupus magnove iuvenco,

conscius audacis facti, caudamque remulcens

subiecit pavitantem utero silvasque petivit:

haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns

815contentusque fuga mediis se immiscuit armis.

Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.

Labitur exsanguis, labuntur frigida leto

lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

820Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam

adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae,

quicum partiri curas, atque haec ita fatur:

Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum

conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.

825Effuge et haec Turno mandata novissima perfer:

succedat pugnae Troianosque arceat urbe.

Iamque vale.“ Simul his dictis linquebat habenas,

ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto

paulatim exsolvit se corpore lentaque colla

830et captum leto posuit caput, arma relinquens,

vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor

sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;

incurrunt densi simul omnis copia Teucrum

835Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.

At Triviae custos iamdudum in montibus Opis

alta sedet summis spectatque interrita pugnas.

Utque procul medio iuvenum in clamore furentum

prospexit tristi multatam morte Camillam,

840ingemuitque deditque has imo pectore voces:

Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti

supplicium, Teucros conata lacessere bello!

Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam

profuit aut nostras umero gessisse sagittas.

845Non tamen indecorem tua te regina reliquit

extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

per gentis erit aut famam patieris inultae.

Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus,

morte luet merita.“ Fuit ingens monte sub alto

850regis Dercenni terreno ex aggere bustum

antiqui Laurentis opacaque ilice tectum:

hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.

Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem,

855Curinquitdiversus abis? Huc derige gressum,

huc periture veni, capias ut digna Camillae

praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?“

dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam

deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit

860et duxit longe, donec curvata coirent

inter se capita et manibus iam tangeret aequis,

laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.

Extemplo teli stridorem aurasque sonantis

audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.

865Illum exspirantem socii atque extrema gementem

obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;

Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa levis ala Camillae;

turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,

870disiectique duces desolatique manipli

tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.

Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis

sustentare valet telis aut sistere contra,

sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

875quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.

Volvitur ad muros caligine turbidus atra

pulvis, et e speculis percussae pectora matres

femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

Qui cursu portas primi inrupere patentis,

880hos inimica super mixto premit agmine turba;

nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

moenibus in patriis atque inter tuta domorum

confixi exspirant animas. Pars claudere portas:

nec sociis aperire viam nec moenibus audent

885accipere orantis, oriturque miserrima caedes

defendentum armis aditus inque arma ruentum.

Exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum

pars in praecipitis fossas urgente ruina

volvitur, immissis pars caeca et concita frenis

890arietat in portas et duros obice postis.

Ipsae de muris summo certamine matres,

monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam

tela manu trepidae iaciunt ac robore duro

stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis

895praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.

Interea Turnum in silvis saevissimus implet

nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum:

deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

ingruere infensos hostis et Marte secundo

900omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.

Ille furenset saeva Iovis sic numina poscunt

deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.

Vix e conspectu exierat campumque tenebat,

cum pater Aeneas saltus ingressus apertos

905exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.

Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur

agmine nec longis inter se passibus absunt;

ac simul Aeneas fumantis pulvere campos

prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,

910et saevum Aenean agnovit Turnus in armis

adventumque pedum flatusque audivit equorum.

Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,

ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero

tinguat equos noctemque die labente reducat.

915Considunt castris ante urbem et moenia vallant.