Actus II Ter. Phorm. 231–464

Scena I:  Demipho · Phaedria · Geta

De. Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?231

nec meum ĭmperiumac mitto imperium –, non simultatem meam

revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta

monitor! Ge. vix tandem. De. quid mihi dicent aut quam causam reperient?

demiror. Ge. atqui reperiam: aliud cura. De. an hoc dicet mihi:235

invitu' feci. lex coegit“? audio, fateor. Ge. places.

De. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,

etiamne id lex coegit? Ph. illud durum. Ge. ego expediam: sine!

De. incertumst quid agam, quia praeter spem atque incredibile hoc mi optigit:

ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.240

quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume

meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,

pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet

aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae

communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;245

quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.

Ge. o Phaedria, incredibilest quantum erum ante eo sapientia

meditata mihi sunt omniā mea ĭncommoda eru' si redierit.

molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,

opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.250

quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.

sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?

De. Phaedriam me͡ı fratri' video filium mi ire obviam.

Ph. mi patrue, salve. De. salve; sed ubist Antipho?

Ph. salvom venire . . De. credo; hoc responde mihi.255

Ph. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?

De. vellem quidem. Ph. quid ĭstuc est? De. rogitas, Phaedria?

bonas me absente hic confecistis nuptias.

Ph. eho an id suscenses nunc illi? Ge. artificem probum!

De. egon illi non suscenseam? ipsum gestio260

darĭ mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat

lenem patrem illum factum me esse acerrimum.

Ph. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.

De. ecce autem similia omnia! omnes congruont:

unum quom noris omnis noris. Ph. haud itast.265

De. hic ĭn noxast, ille ad defendundam causam adest;

quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.

Ge. probe horum facta inprudens depinxit senex.

De. nam haĕc ita essent, cŭm ĭllo haud stares, Phaedria.

Ph. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,270

ex qua re minu' re͡ı foret aut famae temperans,

non causam dico quin quod meritu' sit ferat.

sed siqui' forte malitia fretus sua

insidias nostrae fecit adulescentiae

ac vicit, nostran culpa east an iudicum,275

qui saepe propter invidiam adimunt diviti

aut propter misericordiam addunt pauperi?

Ge. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.

De. an quisquam iudex est qui possit noscere

tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,280

ita ut ille fecit? Ph. functus adulescentulist

officium liberali': postquam ad iudices

ventumst, non potuit cogitata proloqui;

ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.

Ge. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?285

ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. De. oh

bone custos, salve, columen vero familiae,

quoi commendavi filium hinc abiens meum.

Ge. iamdudum te omnis nos accusare audio

inmerito et ŏmnium horunc inmeritissimo.290

nam quid in hac re facere voluisti tibi?

servom hominem causam orare leges non sinunt

neque testimoni dictiost. De. mitto omnia;

ĭstucinprudens timuit adulescens“; sino

tu servo's“; verum si cognata est maxume,295

non fu͡ıt necessum habere; sed ĭd quod lex iubet,

dotem dareti', quaereret alium virum.

qua ratione inopem potiu' ducebat domum?

Ge. non ratio, verum argentum deerat. De. sumeret

alicunde. Ge. alicunde? nil est dictu facilius.300

De. postremo si nullo alio pacto, fenore.

Ge. hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet

te vivo. De. non, non sic futurumst: non potest.

egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?

nil suave meritumst. hominem conmonstrarier305

mihi ĭstum volo aut ubi habitet demonstrarier.

Ge. nemp' Phormionem? De. istum patronum mulieris.

Ge. iam faxo hic aderit. De. Antipho ubi nunc est? Ge. foris.

De. abĭ, Phaedria, e͡um require atque huc adduce. Ph. eo:

recta via quidemilluc. Ge. nempe ad Pamphilam.310

De. ego de͡os Penatis hinc salutatum domum

devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi

amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,

ut ne inparatu' sim si veniat Phormio

Scena II:  Phormio · Geta

Ph. Itane patris ais adventum veritum hinc abiisse? Ge. admodum.315

Ph. Phanium relictam solam? Ge. sic. Ph. et iratum senem?

Ge. oppido. Ph. ad te summa solum, Phormio, rerum redit:

tute hoc intristi: tibĭ omnest exedendum: accingere.

Ge. obsecro te. Ph. si rogabit . . Ge. in te spes est. Ph. eccere

quid si reddet? Ge. ĭnpulisti. Ph. sic opinor. Ge. subveni.320

Ph. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia omnia.

Ge. quid ages? Ph. quid vis nisi uti maneat Phanium atque ex crimine hoc

Antiphonem eripiam atque in ŏmnem iram derivem senis?

Ge. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,

vereor, ĭstaec fortitudo in nervom erumpat denique. Ph. ah325

non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.

quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,

hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.

cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?

Ge. quĭ ĭstuc? Ph. quia non rete accipitri tennitur neque miluo,330

qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,

quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.

aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:

mihi sciunt nil esse. dicesducent damnatum domum“:

alere nolunt hominem edacem et sapiunt meă sententia,335

pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.

Ge. non potest sati' pro merito ab ĭllo tibi referri gratia.

Ph. immo enĭm nemo sati' pro merito gratiam regi refert.

ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,

otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!340

dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,

priŏr bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.

Ge. quid ĭstuc verbist? Ph. ubi tu dubites quid sumas potissimum.

haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,

ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?345

Ge. senĕx adest: vidĕ quid agas: prima coitiost acerrima.

si e͡am sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.

Scena III:  Demipho · Hegio · Cratinus · Crito · Phormio · Geta

De. Enumquam quoiquam contumeliosius

audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?

adeste quaeso. Ge. iratus est. Ph. quin tu hoc age:350

iăm ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,

negăt Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?

hanc Demipho negat esse cognatam? Ge. negat.

Ph. neque ei(u)s patrem se scire qui fuerit? Ge. negat.

De. ipsum esse opinor de quŏ agebam: sequimini.355

Ph. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? Ge. negat.

Ph. quia egens relictast misera, ignoratur parens,

neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.

Ge. erum insimulabi' malitiae male audies.

De. ŏ aŭdaciam! etiam me ultro accusatum advenit?360

Ph. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,

ĭllum minu' norat; quippe homo iam grandior,

pauper, quoĭ opera vita erat, ruri fere

se continebat; ibi agrum de nostro patre

colendum habebat. saepe interea mihi senex365

narrabat se hunc neglegere cognatum suom:

at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.

Ge. videas ătque illum ut narras! Ph. in' malam crucem?

nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis

ob hănc inimicitias caperem in vostram familiam,370

quăm is aspernatur nunc tam inliberaliter.

Ge. pergin ero absenti male loqui, inpurissime?

Ph. dignum autem hoc illost. Ge. a͡ın tandem, carcer? De. Geta.

Ge. bonorum extortor, legum contortor! De. Geta.

Ph. responde. Ge. quis homost? ehĕm. De. tace. Ge. absenti tibi375

ĭndignas seque dignas contumelias

numquam cessavit dicere hodie. De. desine.

adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,

si tibi placere potis est, mi ut respondeas:

quĕm amicum tuom ais fu͡ısse istum, explana mihi,380

et qui cognatum me sibi esse diceret.

Ph. proinde expiscare quasi non nosses. De. nossem? Ph. ita.

De. ego me nego: tu quĭ ais redige in memoriam.

Ph. eho tu, sobrinum tuŏm non noras? De. enicas.

dic nomen. Ph. nomen? maxume. De. quid nunc taces?385

Ph. perii hercle, nomen perdidi. De. hem quid ais? Ph. (Geta,

si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem

non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.

De. ego autem tempto? Ge. (Stilpo.) Ph. atque adeo quid mea?

Stilpost. De. quem dixti? Ph. Stilponem inquam noveras.390

De. neque ego ĭllum noram nec mihi cognatus fuit

quisquam istoc nomine. Ph. itane? non te horum pudet?

at si talentum rem reliquisset decem,

De. di tibi malefaciant! Ph. primus esses memoriter

progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.395

De. ita ŭt dicis. ego tum quom advenissem qui mihi

cognata ea esset dicerem: itidem tu face.

cedo quĭ ĕst cognata? Ge. eu noster, recte. heus tu, cave.

Ph. dilucide expedivi quibu' me oportuit

iudicibu': tŭm ĭd si falsum fuerat, filius400

quor non refellit? De. filium narras mihi?

quoi(u)s de stultitia dici ut dignumst non potest.

Ph. at tu qui sapiens es magistratus adi

iudicium de e͡adem causa iterum ut reddant tibi,

quandoquidem solu' regnas et soli licet405

hic de e͡adem causa bis iudicium adipiscier.

De. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen

potius quam litis secter aut quam te audiam,

itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet

dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.410

Ph. hahahae, homŏ suavi'. De. quid ĕst? nŭm iniquom postulo?

an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?

Ph. ităn tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu' sis,

mercedem dare lex iubet ei atque amittere?

an, ŭt nequid turpe civis in se admitteret415

propter egestatem, proxumo iussast dari,

ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.

De. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quăm ŏb rem? Ph. ohe

actumaiunt agas“. De. non agam? immo haud desinam

donec perfecero hoc. Ph. ineptis. De. sine modo.420

Ph. postremo tecum nil re͡ı nobis, Demipho, est:

tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua

praeterierat iam ducendi aetas. De. omnia haec

illum putato quae ego nunc dico dicere;

aut quidĕm cŭm ŭxore hac ipsum prohibebo domo.425

Ge. (iratus est.) Ph. tu idem melius feceris.

De. itan es paratu' facere me advorsum omnia,

infelix? Ph. (metuit hic nos, tam etsi sedulo

dissimulat.) Ge. (bene habent tibi principia.) Ph. quin quod est

ferundum fers? tu͡ıs dignum factis feceris,430

ut amici inter nos simus? De. egŏn tuam expetam

amicitiam? aut te visum aut auditum velim?

Ph. si concordabi' cŭm ĭlla, habebi' quae tuam

senĕctutem oblectet: respice aetatem tuam.

De. ŏblectet, tibi habe. Ph. minue vero iram. De. hoc age:435

sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem

abducere, ego ĭllam eiciam. dixi, Phormio.

Ph. si ĭllam attigeri' secu' quam dignumst liberam

dicam tibi ĭnpingam grandem. dixi, Demipho.

siquid opu' fuerit, heus, domo me. Ge. intellego.440

Scena IV:  Demipho · Geta · Hegio · Cratinus · Crito

De. Quanta me cura et sollicitudine adficit

gnatus, qui me et se hisce inpedivit nuptiis!

neque mi in conspectum prodit, ut saltem sciam

quid de hac re dicat quidve sit sententiae.

abĭ, vise redieritne iăm ăn nondum domum.445

Ge. eo.De. videti' quŏ ĭn loco res haec siet:

quid ago? dic, Hegio. He. ego? Cratinum censeo,

si tibi videtur. De. dic, Cratine. Cra. mene vis?

De. te. Cra. ego quae in rem tu͡am sint ea velim facias. mihi

sic hoc videtur: quod ăbsente hic filius450

egit, restitui in integrum aequomst et bonum,

et id impetrabi'. dixi. De. dic nunc, Hegio.

He. ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,

quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.

mihi non videtur quod sit factum legibus455

rescindi posse; et turpe inceptust. De. dic, Crito.

Cri. ego amplius deliberandum censeo:

res magnast. Cra. numquid nos vis? De. fecistis probe:

incertior sum multo quam dudum.Ge. negant

redisse. De. frater est exspectandus mihi:460

is quod mihi dederit de hac re consilium, id sequar.

percontatum ibo ad portum, quŏăd se recipiat.

Ge. at ego Antiphonem quaeram, ut quae acta hic sint sciat.

sed ĕccum ipsum video in tempore huc se recipere.