Actus IV Ter. Hec. 516–726

Scena I:  Myrrina · Phidippus

My. Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro me͡o respondebo516

misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;

ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.

quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse

dicam non edepol scio.520

sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.

Ph. uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:

atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico. My. mihine, vir?

Ph. vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?

nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,525

non sic ludibrio tu͡ıs factis habitus essem. My. quibus? Ph. at rogitas?

peperit filia: hem taces? ex qui? My. istuc patrĕm rogare est aequom.

perii! ex quo censes nisi ĕx illo quoi datast nuptum obsecro?

Ph. credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror

quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris530

partum, praesertim quom et recte et tempore suŏ pepererit.

adeon pervicaci esse animo ut puerum praĕŏptares perire,

ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,

potiu' quam advorsum animi tu͡ı lubidinem esset cum illo nupta!

ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.535

My. misera sum. Ph. utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit

de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:

nam negabas nuptam posse filiam tu͡am te pati

cŭm eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.

My. (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)540

Ph. multo priu' scivi quam ĭllum habere amicam, Myrrina;

verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;

năm id omnibus innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.

sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc

ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.545

id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.

My. adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,

ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?

Ph. tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?

audisti ex aliquo fortasse qui vidisse e͡um diceret550

exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?

si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos

magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?

nam si is posset ab ea sese derepente avellere

quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem555

nec virum sati' firmum gnatae. My. mitte adulescentem obsecro

et quae me peccasse ais. abĭ, solu' solum conveni,

rogă velitne uxorem an non: est ut dicat velle se,

redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.

Ph. siquidem ille ipse non volt et tu sensisti in eo esse, Myrrina,560

peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.

quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.

interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.

sed ego stultior me͡ıs dictis parere hanc qui postulem.

ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant.565

My. nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:

năm ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,

non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tăm animo irato tulit;

nec qua via sententia eiu' possit mutari scio.

hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,570

si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.

nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,

neque detractum e͡ı tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;

ipse eripuit vĭ, ĭn digito quem habuit, virgini abiens anulum.

simŭl vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius575

celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.

Scena II:  Sostrata · Pamphilus · (Laches)

So. Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam

propter me͡os mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.

verum ita me ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut

numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.580

teque ante quod me amare rebar, e͡ı rei firmasti fidem;

nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris

praepositam amori tu͡o: nunc tibi me certumst contra gratiam

referre ut apŭd me praemium esse positum pietati scias.

mi Pamphile, hoc et vobis et meaĕ commodum famae arbitror:585

ego rus abituram hinc cum tu͡o me esse certo decrevi patre,

ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua

quin tua Philumena ad te redeat. Pa. quaeso quid ĭstuc consilist?

illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?

haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit,590

meă pertinacia esse dicat factum, haud tuă modestia.

tum tu͡as amicas te et cognatas deserere et festos dies

meă causa nolo. So. nil pol iăm ĭstaec mihi res volŭptatis ferunt:

dum aetati' tempu' tulĭt, perfuncta sati' sum: satias iam tenet

studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea595

longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.

hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.

sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:

et hăc suspicione exsolvam et illis morem gessero.

sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum.600

Pa. quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret,

hanc matrem habens talem, illam autem uxorem! So. obsecro, mi Pamphile,

non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?

si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illam existumo,

mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam. Pa. vae misero mihi!605

So. et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi.

Scena III:  Laches · Sostrata · Pamphilus

La. Quem cŭm ĭstoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.

istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;

quod sit faciundum fortasse post, idem hŏc nunc si feceris.

So. fors fuat pol. La. abĭ rus ergo hinc: ibi ego ĕt tu me feres.610

So. spero ecastor. La. ĭ ĕrgo intro et compone quae tecum simul

ferantur: dixi. So. ita ut iubes faciam.Pa. pater.

La. quid vis, Pamphile? Pa. hinc abire matrem? minime. La. quid ita ĭstuc vis?

Pa. quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus. La. quid est?

quid vis facere nisi redducere? Pa. equidem cupio et vix contineor;615

sed non minuam me͡um consilium: ex usu quod ĕst id persequar:

credo e͡a gratia concordes magis, si non redducam, fore.

La. nescias: verum id tuă refert nil utrum illaec fecerint

quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.

e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae620

sumu', Pamphilē,senĕx atque anus.“

sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.

Scena IV:  Phidippus · Laches · Pamphilus

Ph. Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,

graviter quidĕm; nam hercle factumst abs te turpiter.

etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.625

huic vero nullast. La. opportune te mihi,

Phidippe, in ipso tempore ostendis. Ph. quid est?

Pa. quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?

La. dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,

ne revereatur minu' iam quo redeat domum. Ph. ah630

nullam de his rebu' culpam commeruit tua:

a Myrrina haec sunt mea ŭxore exorta omnia.

Pa. mutatio fit. Ph. ea nos perturbat, Lache.

Pa. dum ne redducam, turbent porro quam velint.

Ph. ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,635

adfinitatem hanc sane perpetuam volo;

sin est ut aliter tua siet sententia,

accipias puerum. Pa. sensit peperisse: occidi.

La. puerum? quem puerum? Ph. natus est nobis nepos.

nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,640

neque fu͡ısse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.

La. bene, ita me ament, nuntias, et gaudeo

natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris

uxorem habes aut quibu' moratam moribus?

nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis645

quăm hŏc mihi videtur factum prave proloqui.

Ph. non tibi ĭllud factum minu' placet quam mihi, Lache.

Pa. etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,

nunc non est quŏm eam consequitur alienus puer.

La. nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.650

Pa. perii. La. hunc videre saepe optabamus diem

quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem.

evenit: habeo gratiam dis. Pa. nullu' sum.

La. redduc uxorem ac noli advorsari mihi.

Pa. pater, si ex ĭlla liberos vellet sibi655

aut sese mecum nuptam, sati' certo scio,

non clam me haberet quae celasse intellego.

nunc quŏm ĕius alienum esse animum a me sentiam

(nec conventurum inter nos posthac arbitror),

quăm ŏb rem redducam? La. mater quod suasit sua660

adulescens mulier fecit. mirandumne id siet?

censen te posse reperire ullam mulierem

quae careat culpa? an quia non delincunt viri?

Ph. vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,

remissan opu' sit vobis redductan domum.665

uxor quid faciat in manu non est mea:

neutra in re vobis difficultas a me erit.

sed quid faciemu' puero? La. ridicule rogas:

quidquid futurumst, huic suŏm reddas scilicet

ut alamu' nostrum. Pa. quem ipse neglexit pater,670

ego alam? La. quid dixti? eho ăn non alemu', Pamphile?

prodemu' quaeso potiu'? quaĕ haĕc amentiast?

enĭmvero prorsu' iam tacere non queo;

nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.

ignarum censes tu͡arum lacrumarum esse me675

aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?

primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam

matrem non posse habere hanc uxorem domi,

pollicitast ea se concessuram ex aedibus.

nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,680

puer quia clam test natu', nactus alteram es.

erras tui animi si me esse ignarum putas.

aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.

quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!

sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!685

egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,

tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;

quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.

nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;

quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam.690

nam in eandem vitam te revolutum denuo

video esse. Pa. mene? La. te ipsum: et facis iniuriam;

confingi' falsas causas ad discordiam,

ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.

sensitque adeo uxor; nam e͡ı causa alia quae fuit695

quam ob rem abs te abiret? Ph. plane hic divinat: nam id est.

Pa. dabŏ iusiurandum nil esse istorum mihi. La. ah

redduc uxorem aut quăm ŏb rem non opu' sit cedo.

Pa. non est nunc tempu'. La. puerum accipias; nam is quidem

in culpa non est: post de matre videro.700

Pa. omnibu' modis miser sum nec quid agam scio;

tot nunc me rebu' miserum concludit pater.

abibo hinc, praesens quando promoveo parum.

nam puerum iniussu credo non tollent meo,

praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.705

La. fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?

num tibi videtur esse apud sese? sine:

puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam. Ph. maxume.

non mirum fecit uxor mea si hoc aegre tulit:

amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.710

propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.

id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,

neque ĭlli credebam primo: nunc verum palamst.

nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.

La. quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?715

Ph. quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:

oremus accusemu' graviu' denique

minitemur si cŭm ĭllo habuerit rem postea.

La. faciam ut mones. eho puere, curre ad Bacchidem hanc

vicinam nostram: huc evoca verbis meis.720

et te oro porro in hac re adiutor sis mihi. Ph. ah

iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:

manere adfinitatem hanc inter nos volo,

si ullo modo est ut possit: quod spero fore.

sed vin adesse me una dŭm ĭstam convenis?725

La. ĭmmŏ vero abi, aliquam puero nutricem para.