Actus II Ter. Hec. 198–280

Scena I:  Laches · Sostrata

La. Pro deum ătque hominum fidem, quod hŏc genus est, quaĕ haĕc est coniuratio!198

utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia

neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!200

itaque adeo uno animo omnes socrŭs oderunt nurus.

virĭs esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast,

in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et

e͡ı ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio.

So. me miseram, quae nunc quăm ŏb rem accuser nescio. La. hem205

tu nescis? So. non, ita me di bene ament, mi Lache,

itaque una inter nos agere aetatem liceat. La. di mala prohibeant.

So. meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces. La. scio,

te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?

quae ĕt ĕt familiam dedecoras, filio luctum paras;210

tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,

qui illum decrerunt dignum su͡os quoi liberos committerent.

tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.

So. egŏn? La. ĭnquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.

an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini215

quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?

multo melius hic quae fiunt quam illic ubi sum adsidue scio.

ideo quia, ŭt vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris.

iampridem equidem audivi cepisse odium tu͡ı Philumenam,

minimeque adeo est mirum, et ĭd fecisset mage mirum foret;220

sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:

quod si scissem illa hic maneret potiu', hĭnc isses foras.

at vidĕ quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:

rus habitatum abii concedens vobis et re͡ı serviens,

sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati,225

me͡o labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.

non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi!

So. non mea opera neque pol culpa evenit. La. immo maxume:

sola hic fu͡ısti: in ŏmnis haeret culpa sola, Sostrata.

quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.230

cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?

illi(u)s dices culpa factum? So. haud equidem dico, mi Lache.

La. gaudeo, ita me ament, gnati causa; nam de te quidem

sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest.

So. qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit235

ut cum matre plus una esset? La. quid ais? non signi hoc sat est,

quod herĭ nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?

So. enĭm lassam oppido tum esse a͡ıbant: eo ad eam non admissa sum.

La. tu͡os esse ego ĭlli mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,

et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit240

ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:

ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu e͡asdem exigunt.

Scena II:  Phidippus · Laches · Sostrata

Ph. Etsi scio ego, Philumenā, me͡um ius esse ut te cogam

quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam

ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.245

La. atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.

Phidippe, etsi ego me͡ıs me omnibus scio ĕsse adprime obsequentem,

sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:

quod tu si idem faceres, magis in rĕm ĕt vostram et nostram id esset.

nunc video in illarum potestate esse te. Ph. heia vero.250

La. adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.

haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,

celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:

aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus

te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos255

quia aegrast, te mihi ĭniuriam facere arbitror, Phidippe,

si metui' satis ut meaĕ domi curetur diligenter.

at ita me ament, haud tibi hoc concedoetsi illi pater es

ut ĭllam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,

quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.260

neque adeo clam me est quăm ĕsse eum graviter laturum credam,

hoc si rescierit: e͡o domum studeo haec priu' quam ille redeat.

Ph. Laches, et diligentiam vostram et benignitatem

novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,

et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo265

si facere possim ullo modo. La. quae res te id facere prohibet?

eho num quid nam accusat virum? Ph. minime. nam postquam attendi

magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat

non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.

aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:270

non possum advorsari meis. La. em Sostrata. So. heu me miseram!

La. certumne est istuc? Ph. nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?

nam est quod me transire ad forum iam oportet. La. tecum una.

Scena III:  Sostrata

So. Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris

propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.275

nam ita me ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.

sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus

omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus

habui illam ac si ex ĕsset gnata, nec quĭ hŏc mi eveniat scio;

nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.280