Actus I Ter. Heaut. 53–212

Scena I:  Chremes · Menedemus

Ch. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst53

(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)

nec rei ferĕ sane amplius quicquam fuit,55

tamen vel virtus tua me vel vicinitas,

quod ego in propinqua parte amicitiae puto,

facit ut te audacter moneam et familiariter

quod mihi videre praeter aetatem tuam

facere et praeter quam res te adhortatur tua.60

nam pro deum atque hominum fidem quid vis tibi aut

quid quaeris? annos sexaginta natus es

aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus

meliorem neque preti maiori' nemo habet;

servos compluris: proinde quasi nemo siet,65

ita ăttente tute illorum officia fungere.

numquam tam mane egredior neque tam vesperi

domum revortor quin te in fundo conspicer

fodere aut arare aut aliquid ferre denique.

nullum remitti' tempu' neque te respicis.70

haec non volŭptati tibi ĕsse sati' certo scio. at

enĭm dicesquantum hic operi' fiat paenitet.“

quod in opere faciundo operae consumis tuae,

si sumas in ĭllis exercendis, plus agas.

Me. Chreme, tantumne ab re tuast oti tibi75

aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?

Ch. homo sum: humani nil a me alienum puto.

vel me monere hoc vel percontari puta:

rectumst ego ŭt faciam; non est ŭt deterream.

Me. mihi sic est usu'; tibĭ ut opu' factost face.80

Ch. an quoiquamst usus homini se ut cruciet? Me. mihi.

Ch. si quid laborist nollem. sed quid ĭstuc malist?

quaeso, quid de te tantum meruistī? Me. eheu!

Ch. ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:

ne retice, ne verere, crede inquam mihi:85

aut consolando aut consilio aut re iuvero.

Me. scire hoc vis? Ch. hac quidĕm causa qua dixi tibi.

Me. dicetur. Ch. at ĭstos rastros interea tamen

adpone, ne labora. Me. minime. Ch. quam rem agis?

Me. sine me vocivom tempu' nequod dem mihi90

labori'. Ch. non sinam, inquam. Me. ah non aequom facis.

Ch. hui tam gravis hos, quaeso? Me. sic meritumst meum.

Ch. nunc loquere. Me. filium unicum adulescentulum

habeo. ah quid dixi habere me? immo habui, Chreme;

nunc habeam necne incertumst. Ch. quid ita istuc? Me. scies.95

est e Corintho hic advena anu' paupercula;

ei(u)s filiam ille amare coepit perdite,

prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.

ubi rem rescivi, coepi non humanitus

neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli100

tractare, sed ĕt viă pervolgata patrum.

cotidie accusabam:hem tibine haec diutius

licere speras facere me vivo patre,

amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?

erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.105

ego te meum esse dici tantisper volo

dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,

ego quod me in te sit facere dignum invenero.

nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.

ego ĭstuc aetati' non amori operam dabam,110

sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi

simul rem et gloriam armis belli repperi.“

postremo adeo res rediit: adulescentulus

saepe eadem et graviter audiendo victus est;

putavit et aetate et benevolentia115

plus scire et providere quam se ipsum sibi:

in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.

Ch. quid ais? Me. clam me profectu' mensis tris abest.

Ch. ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen

animist pudenti' signum et non instrenui.120

Me. ubi comperi ex îs qui e͡ı fuere conscii,

domum revortor maestus atque animo fere

perturbato atque incerto prae aegritudine.

adsido: adcurrunt servi, soccos detrahunt;

video alios festinare, lectos sternere,125

cenam adparare: pro se quisque sedulo

faciebant quŏ ĭllam mihi lenirent miseriam.

ubi video, haec coepi cogitarehem tot mea

solius solliciti sunt causa ut me unum expleant?

ancillae tot me vestient? sumptus domi130

tantos ego solu' faciam? sed gnatum unicum,

quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,

quod ĭlla aetas magis ad haec utenda idoneast,

eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!

malo quidem me dignum quovis deputem,135

si id faciam. nam usque dum ille vitam illam colet

inopem carens patria ob meas iniurias,

interea usque illi de me supplicium dabo

laborans parcens quaerens, illi serviens.“

ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus140

nec vas nec vestimentum: conrasi omnia.

ancillas servos, nisi eos qui opere rustico

faciundo facile sumptum exsercirent suom,

omnis produxi ac vendidi. inscripsi ilico

aedis mercede. quasi talenta ad quindecim145

coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.

decrevi tantisper me minus iniuriae,

Chreme, me͡o gnato facere dum fiam miser;

nec fas esse ulla me voluptate hic frui,

nisi ubi ille huc salvo' redierit meu' particeps.150

Ch. ingenio te esse in liberos leni puto,

et ĭllum obsequentem siqui' recte aut commode

tractaret. verum nec tu illum sati' noveras

nec ĭlle; hoc qui fit? ubi non vere vivitur.

tu illum numquam ostendisti quanti penderes155

nec tibi ĭllest credere ausu' quae est aequom patri.

quod si esset factum, haec numquam evenissent tibi.

Me. ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.

Ch. Menedeme, at porro recte spero et ĭllum tibi

salvom adfuturum esse hic confido propediem.160

Me. utinam ita di faxint! Ch. facient. nunc si commodumst,

Dionysia hic sunt hodie: apud me sis volo.

Me. non possum. Ch. quor non? quaeso tandem aliquantulum

tibi parce: idem absens facere te hoc volt filius.

Me. non convenit, quĭ ĭllum ad laborem inpepulerim,165

nunc me ipsum fugere. Ch. sicine est sententia?

Me. sic. Ch. bene vale. Me. et tu.Ch. lacrumas excussit mihi

miseretque ĕiu'. sed ut diei tempus est,

tempust monere me hunc vicinum Phaniam

ad cenam ut veniat: ibo, visam si domist.170

Saltatio convivarum

nil opu' fuit monitore: iamdudum domi

praesto apŭd me esse aiunt. egomet convivas moror.

ibo adeo hinc intro. sed quid crepuerunt fores

hinc a me? quinam egreditur? huc concessero.

Scena II:  Clitipho · Chremes

Cl. Nil adhuc est quod vereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant175

et ĭllam simŭl cum nuntio tibi hĭc adfuturam hodie scio.

proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas.

Ch. quicum loquitur filius?

Cl. pater adest quem volui: adibo. pater, opportune advenis.

Ch. quid id est? Cl. hunc Menedemum nostin nostrum vicinum? Ch. probe.180

Cl. huic filium scis esse? Ch. audivi esse in Asia. Cl. non est, pater:

apŭd nos est. Ch. quid ais? Cl. advenientem, e navi egredientem ilico

abduxi ad cenam; nam mihi cum e͡o iam inde usque a pueritia

fu͡ıt semper familiaritas. Ch. volŭptatem magnam nuntias.

quam vellem Menedemum invitatum ut nobiscum esset, amplius185

ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem e͡ı domi!

atque etiam nunc tempus est. Cl. cavĕ faxis: non opus est, pater.

Ch. quapropter? Cl. quia enim incertumst etiam quid se faciat. modo venit;

timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.

e͡am misere amat; propter eam haec turba atque abitio evenit. Ch. scio.190

Cl. nunc servolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.

Ch. quid narrat? Cl. quid ĭlle? miserum se esse. Ch. miserum? quem minu' crederest?

quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?

parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.

atque haec perinde sunt ut illi(u)s animu' quĭ ea possidet:195

qui uti scit e͡ı bona; illi qui non utitur recte mala.

Cl. immo ill' fuit senĕx inportunu' semper, et nunc nil magis

vereor quam nequid in ĭllum iratu' plus satis faxit, pater.

Ch. illene? (sed reprimam me: năm in metu esse hunc illist utile.)

Cl. quid tute tecum? Ch. dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.200

fortasse aliquanto iniquior erăt praeter ei(u)s lubidinem:

pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?

huncin erat aequom ex illi(u)s more an illum ex huiu' vivere?

et quod ĭllum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae

uniu' modĭ sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:205

scortari crebro nolunt, nolunt crebro convivarier,

praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad virtutem omnia.

verum ubi animus semel se cupiditate devinxit mala,

necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. hoc

scitumst: periclum ex aliis facere tibi quod ex usu siet.210

Cl. ita credo. Ch. ego ibo hinc intro, ut videam nobis quid ĭn cena siet.

tŭ, ŭt tempus est diei, vidĕ sis nequo hinc abeas longius.