Actus V Ter. Eun. 817–1094

Scena I:  Thais · Pythias

Th. Pergin, scelesta, mecum perplexe loqui?817

sciŏ nescio abiit audivi, ego non adfui.“

non tu istuc mihi dictura aperte es quidquid est?

virgo conscissa veste lacrumans opticet;820

eunuchus abiit: quăm ŏb rem? aut quid factumst? taces?

Py. quid tibi ego dicam misera? illum eunuchum negant

fuisse. Th. quis fuit igitur? Py. iste Chaerea.

Th. qui Chaerea? Py. iste ephebu' frater Phaedriae.

Th. quid ais, venefica? Py. atqui certe comperi.825

Th. quid is obsecro ad nos? quăm ŏb rem adductust? Py. nescio;

nisi amasse credo Pamphilam. Th. hem misera occidi,

infelix, siquidem tu istaec vera praedicas.

num id lacrumat virgo? Py. id opinor. Th. quid ais, sacrilega?

istucine interminata sum hinc abiens tibi?830

Py. quid facerem? ita ut tu iusti, soli creditast.

Th. scelesta, ovem lupŏ commisisti. dispudet

sic mihi data esse verba. quid ĭlluc hominis est?

Py. era mea, tace tace obsecro, salvae sumus:

habemus hominem ipsum. Th. ubi is est? Py. em ad sinisteram.835

vidĕn? Th. video. Py. conprendi iube, quantum potest.

Th. quid ĭllo faciemu', stulta? Py. quid facias, rogas?

vide amabo, si non, quom aspicias, os inpudens

videtur! non est? tum quae ei(u)s confidentiast!

Scena II:  Chaerea · Thais · Pythias

Ch. Apud Antiphonem uterque, mater et pater,840

quasi dedita opera domi erant, ut nullo modo

intro ire possem quin viderent me. interim

dum ante ostium sto, notu' mihi quidam obviam

venit. ubi vidi, ego me in pedes quantum queo

in angiportum quoddam desertum, inde item845

in aliud, inde in aliud: ita miserrimus

fui fugitando nequi' me cognosceret.

sed estne haec Thai' quam video? ipsast. haereo

quid faciam. quid mea autem? quid faciet mihi?

Th. adeamu'. bone vir Dore, salve: dic mihi,850

aufugistin? Ch. era, factum. Th. satine id tibi placet?

Ch. non. Th. credin te inpune habiturum? Ch. unam hanc noxiam

amitte: si aliam admisero umquam, occidito.

Th. num me͡am saevitiam veritus es? Ch. non. Th. quid igitur?

Ch. hanc metui ne me criminaretur tibi.855

Th. quid feceras? Ch. paullum quiddam. Py. ehopaullum“, inpudens?

an paullum hoc esse tibi videtur, virginem

vitiare civem? Ch. conservam esse credidi.

Py. conservam! vix me contineo quin involem in

capillum, monstrum: etiam ultro derisum advenit.860

Th. abĭn hinc, insana? Py. quid ita? vero debeam,

credo, isti quicquam furcifero si id fecerim;

praesertim quom se servom fateatur tuom.

Th. missa haec faciamu'. non te dignum, Chaerea,

fecisti; nam si ego digna hac contumelia865

sum maxume, at ĭndignu' qui faceres tamen.

neque edepol quid nunc consili capiam scio

de virgine istac: ita conturbasti mihi

rationes omnis, ut eam non possim suis

ita ut aequom fuerat atque ut studui tradere,870

ut solidum parerem hoc mi beneficium, Chaerea.

Ch. at nunc de(h)inc spero aeternam inter nos gratiam

fore, Thai'. saepe ex hui(u)smodi re quapiam et

malo principio magna familiaritas

conflatast. quid si hoc quispiam voluit deus?875

Th. equidem pol in eam partem accipioque et volo.

Ch. immo ita quaeso. unum hoc scito, contumeliae

me non fecisse causa, sed amoris. Th. scio,

et pol propterea mage nunc ignosco tibi.

non adeo inhumano ingenio sum, Chaerea,880

neque ita inperita ut quid amor valeat nesciam.

Ch. te quoque iam, Thais, ita me di bene ament, amo.

Py. tum pol tibi ab ĭstoc, era, cavendum intellego.

Ch. non ausim. Py. nil tibi quicquam credo. Th. desinas.

Ch. nunc ego te in hac re mi oro ut adiutrix sies,885

ego me tuae commendo et committo fidei,

te mihi patronam capio, Thai', te obsecro:

emoriar si non hanc uxorem duxero.

Th. tamĕn si pater . . ? Ch. quid? ah volet, certo scio,

civis modo haec sit. Th. paullulum opperirier890

si vis, iam frater ipse hic aderit virginis;

nutricem accersitum iĭt quae illam aluit parvolam:

in cognoscendo tute ipse aderi', Chaerea.

Ch. ego vero maneo. Th. vin interea, dum venit,

domi opperiamur potiu' quam hic ante ostium?895

Ch. immo percupio. Py. quam tu rem actura obsecro es?

Th. nam quid ita? Py. rogitas? hunc tu in aedis cogitas

recipere posthac? Th. quor non? Py. crede hoc me͡a͡e fidei,

dabit hic pugnam aliquam denuo. Th. au tace obsecro.

Py. parum perspexisse ei(u)s videre audaciam.900

Ch. non faciam, Pythias. Py. non credo, Chaerea,

nisi si commissum non erit. Ch. quin, Pythias,

tu me servato. Py. neque pol servandum tibi

quicquam dare ausim neque te servare: apage te.

Th. adĕst optume ipse frater. Ch. perii hercle: obsecro905

abeamus intro, Thais: nolo me in via

cum hac veste videat. Th. quăm ŏb rem tandem? an quia pudet?

Ch. id ipsum. Py. id ipsum? virgo vero! Th. i prae, sequor.

ĭstic mane ut Chremem intro ducas, Pythias.

Scena III:  Pythias · Chremes · Sophrona

Py. Quid, quid venire in mentem nunc possit mihi,910

quidnam qui referam sacrilego illi gratiam

qui hunc supposivit nobis? Ch. movĕ vero ocius

te nutrix. So. moveo. Ch. video, sed nil promoves.

Py. iamne ostendisti signa nutrici? Ch. omnia.

Py. amabo, quid ait? cognoscitne? Ch. ac memoriter.915

Py. probe edepol narras; năm ĭlli faveo virgini.

ite intro: iamdudum era vos exspectat domi.

virum bonum eccum Parmenonem incedere

video: vide ut otiosus it! si dis placet,

spero me habere qui hunc meo excruciem modo.920

ibo intro de cognitione ut certum sciam:

post exibo atque hunc perterrebo sacrilegum.

Scena IV: Parmeno Pythias

Pa. Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.

quod si astu rem tractavit, di vostram fidem,

quantam et quam veram laudem capiet Parmeno!925

nam ut mittam quod ei amorem difficillimum et

carissimum, a meretrice avara virginem

quăm amabat, eăm confeci sine molestia

sine sumptu et sine dispendio: tum hoc alterum,

id verost quod ego mi puto palmarium,930

me repperisse quo modo adulescentulus

meretricum ingenia et mores posset noscere

mature, ut quom cognorit perpetuo oderit.

quae dum foris sunt nil videtur mundius,

nec mage compositum quicquam nec magis elegans935

quae cŭm amatore quom cenant ligurriunt.

harum videre inluviem sordes inopiam,

quam inhonestae solae sint domi atque avidae cibi,

quo pacto ex iure hesterno panem atrum vorent,

nosse omnia haec salus est adulescentulis.940

Py. ego pol te prŏ ĭstis dictis et factis, scelus,

ulciscar, ut ne inpune in nos inluseris.

pro deum fidĕm, facinu' foedum! ŏ ĭnfelicem adulescentulum!

o scelestum Parmenonem, qui istum huc adduxit! Pa. quid est?

Py. miseret me: itaque ut ne viderem, misera huc ecfugi foras.945

quae futura exempla dicunt in ĭllum indigna! Pa. o Iuppiter,

quaĕ ĭllaec turbast? numnam ego perii? adibo. quid ĭstuc, Pythias?

quid ais? in quĕm ĕxempla fient? Py. rogitas, audacissime?

perdidisti istum quem adduxti pro eunucho adulescentulum,

dum studes dare verba nobis. Pa. quid ita? aut quid factumst? cedo.950

Py. dicam: virginem istam, Thaidi hodie quae dono datast,

scis eam hinc civem esse? et fratrĕm ei(u)s esse adprime nobilem?

Pa. nescio. Py. atqui sic inventast: eam istic vitiavit miser.

ille ubi id rescivit factum frater violentissimus

Pa. quidnam fecit? Py. conligavit primum eum miseris modis.955

Pa. hem955a

conligavit? Py. atque quidem orante ut ne id faceret Thaide.956

Pa. quid ais? Py. nunc minatur porro sese id quod moechis solet:

quod ego numquam vidi fieri neque velim. Pa. quă aŭdacia

tantum facinus audet? Py. quid itatantum“? Pa. an non tibi hŏc maxumumst?

quis homo pro moecho umquam vidit in domo meretricia960

prendi quemquam? Py. nescio. Pa. at ne hoc nesciatis, Pythias:

dico edico vobis nostrum esse illum erilem filium. Py. hem

obsecro, an is est? Pa. nequam in illum Thai' vim fieri sinat!

atque adeo autem quor non egomet intro eo? Py. vidĕ, Parmeno,

quid agas, ne neque illi prosis et tu pereas; nam hoc putant965

quidquid factumst ex ĕsse ortum. Pa. quid igitur faciam miser?

quidve incipiam? ecce autem video rure redeuntem senem.

dicam huic an non? ei dicam hercle; etsi mihi magnum malum

sciŏ paratum; sed necessest huic ut subveniat. Py. sapis.

ego abeo intro: ĭsti narra omnem ordinem ut factum siet.970

Scena V:  Senex · Parmeno

Se. Ex me͡o propinquo rure hoc capio commodi:

neque agri neque urbis odium me umquam percipit.

ubi satias coepit fieri commuto locum.

sed ĕstne ille noster Parmeno? et certe ipsus est.

quem praestolare, Parmeno, hic ante ostium?975

Pa. quis homost? ehĕm salvom te advenire, ere, gaudeo.

Se. quem praestolare? Pa. perii: lingua haeret metu. Se. hem

quid est? quid trepidas? satine salve? dic mihi.

Pa. ere, primum te arbitrari id quod res est velim:

quidquid hŭiu' factumst, culpa non factumst mea.980

Se. quid? Pa. recte sane interrogasti: oportuit

rem praenarrasse me. emit quendam Phaedria

eunuchum quem dono huic daret. Se. quoi? Pa. Thaidi.

Se. emit? perii hercle. quanti? Pa. viginti minis.

Se. actumst. Pa. tum quandam fidicinam amat hic Chaerea.985

Se. hem quid? amat? an scit ill' iam quid meretrix siet?

an in astu venit? aliud ex alio malum!

Pa. ere, ne me spectes: ĭnpulsore haec non facit.

Se. omitte de te dicere. ego te, furcifer,

si vivo . . ! sed ĭstuc quidquid est primum expedi.990

Pa. is prŏ ĭllo eunucho ad Thaidem hanc deductus est.

Se. pro eunuchon? Pa. sic est. hunc pro moecho postea

conprendere intus et constrinxere. Se. occidi.

Pa. audaciam meretricum specta. Se. numquid est

aliud mali damnive quod non dixeris995

relicuom? Pa. tantumst. Se. cesso huc intro rumpere?

Pa. non dubiumst quin mi magnum ex hac re sit malum;

nisi, quia necessu' fuit hoc facere, id gaudeo

propter me hisce aliquid esse eventurum mali.

nam iamdiu aliquam causam quaerebat senex1000

quam ob rem insigne aliquid faceret îs: nunc repperit.

Scena VI:  Pythias · Parmeno

Py. Numquam edepol quicquam iamdiu quod mage vellem evenire

mi evenit quam quod modo senex intro ad nos venit errans.

mihi solae ridiculo fuit quae quid timeret scibam.

Pa. quid hŏc autemst? Py. nunc id prodeo ut conveniam Parmenonem.1005

sed ubi obsecro est? Pa. me quaerit haec. Py. atque eccum video: adibo.

Pa. quid est, inepta? quid tibi vis? quid rides? pergin? Py. perii:

defessa iam sum misera te ridendo. Pa. quid ita? Py. rogitas?

numquam pol hominem stultiorem vidi nec videbo. ah

non possum sati' narrare quos ludos praebueris intus1010

de sene quem fecisti ingredi pulsantem uti senes solent.1010a

at etiam primo callidum et disertum credidi hominem.1011

quid? ilicone credere ea quae dixi oportuit te?

an paenitebat flagiti, te auctore quod fecisset

adulescens, ni miserum insupēr etiam patri indicares?

nam quid ĭlli credis animi tum fuisse, ubi vestem vidit1015

illam esse eum indutum pater? quid ĕst? iam scis te perisse?

Pa. ehem quid dixti, pessuma? an mentita es? etiam rides?

ităn lepidum tibi visumst, scelus, nos inridere? Py. nimium.

Pa. siquidem istuc inpune habueris . . ! Py. verum? Pa. reddam hercle. Py. credo:

sed in diem istuc, Parmeno, est fortasse quod minare.1020

tu iam pendebi' qui stultum adulescentulum nobilitas

flagitiis et eundem indicas: uterque in te exempla edent.

Pa. nullus sum. Py. hic pro illo munerē tibi honos est habitus: abeo.

Pa. egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii.

Scena VII:  Gnatho · Thraso · Parmeno

Gn. Quid nunc? qua spe aut quo consilio huc imu'? quid coeptas, Thraso?1025

Th. egone? ut Thaidi me dedam et faciam quod iubeat. Gn. quid est?

Th. qui minu' quam Hercules servivit Omphalae? Gn. exemplum placet.

(utinam tibi conmitigari videam sandalio caput!)

sed fores crepuerunt ab ea. Th. perii: quid hŏc autemst mali?

hunc ego numquam videram etiam: quidnam hic properans prosilit?1030

Scena VIII:  Chaerea · Parmeno · Gnatho · Thraso

Ch. O populares, ecqui' me hodie vivit fortunatior?

nemo hercle quisquam; nam in me plane di potestatem suam

omnem ostendere quoi tam subito tot congruerint commoda.

Pa. quid hĭc laetus est? Ch. o Parmeno mi, o me͡arum volŭptatum omnium

inventor inceptor perfector, scis me in quibu' sim gaudiis?1035

scis Pamphilam me͡am inventam civem? Pa. audivi. Ch. scis sponsam mihi?

Pa. bene, ita me ament, factum. Gn. audin tu, hic quid ait? Ch. tum autem Phaedriae

me͡o fratri gaudeo esse amorem omnem in tranquillo: unast domus;

Thais patri se commendavit, in clientelam et fidem

nobis dedit se. Pa. fratris igitur Thai' totast? Ch. scilicet.1040

Pa. iam hoc aliud est quod gaudeamu': miles pelletur foras.

Ch. tu frater ubi ubi est fac quam primum haec audiat. Pa. visam domum.

Th. numquid, Gnatho, tu dubitas quin ego nunc perpetuo perierim?

Gn. sine dubio opinor. Ch. quid commemorem primum aut laudem maxume?

illumne qui mihi dedĭt consilium ut facerem, an me qui id ausu' sim1045

incipere, an fortunam conlaudem quae gubernatrix fuit,

quae tot res tantas tam opportune in unum conclusit diem,

an me͡ı patris festivitatem et facilitatem? o Iuppiter,

serva obsecro haec bona nobis!

Scena IX:  Phaedria · Chaerea · Thraso · Gnatho

Ph. Di vostram fidem, incredibilia1049 ↷

Parmeno modo quae narravit. sed ubist frater? Ch. praesto adest.1050

Ph. gaudeo. Ch. sati' credo. nil est Thaide hac, frater, tua

digniu' quod ametur: ita nostrae omnist fautrix familiae. Ph. hui

mihi ĭllam laudas? Th. perii, quanto minu' spe͡ı 'st tanto magis amo.

obsecro, Gnatho, in te spes est. Gn. quid vis faciam? Th. perfice hoc

precibu' pretio ut haeream in parte aliqua tandem apŭd Thaidem.1055

Gn. difficilest. Th. siquid conlubitum, novi te. hoc si feceris,

quodvis donum praemium a me optato: id optatum auferes.

Gn. itane? Th. sic erit. Gn. si efficio hoc, postulo ut mihi tua domus

te praesente absente pateat, invocato ut sit locus

semper. Th. do fidem futurum. Gn. adcingar. Ph. quĕm ego hic audio?1060

o Thraso. Th. salvete. Ph. tu fortasse quae facta hic sient

nescis. Th. sciŏ. Ph. quor te ergo in his ego conspicor regionibus?

Th. vobis fretu'. Ph. scin quam fretu'? miles, edico tibi,

si te in platea offendero hac post umquam, quod dicas mihi

alium quaerebam, iter hac habui“: periisti. Gn. heia haud sic decet.1065

Ph. dictumst. Th. non cognosco vostrum tam superbum . . Ph. sic ago.

Gn. prius audite paucis: quod quom dixero, si placuerit,

facitote. Ch. audiamu'. Gn. tu concede paullum istuc, Thraso.

principio ego vos ambos credere hoc mihi vehementer velim,

hŭiu' quidquid facio id facere maxume causa mea;1070

verum idem vobis prodest, vos non facere inscitiast.

Ph. quid id est? Gn. militem rivalem ego recipiundum censeo. Ph. hem

recipiundum? Gn. cogita modo: tu hercle cŭm ĭlla, Phaedria,

ut lubenter vivis (etenim bene lubenter victitas),

quod des paullumst et necessest multum accipere Thaidem.1075

ut tuo amori suppeditare possit sine sumptu tuo ad

omnia haec, magis opportunu' nec magis ex usu tuo

nemost. principio et habet quod det et dat nemo largius.

fatuos est, insulsu' tardu', stertit noctes et dies:

neque ĭstum metuas amet mulier: facile pellas ubi velis.1080

Ch. quid agimus? Gn. praeterea hoc etiam, quod ego vel primum puto,

accipit homo nemo meliu' prorsu' neque prolixius.

Ch. mirum ĭlloc homine quoquo pacto opust. Ph. idem ego arbitror.

Gn. recte facitis. unum etiam hoc vos oro, ut ĭn vostrum gregem

recipiati': sati' diu hoc iam saxum vorso. Ph. recipimus.1085

Ch. ac lubenter. Gn. at ego prŏ ĭstoc, Phaedria et tu Chaerea,

hunc comedendum vobis propino et deridendum. Ch. placet.

Ph. dignus est. Gn. Thraso, ubi vis accede. Th. obsecro te, quid agimus?

Gn. quid? ĭsti te ignorabant: postquam îs mores ostendi tuos

et conlaudavi secundum facta et virtutes tuas,1090

impetravi. Th. bene fecisti: gratiam habeo maxumam.

numquam etiam fui usquam quin me omnes amarent plurimum.

Gn. dixin ego in hŏc esse vobis Atticam elegantiam?

Ph. nil praeter promissum est. ite hac. Cantor. vos valete et plaudite!