Actus I Ter. Eun. 46–206

Scena I:  Phaedria · Parmeno

Ph. Quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem46

quom accersor ultro? an potius ita me comparem

non perpeti meretricum contumelias?

exclusit; revocat: redeam? non si me obsecret.

Pa. siquidem hercle possis, nil prius neque fortius.50

verum si incipies neque pertendes gnaviter

atque, ubi pati non poteri', quom nemo expetet,

infecta pace ultro ad eam venies indicans

te amare et ferre non posse: actumst, ilicet,

peristi: eludet ubi te victum senserit.55

proin tu, dum est tempus, etiam atque etiam cogita,

ere: quae res in se neque consilium neque modum

habet ullum, eam consilio regere non potes.

in amore haec omnia insunt vitia: iniuriae,

suspiciones, inimicitiae, indutiae,60

bellum, pax rursum: incerta haec si tu postules

ratione certa facere, nihilo plus agas

quam si des operam ut cum ratione insanias.

et quod nunc tute tecum iratus cogitas

egon illam, quaĕ ĭllum, quae me, quae non . . ! sine modo,65

mori me malim: sentiet qui vir siem“:

haec verba una mehercle falsa lacrimula

quam oculos terendo misere vix ĕxpresserit,

restinguet, et te ultro accusabit, et dabis

ultro supplicium. Ph. ŏ ĭndignum facinu'! nunc ego70

et ĭllam scelestam esse et me miserum sentio:

et taedet et amore ardeo, et prudens sciens,

vivos vidensque pereo, nec quid agam scio.

Pa. quid agas? nisi ut te redimas captum quam queas

minimo; si nequeas paullulo, at quanti queas;75

et ne te adflictes. Ph. itane suades? Pa. si sapis,

neque praeter quam quas ipse amor molestias

habet addas, et ĭllas quas habet recte feras.

sed ĕccam ipsa egreditur, nostri fundi calamitas;

nam quod nos capere oportet haec intercipit.80

Scena II:  Thais · Phaedria · Parmeno

Th. Miseram me, vereor ĭllud graviu' Phaedria

tulerit neve aliorsum atque ego feci acceperit,

quod heri intro missu' non est. Ph. totus, Parmeno,

tremo horreoque, postquam aspexi hanc. Pa. bono animo es:

accede ad ignem hunc, iam calesces plus satis.85

Th. quis hĭc loquitur? ehĕm tun hic eras, mi Phaedria?

quid hĭc stabas? quor non recta intro ibas? Pa. ceterum

de exclusione verbum nullum? Th. quid taces?

Ph. sane quia vero haec mihi patent semper fores

aut quia sum apud te primu'. Th. missa istaec face.90

Ph. quidmissa“? o Thais, Thais, utinam esset mihi

pars aequa amori' tecum ac pariter fieret,

ut aut hoc tibi doleret itidem ut mihi dolet

aut ego ĭstuc abs te factum nihili penderem!

Th. ne crucia te obsecro, anime mi, mi Phaedria.95

non pol quo quemquam plus amem aut plus diligam

e͡o feci; sed ita erat res, faciundum fuit.

Pa. credo, ut fit, misera praĕ amore exclusti hunc foras.

Th. sicin agi', Parmeno? age; sed huc qua gratia

te accersi iussi, ausculta. Ph. fiat. Th. dic mihi100

hoc primum, potin est hic tacere? Pa. egon? optume.

verum heus tu, hac lege tibi meam adstringo fidem:

quae vera audivi taceo et contineo optume;

sin falsum aut vanum aut finctumst, continuo palamst:

plenus rimarum sum, hac atque illac perfluo.105

proin tu, taceri si vis, vera dicito.

Th. Samia mihi mater fuit: ea habitabat Rhodi.

Pa. potest taceri hoc. Th. ibi tum matri parvolam

puellam dono quidam mercator dedit

ex Attica hinc abreptam. Ph. civemne? Th. arbitror;110

certum non scimu': matri' nomen et patris

dicebat ipsa: patriam et signa cetera

neque scibat neque per aetatem etiam potis erat.

mercator hoc addebat: e praedonibus,

unde emerat, se audisse abreptam e Sunio.115

mater ubi accepit, coepit studiose omnia

docere, educere, ita uti si esset filia.

sororem plerique esse credebant meam.

ego cŭm ĭllo, quocum tum uno rĕm habebam hospite,

abii huc: qui mihi reliquit haec quae habeo omnia.120

Pa. utrumque hoc falsumst: effluet. Th. quĭ ĭstuc? Pa. quia

neque tu uno eras contenta neque solus dedit;

nam hic quoque bonam magnamque partem ad te attulit.

Th. itast; sed sine me pervenire quo volo.

interea miles qui me amare occeperat125

in Cariamst profectu'; ĭnterea loci

cognovi. tute scis postilla quam intumum

habeam te et mea consilia ut tibi credam omnia.

Ph. ne hoc quidĕm tacebit Parmeno. Pa. oh dubiumne id est?

Th. hoc agite, amabo. mater mea ĭllic mortuast130

nuper; ĕiu' frater aliquantum ad remst avidior.

is ubi esse hanc forma videt honesta virginem

et fidibu' scire, pretium sperans ilico

producit, vendit. forte fortuna adfuit

hic meus amicus: emit e͡am dono mihi135

inprudens harum rerum ignaru'que omnium.

is venit: postquam sensit me tecum quoque

rĕm habere, fingit causas ne det sedulo:

aĭt, si fidem habeat se iri praepositum tibi

apud me, ac non id metuat, nĕ, ubi ăcceperim,140

sese relinquam, velle ĭllam mihi dare;

verum id vereri. sed ego quantum suspicor,

ad virginem animum adiecit. Ph. etiamne amplius?

Th. nil; nam quaesivi. nunc ego e͡am, mi Phaedria,

multae sunt causae quam ob rem cupio abducere:145

primum quod sorŏr est dicta; praeterea ut suis

restituam ac reddam. sola sum; habeo hic neminem

neque amicum neque cognatum: quam ob rem, Phaedria,

cupio aliquos parere amicos beneficio meo.

id amabo adiuta me, quo id fiat facilius:150

sine ĭllum priores partis hosce aliquot dies

apud me habere. nil respondes? Ph. pessuma,

egŏn quicquam cŭm ĭstis factis tibi respondeam?

Pa. eu noster, laudo: tandem perdoluit: vir es.

Ph. aut ego nescibam quorsum tu ires?parvola155

hinc est abrepta; eduxit mater pro sua;

sorŏr dictast; cupio abducere, ut reddam suis“:

nempe omnia haec nunc verba huc redeunt denique:

ego ĕxcludor, illerecipitur. qua gratia?

nisi si illum plus amăs quam me et istam nunc times160

quae advectast ĭllum talem praeripiat tibi.

Th. egon ĭd timeo? Ph. quid te ergo aliud sollicitat? cedo.

num solus ille dona dat? nŭm ubi meam

benignitatem sensisti in te claudier?

nonne ubi mi dixti cupere te ex Aethiopia165

ancillulam, relictis rebus omnibus

quaesivi? porro eunuchum dixti velle te,

quia solae utuntur îs reginae; repperi,

heri minas viginti pro ambobus dedi.

tamen contemptus abs te haec habui in memoria:170

ob haec facta abs te spernor? Th. quid ĭstic, Phaedria?

quamquam illam cupio abducere atque hac re arbitror

id fieri posse maxume, verum tamen

potius quam te inimicum habeam, faciam ut iusseris.

Ph. utinam istuc verbum ex animo ac vere diceres175

potius quam te inimicum habeam“! si istuc crederem

sincere dici, quidvis possem perpeti.

Pa. labascit victus uno verbo quam cito!

Th. ego non ex animo misera dico? quam ioco

rem voluisti a me tandem, quin perfeceris?180

ego impetrare nequeo hoc abs te, biduom

saltem ut concedas solum. Ph. siquidem biduom:

verum ne fiant isti viginti dies.

Th. profecto non plus biduom aut . . Ph.autnil moror.

Th. non fiet: hoc modo sine te exorem. Ph. scilicet185

faciundumst quod vis. Th. merito amo, bene facis.

Ph. rus ibo: ibi hoc me macerabo biduom.

ita facere certumst: mos gerundust Thaidi.

tu, Parmeno, huc fac ĭlli adducantur. Pa. maxume.

Ph. in hŏc biduom, Thais, vale. Th. mi Phaedria,190

et tu. numquid vis aliud? Ph. egone quid velim?

cum milite istoc praesens absens ut sies;

dies noctesque ames, me desideres,

me somnies, ĕxspectes, de me cogites,

me speres, me te oblectes, mecum tota sis:195

meu' fac sis postremo animu' quando ego sum tuos.

Th. me miseram, forsitan hic mihi parvam habeat fidem

atque ex aliarum ingeniis nunc me iudicet.

ego pol, quae mihi sum conscia, hoc certo scio

neque me finxisse falsi quicquam neque meo200

cordi esse quemquam cariorem hoc Phaedria.

et quidquid huiu' feci causa virginis

feci; nam ĕiu' fratrem spero propemodum

iam repperisse, adulescentem adeo nobilem;

et is hodie venturum ad me constituit domum.205

concedam hinc intro atque exspectabo dum venit.