Actus V Ter. Ad. 763–997

Scena I:  Syrus · Demea

Sy. Edepol, Syrisce, te curasti molliter763

lauteque munus administrasti tuom:

abĭ. sed postquam intu' sum omnium rerum satur,765

prodeambulare huc lubitum est. De. illud sis vide:

exemplum disciplina͡e! Sy. ecce autem hic adest

senĕx noster. quid fit? quid tu es tristis? De. oh scelus!

Sy. ohe iam! tu verba fundis hic, Sapientia?

De. tun si meus esses, Sy. dis quidem esses, Demea,770

ac tu͡am rem constabilisses. De. exempla omnibus

curarem ut esses. Sy. quăm ŏb rem? quid feci? De. rogas?

in ipsa turba atque in peccato maxumo,

quod vix sedatum satis est, potatis, scelus,

quasi re bene gesta. Sy. sane nollem huc exitum.775

Scena II:  Dromo · Syrus · Demea

Dr. Heus Syre, rogat te Ctesipho ut redeas. Sy. abi.

De. quid Ctesiphonem hic narrat? Sy. nil. De. eho carnufex,

est Ctesipho intu'? Sy. non est. De. quor hic nominat?

Sy. est aliu' quidam, parasitaster paullulus:

nostin? De. iam scibo. Sy. quid agi'? quŏ abis? De. mitte me.780

Sy. noli inquam. De. non manum abstines, mastigia?

an tibi iam mavis cerebrum dispergam hic? Sy. abît.

edepol comissatorem haud sane commodum,

praesertim Ctesiphoni! quid ego nunc agam?

nisi, dum haec silescunt turbae, interea in angulum785

aliquo abeam atque edormiscam hoc villi: sic agam.

Scena III:  Micio · Demea

Mi. Parata a nobis sunt, ita ŭt dixi, Sostrata:

ubi vis . . quisnam a me pepulit tam graviter fores?

De. ei mihi! quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar?

o caelum, o terra, o maria Neptuni!“ Mi. em tibi!790

rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet;

paratae lites: succurrendumst. De. eccum adest

communi' corruptela nostrum liberum.

Mi. tandem reprime iracundiam atque ad te redi.

De. repressi redii, mitto maledicta omnia:795

rĕm ĭpsam putemu'. dictum hoc inter nos fuit

(ex adeo ortumst) ne tu curares meum

neve ego tuom? responde. Mi. factumst, non nego.

De. quor nunc apud te potat? quor recipis meum?

quor emis amicam, Micio? numqui minus800

mihi idem ius aequomst esse? quid mecumst tibi?

quando ego tuom non curo, ne cura meum.

Mi. non aequom dici'. De. non? Mi. nam vetu' verbum hoc quidemst,

communia esse amicorum inter se omnia.

De. facete! nunc demum istaec nata oratiost?805

Mi. ausculta paucis nisi molestumst, Demea.

principio, si id te mordet, sumptum filii

quem faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites:

ĭllos duo olim pro re tolerabas tua,

quod sati' putabas tua bona ambobus fore,810

et me tum uxorem credidisti scilicet

ducturum. e͡andem illam rationem antiquam optine:

conserva quaere parce, fac quam plurumum

illis relinquas, gloriam ĭstam optine.

mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.815

de summa nil decedet: quod hĭnc accesserit

id de lucro putato esse omne. haec si voles

in animo vere cogitare, Demea,

et mihi et tibi et illis dempseris molestiam.

De. mitto rem: consuetudinem amborum . . Mi. mane:820

scio; istuc ibam. multa in homine, Demea,

signa insunt ex quibu' coniectura facile fit,

duo quŏm idem faciunt saepe, ut possis dicere

hoc licet inpune facere huic, illi non licet“,

non quo dissimili' res sit sed quŏ ĭs qui facit.825

quaĕ ego inesse illis video, ut confidam fore

ita ŭt volumu'. video e͡os sapere intellegere, in loco

vereri, inter se amare: scire est liberum

ingenium atque animum: quovis illos tu die

redducas. at enĭm metuas ăb re sint tamen830

omissiores paullo. o noster Demea,

ad omnia alia aetate sapimus rectius;

solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus:

adtentiores sumus ad rem omnes quam sat est:

quod ĭllos sat aetas acuet. De. ne nimium modo835

bonae tuae istae nos rationes, Micio,

et tuos iste animus aequo' subvortat. Mi. tace:

non fiet. mitte iăm ĭstaec; da te hodie mihi:

exporge frontem. De. scilicet ita tempu' fert:

faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio840

cum primo luci ibo hinc. Mi. de nocte censeo:

hodie modo hilarum te face. De. et ĭstam psaltriam

una illuc mecum hinc abstraham. Mi. pugnaveris:

pacto prorsum illi adligaris filium.

modo facito ut illam serves. De. ego ĭstuc videro,845

atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis

coquendo sit faxo et molendo; praeter haec

meridie ipso faciam ut stipulam colligat:

tăm ĕxcoctam reddam atque atram quam carbost. Mi. placet:

nunc mihi videre sapere. atque equidem filium850

tum, etiam si nolit, cogam ut cŭm ĭlla una cubet.

De. derides? fortunatu's qui isto animo sies.

ego sentio . . Mi. ah pergisne? De. iam iam desino.

Mi. ĭ ĕrgo intro, et quoi re͡ıst e͡ı re͡ı hilarum hunc sumamus diem.

Scena IV:  Demea

Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit855

quin res aetas usu' semper aliquid adportet novi,

aliquid moneat: ut ĭlla quae te scisse credas nescias,

et quae tibi putaris prima, in experiundo ut repudies.

quod nunc mi evenit; nam ego vitam duram quam vixi usque adhuc

iam decurso spatio omitto. id quăm ŏb rem? re ipsa repperi860

facilitate nil esse homini meliu' neque clementia.

id ĕsse verum ex ătque ex fratre quoivis facilest noscere.

ill' su͡am semper egit vitam in otio, in conviviis,

clemens placidu', nulli laedere os, adridere omnibus;

sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant.865

ego ĭlle agresti' saevo' tristi' parcu' truculentus tenax

duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii,

alia cura. heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum

facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam:

nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero,870

odium; ille alter sine labore patria potitur commoda.

illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia,

illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertu' sum;

illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet.

ita eos meŏ labore eductos maxumo hic fecit suos875

paullo sumptu: miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia.

age age, nunciam experiamur contra ecquid ego possiem

blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat.

ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo:

si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram.880

deerit: id meă minime refert qui sum natu maxumus.

Scena V:  Syrus · Demea

Sy. Heus Demea, orat frater ne abeas longius.

De. quis homo? o Syre noster, salve: quid fit? quid agitur?

Sy. recte. De. optumest. (iam nunc haec tria primum addidi

praeter naturam:o noster, quid fit? quid agitur?“)885

servom haud inliberalem praebes te et tibi

lubens bene faxim. Sy. gratiam habeo. De. atqui, Syre,

hoc verumst et ĭpsa re experiere propediem.

Scena VI:  Geta · Demea · Syrus

Ge. Era, ego huc ad hos proviso quam mox virginem

accersant. sed ĕccum Demeam. salvos sies.890

De. o qui vocare? Ge. Geta. De. Geta, hominem maxumi

preti te esse hodie iudicavi animo meo.

năm ĭs mihi profectost servo' spectatus satis

quoi dominu' curaest, ita uti tibi sensi, Geta,

et tibi ob eam rem, siquid usus venerit,895

lubens bene faxim. (meditor esse adfabilis,

et bene procedit.) Ge. bonus es quŏm haĕc existumas.

De. paullatim plebem primulum facio meam.

Scena VII:  Aeschinus · Demea · Syrus · Geta

Ae. Occidunt mequidem dum nimi' sanctas nuptias

studĕnt facere: in adparando consumunt diem.900

De. quid agitur, Aeschine? Ae. ehĕm, pater mi, hĭc eras?

De. tuos hercle vero et animo et natura pater,

qui amat plus quam hosce oculos. sed quor non domum

uxorem accersi'? Ae. cupio; verum hoc mihi moraest,

tibicina et hymenaeum qui cantent. De. eho905

vin tu huic seni auscultare? Ae. quid? De. missa haec face,

hymenaeum turbas lampadas tibicinas,

atque hanc in horto maceriam iubĕ dirui

quantum potest: hac transfer: unam fac domum;

transduce et matrem et familiam omnem ad nos. Ae. placet,910

pater lepidissime. De. (euge! iam lepidus vocor.

fratri aedes fient perviae, turbam domum

adducet, et sumptu amittet multa: quid mea?

ego lepidus ineo gratiam. iubĕ nunciam

dinumeret illi Babylo viginti minas.)915

Syre, cessas ire ac facere? Sy. quid ago? De. dirue.

tu ĭllas abi et transduce. Ge. di tibi, Demea,

bene faciant, quom te video nostrae familiae

tăm ĕx animo factum velle. De. dignos arbitror.

quid ais? Ae. sic opinor. De. multo rectiust920

quăm ĭllam puerperam hac nunc duci per viam

aegrotam. Ae. nil enĭm meliu' vidi, mi pater.

De. sic soleo. sed ĕccum Micio egreditur foras.

Scena VIII:  Micio · Demea · Aeschinus

Mi. Iubĕt frater? ubi is est? tun iubes hoc, Demea?

De. ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus925

quam maxume unam facere nos hanc familiam,

colere adiuvare adiungere. Ae. ita quaeso, pater.

Mi. haud aliter censeo. De. immo hercle ita nobis decet.

primum hui(u)s uxorist mater. Mi. est. quid postea?

De. proba et modesta. Mi. ita aiunt. De. natu grandior.930

Mi. sciŏ. De. parere iamdiu haec per annos non potest;

nec qui e͡am respiciat quisquam est: solast. Mi. quăm hĭc rem agit?

De. hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare.

Mi. me ducere autem? De. te. Mi. me? De. ĭnquam. Mi. ineptis. De. si tu sis homo,

hic faciat. Ae. mi pater! Mi. quid aŭtem huic, asine, auscultas? De. nil agis:935

fieri aliter non potest. Mi. deliras. Ae. sine te exorem. mi pater.

Mi. insanis: aufer. De. age, da veniam filio. Mi. satĭn sanus es?

ego novo' maritus anno demum quinto et sexagensumo

fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi?

Ae. face: promisi ego ĭllis. Mi. promisti autem? de te largitor, puer.940

De. age, quid siquid te maius oret? Mi. quasi non hoc sit maxumum.

De. da veniam. Ae. ne gravare. De. fac, promitte. Mi. non omittitis?

Ae. non, nisi te exorem. Mi. vis est haec quidem. De. age prolixe, Micio.

Mi. etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea

videtur, si vos tanto opere istuc volti', fiat. Ae. bene facis.945

merito amo. De. verum . . (quid ego dicam, hoc quom confit quod volo?)

Mi. quid nunc quod restat? De. Hegiōest his cognatu' proxumus

adfini' nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet.

Mi. quid facere? De. agellist hic sub urbe paullum quod locitas foras:

huic demu' qui fruatur. Mi. paullum id autemst? De. si multumst, tamen950

faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est; recte datur.

postremo non meum illud verbum facio quod tu, Micio,

bene et sapienter dixti dudum:vitium commune omniumst

quod nimium ad rĕm ĭn senecta adtenti sumus“? hanc maculam nos decet

effugere. et dictumst vere et re ipsa fieri oportet. Mi. gaudeo.955

quid ĭstic? dabitur quando quidem hic volt. Ae. mi pater!

De. nunc tu germanu's pariter animo et corpore.

(suo sibi gladio hunc iugulo.)

Scena IX:  Syrus · Demea · Micio · Aeschinus

Sy. Factumst quod iussisti, Demea.958 ↷

De. frugi homo's. ergo edepol hodie meă quidem sententia

iudico Syrŭm fieri esse aequom liberum. Mi. istunc liberum?960

quodnam ob factum? De. multa. Sy. o noster Demea, edepol vir bonu's.

ego ĭstos vobis usque a pueris curavi ambo sedulo:

docui monui bene praecepi semper quae potui omnia.

De. res apparet. et quidĕm porro haec, opsonare cum fide,

scortum adducere, adparare de die convivium:965

non mediocris hominis haec sunt officia. Sy. o lepidum caput!

De. postremo hodie in psaltria hac emunda hic adiutor fuit,

hic curavit: prodesse aequomst: alii meliores erunt.

denique hic volt fieri. Mi. vin tu hoc fieri? Ae. cupio. Mi. si quidem hoc

volti': Syre, eho ăccede huc ad me: liber esto. Sy. bene facis.970

omnibu' gratiam habeo et se͡orsum tibi praeterea, Demea.

De. gaudeo. Ae. et ego. Sy. credo. utinam hoc perpetuom fiat gaudium,

Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam!

De. optumam quidĕm mulierem. Sy. et quidĕm tu͡o nepoti hui(u)s filio

hodie prima mammam dedit haec. De. hercle vero serio,975

siquidem prima dedit, haud dubiumst quin emitti aequom siet.

Mi. ob eam rem? De. ob eam. postremo a me argentum quantist sumito.

Sy. di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant!

Mi. Syre, processisti hodie pulchre. De. siquidem porro, Micio,

tu tu͡om officium facies atque huic aliquid paullum prae manu980

dederis, unde utatur, reddet tibi cito. Mi. istoc vilius.

De. frugi homost. Sy. reddam hercle; da modo. Ae. age, pater! Mi. post consulam.

De. faciet. Sy. o vir optume! Ae. o pater mi festivissime!

Mi. quid ĭstuc? quae res tam repente mores mutavit tuos?

quod prolubium? quaĕ ĭstaec subitast largitas?“ De. dicam tibi:985

ut id ŏstenderem, quod ĭsti facilem et festivom putant,

id non fieri ex vera vita neque adeo ex aequo et bono,

sed ĕx adsentando indulgendo et largiendo, Micio.

nunc adeo si ob eam rem vobis mea vita invisa, Aeschine, est,

quia non iusta iniusta, prorsus omnia omnino obsequor,990

missa facio: effundite emite, facite quod vobis lubet.

sed si id volti' potiu', quae vos propter adulescentiam

minu' videti', magis inpense cupiti', consulitis parum,

haec reprehendere et corrigere me et ŏbsecundare in loco,

ecce me qui id faciam vobis. Ae. tibi, pater, permittimus:995

plus scis quid opu' factost. sed de fratre quid fiet? De. sino:

habeat: in ĭstac finem faciat. Mi. istuc recte. Cantor. plaudite!