Actus IV Ter. Ad. 517–762

Scena I:  Ctesipho · Syrus

Ct. Ain patrem hinc abisse rus? Sy. iamdudum. Ct. dic sodes. Sy. apŭd villamst:517

nunc quom maxume operis aliquid facere credo. Ct. utinam quidem!

quod cum salute ei(u)s fiat, ita se defetigarit velim

ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere.520

Sy. ita fiat, et ĭstoc siqui potis est rectiūs. Ct. ita; nam hunc diem

misere nimi' cupio, ut coepi, perpetuom in laetitia degere.

et ĭllud rus nulla alia causa tam male odi nisi quia propest:

quod si abesset longius,

priu' nox oppressisset illi quam huc revorti posset iterum.525

nunc ubi me illic non videbit, iăm hŭc recurret, sat scio:

rogitabit ubi fuerim:ego hodie toto non vidi die.“

quid dicam? Sy. nilne in mentemst? Ct. numquam quicquam. Sy. tanto nequior.

cliens amicus hospes nemost vobis? Ct. sunt: quid postea?

Sy. hisce opera ut data sit? Ct. quae non data sit? non potest fieri. Sy. potest.530

Ct. interdius; sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre?

Sy. vah quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari!

quin tu otiosus esto: ego illi(u)s sensum pulchre calleo.

quom fervit maxume, tam placidum quăm ovem reddo. Ct. quomodo?

Sy. laudarier te audit lubenter: facio te apud illum deum;535

virtutes narro. Ct. meăs? Sy. tuas: homini ilico lacrumae cadunt

quasi puero gaudio. em tibi autem! Ct. quidnamst? Sy. lupus in fabula.

Ct. pater est? Sy. ipsust. Ct. Syre, quid agimu'? Sy. fuge modo intro; ego videro.

Ct. siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? Sy. potin ut desinas?

Scena II:  Demea · Ctesipho · Syrus

De. ego homŏ sum infelix: primum fratrem nusquam invenio gentium;540

praeterea autem, dŭm ĭllum quaero, a villa mercennarium

vidi: is filium negat esse rure. nec quid agam scio.

Ct. Syre. Sy. quid est? Ct. men quaerit? Sy. verum. Ct. perii. Sy. quin tu animo bono es.

De. quid hŏc, malum, infelicitatis? nequeo sati' decernere;

nisi me credo huic esse natum re͡ı, ferundis miseriis.545

primu' sentio mala nostra, primu' rescisco omnia,

primu' porro obnuntio, aegre solu' siquid fit fero.

Sy. rideo hunc: primum a͡ıt se scire: is solu' nescit omnia.

De. nunc redeo, si forte frater redierit viso. Ct. Syre,

obsecro vidĕ ĭlle huc prorsu' se inruat. Sy. etiam taces?550

ego cavebo. Ct. numquam hercle ego hodie istuc committam tibi;

nam me iăm ĭn cellam aliquam cŭm ĭlla concludam: id tutissimumst.

Sy. age, tamen ego hŭnc amovebo.De. sed ĕccum sceleratum Syrum.

Sy. non hercle hic qui volt durare quisquam, si sic fit, potest.

scire equidem volŏ quot mihi sint domini: quaĕ haĕc est miseria?555

De. quid ĭlle gannit? quid volt? quid ais, bone vir? est frater domi?

Sy. quid, malum,bone virmihi narras? equidem perii. De. quid tibist?

Sy. rogitas? Ctesipho me pugnis miserum et istam psaltriam

usque occidit. De. hem quid narras? Sy. em vide ŭt discidit labrum.

De. quăm ŏb rem? Sy. ĭnpulsore hanc emptam esse a͡ıt. De. non tu e͡um rus hinc modo560

produxe a͡ıbas? Sy. factum; verum venit post insaniens:

nil pepercit. non puduisse verberare hominem senem!

quem ego modŏ puerum tantillum in manibu' gestavi meis.

De. laudo: Ctesipho, patrissas: abĭ, virum te iudico.

Sy. laudas? ĭlle continebit posthac, si sapiet, manus.565

De. fortiter! Sy. perquam, quia miseram mulierem et me servolum,

qui referire non audebam, vicit: hui perfortiter.

De. non potuit melius. idĕm quod ego sentit ĕsse huic re͡ı caput.

sed ĕstne frater intu'? Sy. non est. De. ubi ĭllum inveniam cogito.

Sy. scio ubi sit, verum hodie numquam monstrabo. De. hem quid ais? Sy. ita.570

De. dimminuetur tibi quidem iam cerebrum. Sy. at nomen nescio

illi(u)s homini', sed locum novi ubi sit. De. dic ergo locum.

Sy. nostin porticum apŭd macellum hanc de͡orsum? De. quidni noverim?

Sy. praeterito hac recta platea sursŭm: ubi veneris,

clivo' de͡orsum vorsum est: hac te praecipitato. postea575

est ad hanc manum sacellum: ibi angiportum propter est.

De. quodnam? Sy. illic ubi etiam caprificu' magna est. De. novi. Sy. hac pergito.

De. id quidem angiportum non est pervium. Sy. verum hercle. vah

censen hominem me esse? erravi: in porticum rursum redi:

sane hac multo propius ibis et minŏr est erratio.580

scin Cratini hui(u)s ditis aedis? De. scio. Sy. ubi eas praeterieris,

ad sinistram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris,

ito ad dextram; priu' quam ad portam venias, apud ipsum lacum

est pistrilla et exadvorsum fabrica: ibist. De. quid ibĭ facit?

Sy. lectulosin soleilignis pedibu' faciundos dedit.585

De. ubi poteti' vos: bene sane. sed cesso ad eum pergere?

Sy. i sane: ego te exercebo hodie, ut dignus es, silicernium.

Aeschinus odiose cessat: prandium corrumpitur;

Ctesipho autem in amorest totus. ego iam prospiciam mihi:

nam iăm abibo atque unum quicquid, quod quidem erĭt bellissimum,590

carpam et cyathos sorbilans paullatim hunc producam diem.

Scena III:  Micio · Hegio

Mi. Ego in hac re nil reperio quăm ŏb rem lauder tanto opere, Hegio:

me͡um officium facio, quod peccatum a nobis ortumst corrigo.

nisi si me in illo credidisti esse hominum numero qui ita putant,

sibi fieri iniuriam ultro si quam fecere ipsi expostules,595

et ultro accusant. id quia non est a me factum agi' gratias?

He. ah minime: numquam te aliter atque es in animum induxi meum.

sed quaeso ut una mecum ad matrem virginis eăs, Micio,

atque istaec eadem quae mihi dixti tute dicas mulieri:

suspicionem hanc propter fratrem ei(u)s esse et illam psaltriam.600

Mi. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu'. He. bene facis:

năm et illic animum iam relevabi', quae dolore ac miseria

tabescit, et tu͡o officio fueri' functu'. sed si aliter putas,

egomet narrabo quae mihi dixti. Mi. immo ego ibo. He. bene facis.

omnes, quibu' res sunt minu' secundae, mage sunt nescioquo modo605

suspiciosi; ad contumeliam omnia accipiunt magis;

propter suam inpotentiam se semper credunt claudier.

quapropter ĭpsum purgare ipsi coram placabilius est.

Mi. et recte et verum dici'. He. sequere me ergo hac intro. Mi. maxume.

Scena IV:  Aeschinus

Discrucior animi:610

hocin de inproviso mali mihi obicĭ tantum610a

ut neque quid me faciam nec quid agam certu' siem!611

membra metu debilia sunt; animu' timore obstipuit;

pectore consistere nil consilĭ quit.

vah613a

quo modo ĕx hac expediam turba?614

tanta nunc suspiciŏ de me incidit neque ea inmerito:615

Sostrata credit mihi me psaltriam hănc emisse; id anus mi indicium fecit.616-17

năm ut hĭnc forte ad obstetricem erat missa, ubi vidi, ilico618

accedo, rogito Pamphilā quid agat, iam partus adsiet,

e͡on obstetricem accersat. illa exclamatabi abi iam, Aeschine,620

sati' diŭ dedisti verba, sat adhuc tua nos frustratast fides.“

hem quid ĭstuc obsecroinquamest?“ „valeas, habeas illam quae placet.“

sensi ilico id ĭllas suspicari, sed me reprehendi tamen

nequid de fratre garrulae illi dicerem ac fieret palam.

nunc quid faciam? dicam fratris esse hanc? quod minimest opus625

usquam ecferri. ac mitto: fieri potis est ut nequa exeat:

ipsum id metuo ut credant. tot concurrunt veri similia:

egomet rapui ipse, egomet solvi argentum, ad ăbductast domum.

haec adeo meă culpa fateor fieri: non me hanc rem patri,

utut erat gesta, indicasse. exorassem ut eam ducerem.630

cessatum usque adhuc est: iam porro, Aeschine, expergiscere!

nunc hoc primumst: ad ĭllas ibo ut purgem me; accedam ad fores.

perii! horresco semper ubi pultare hasce occipio miser.

heus heus Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.

prodit nescioquis: concedam huc.635

Scena V:  Micio · Aeschinus

Mi. Ita uti dixi, Sostrata,635 ↷

facite; ego Aeschinum conveniam, ut quomodo acta haec sunt sciat.

sed quis ostium hic pultavit? Ae. pater hercle est: perii. Mi. Aeschine,

Ae. quid huĭc hic negotist? Mi. tune has pepulisti fores?

(tacĕt. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est,

quandoquidem hoc numquam mihi ĭpse voluit credere.)640

nil mihi respondes? Ae. non equidem istas, quod sciam.

Mi. ita? nam mirabar quid hĭc negoti esset tibi.

(erubuit: salva res est.) Ae. dic sodes, pater,

tibi vero quid ĭstic est rei? Mi. nil mihi quidem.

amicu' quidam me a foro abduxit modo645

hucadvocatum sibi. Ae. quid? Mi. ego dicam tibi:

habitant hic quaedam mulieres pauperculae;

ut opinor, e͡as non nosse te, et certo scio,

neque enĭm diu huc migrarunt. Ae. quid tum postea?

Mi. virgo est cum matre. Ae. perge. Mi. haec virgo orbast patre;650

hic meus amicus illi genere est proxumus:

huic leges cogunt nubere hanc. Ae. perii! Mi. quid est?

Ae. nil: recte: perge. Mi. is venit ut secum avehat,

nam habitat Mileti. Ae. hem virginem ut secum avehat?

Mi. sic est. Ae. Miletum usque obsecro? Mi. ita. Ae. animo malest.655

quid ĭpsae? quid aiunt? Mi. quid ĭllas censes? nil enim.

commenta mater est esse ex alio viro

nescioquo puerum natum, neque eum nominat;

priorem esse illum, non oportere huic dari.

Ae. eho nonne haec iusta tibi videntur postea?660

Mi. non. Ae. obsecro non? an ĭllam hinc abducet, pater?

Mi. quid ĭllam ăbducat? Ae. factum a vobis duriter

inmisericorditerque atque etiam, si est, pater,

dicendum magis aperte, inliberaliter.

Mi. quăm ŏb rem? Ae. rogas me? quid ĭlli tandem creditis665

fore animi misero quĭ ĭllam consuevit prior,

qui infelix haud scio an ĭllam misere nunc amet,

quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,

abduci ab oculis? facinus indignum, pater!

Mi. qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?670

quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est?

quor duxit alienam? Ae. an sedere oportuit

domĭ virginem tam grandem dum cognatus huc

illim veniret exspectantem? haec, mi pater,

te dicere aequom fuit et id defendere.675

Mi. ridiculum! advorsumne illum causam dicerem

quoi veneram advocatu'? sed quid ĭsta, Aeschine,

nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?

quid lacrumas? Ae. pater, obsecro, ausculta. Mi. Aeschine, audivi omnia

et scio; nam amo, quo mage quaĕ agi' curae sunt mihi.680

Ae. ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater,

ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet

et me tuĭ pudet. Mi. credo hercle, nam ingenium novi tuom

liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies.

in qua civitate tandem te arbitrare vivere?685

virginem vitiasti quam te non ius fuerat tangere.

iăm ĭd peccatum primum sane magnum, at humanum tamen:

fecere alii saepe item boni. at postquam id ĕvenit, cedo

numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi

quid fieret, qua fieret? si te mi ipsum puduit proloqui,690

qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem.

prodidisti te et ĭllam miseram et gnatum, quod quidem ĭn te fuit.

quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos?

et ĭllam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum?

nolim ceterarum rerum te socordem e͡odem modo.695

bono animo es, duces uxorem. Ae. hem. Mi. bono animo es inquam. Ae. pater,

obsecro, nunc ludi' tu mē? Mi. ego te? quăm ŏb rem? Ae. nescio:

quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis.

Mi. abĭ domum ac de͡os conprecare ut uxorem accersas: abi.

Ae. quid? iăm ŭxorem? Mi. iam. Ae. iam? Mi. iam quantum potest. Ae. di me, pater,700

omnes oderint ni mage te quam oculos nunc ego amo meos.

Mi. quid? quam illam? Ae. aeque. Mi. perbenigne. Ae. quid? ĭlle ubist Milesius?

Mi. periit abiit navem escendit. sed quor cessas? Ae. abĭ, pater,

tu potius de͡os conprecare; nam tibi e͡os certo scio,

quo vir melior multo es quăm ego, obtemperaturos magis.705

Mi. ego eo intro ut quae opu' sunt parentur: tu fac ŭt dixi, si sapis.

Ae. quid hŏc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse?

si frater aut sodalis esset, qui mage morem gereret?

hic non amandus, hicine non gestandus in sinust? hem.

itaque adeo magnam mi iniicit su͡a commoditate curam710

ĭnprudens forte faciam quod nolit: sciens cavebo.

sed cesso ire intro, ne morae me͡ıs nuptiis egomet siem?

Scena VI:  Demea

De. Defessu' sum ambulando: ut, Syre, te cum tua

monstratione magnu' perdat Iuppiter!

perreptavi usque omne oppidum: ad portam, ad lacum,715

quo non? neque ĭlli fabrica ulla erat nec fratrem homo

vidisse se aibat quisquam. nunc vero domi

certum obsidere est usque donec redierit.

Scena VII:  Micio · Demea

Mi. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram.

De. sed ĕccum ipsum. te iamdudum quaero, Micio.720

Mi. quidnam? De. fero alia flagitia ad te ingentia

boni illi(u)s adulescentis. Mi. ecce autem! De. nova,

capitalia. Mi. ohe iam. De. ah nescis qui vir sit. Mi. scio.

De. ah stulte, tu de psaltria me somnias

agere: hoc peccatum in virginemst civem. Mi. scio.725

De. oho scis et patere? Mi. quidni patiar? De. dic mihi,

non clamas? non insanis? Mi. non: malim quidem . .

De. puĕr natust. Mi. di bene vortant! De. virgo nil habet.

Mi. audivi. De. et ducenda indotatast. Mi. scilicet.

De. quid nunc futurumst? Mi. id enĭm quod res ipsa fert:730

illinc huc transferetur virgo. De. o Iuppiter,

istocin pacto oportet? Mi. quid faciam amplius?

De. quid facias? si non ipsa re tibi ĭstuc dolet,

simulare certe est homini'. Mi. quin iam virginem

despondi; res compositast; fiunt nuptiae;735

dempsi metum omnem: haec mage sunt homini'. De. ceterum

placet tibi factum, Micio? Mi. non, si queam

mutare. nunc quom non queo, animo aequo fero.

ita vitast hominum quasi quom ludas tesseris:

si illud quod maxume opus est iactu non cadit,740

illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas.

De. corrector! nemp' tua arte viginti minae

pro psaltria periere: quae quantum potest

aliquo abiciundast, si non pretio at gratiis.

Mi. neque est neque illam sane studeo vendere.745

De. quid igitur facies? Mi. domi erit. De. pro divom fidem!

meretrix et materfamilias una in domo?

Mi. quor non? De. sanum te credis esse? Mi. equidem arbitror.

De. ita me ament, ut video tuam ego ineptiam,

facturum credo ut habeas quicum cantites.750

Mi. quor non? De. et nova nupta eadem haec discet? Mi. scilicet.

De. ĭnter eas restim ductans saltabis? Mi. probe.

De. probe? Mi. et tu nobiscum una, si opu' sit. De. ei mihi!

non te haec pudent? Mi. iam vero omitte, Demea,

tuam istanc iracundiam atque ita uti decet755

hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis.

ego hos convenio, post huc redeo.De. o Iuppiter,

hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam!

uxor sine dote veniet; intu' psaltriast;

domu' sumptuosa; adulescens luxu perditus;760

senex delirans. ipsa si cupiat Salus,

servare prorsu' non potest hanc familiam.