85 Suet. Aug. 85
1Multa varii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu familiarium velut in auditorio recitavit, sicut »Rescripta Bruto de Catone,« quae volumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit perlegenda; item »Hortationes ad philosophiam,« et aliqua »De vita sua,« quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. 2Poetica summatim attigit. Unus liber exstat scriptus ab eo hexametris versibus, cuius et argumentum et titulus est »Sicilia«; exstat alter aeque modicus »Epigrammatum,« quae fere tempore balinei meditabatur. Nam tragoediam magno impetu exorsus, non succedenti stilo, abolevit quaerentibusque amicis, quidnam Aiax ageret, respondit, »Aiacem suum in spongiam incubuisse«.