68 Sen. epist. 68
Seneca Lucilio suo salutem
1Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque faciesfacies Muretus; facias MSS.; et tibi et cuicui Buecheler; cum MSS. voles adprobabis. 2Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quomquam quom Hense; quam or quam cum MSS. in conspectumconspectum later MSS.; conspectu pVPb. eius divina atque humana venerunt. 3Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.aut quietem O. Rossbach; aut qui etiam p; atqui etiam VPb. Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est. 4Animalia quaedam ne inveniri possint, vestigia sua circa ipsum cubile confundunt; idem tibi faciendum est. Alioqui non deerunt, qui semper sequantur. Multi aperta transeunt, condita et abstrusa rimantur; furem signata sollicitant. Vile videtur, quicquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque: in secreta inrumpere cupit. Optimum itaque est non iactare otium suum. 5Iactandi autem genus est nimis latere et a conspectu hominum secedere. Ille Tarentum se abdidit, ille Neapoli inclusus est, ille multis annis non transit domus suae limen. Convocat turbam, quisquis otio suo aliquam fabulam inposuit. 6Cum secesseris, non est hoc agendum, ut de te homines loquantur, sed ut ipse tecum loquaris. Quid autem loqueris? Quod homines de aliis libentissime faciunt, de te apud te male existima; adsuesces et dicere verum et audire. Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties. 7Nota habet sui quisque corporis vitia. Itaque alius vomitu levat stomachum, alius frequentifrequenti later MSS.; a frequenti pVPb. cibo fulcit, alius interposito ieiunio corpus exhaurit et purgat. Ii, quorum pedes dolor repetit, aut vino aut balineo abstinent. In cetera neglegentes huic, a quo saepe infestantur, occurrunt; sic in animo nostro sunt quaedam quasi causariae partes, quibus adhibenda curatio est. 8Quid in otio facio? Ulcus meum curo. Si ostenderem tibi pedem turgidum, lividam manum aut contracti cruris aridos nervos, permitteres mihi uno loco iacere et fovere morbum meum. Maius malum est hoc, quod non possum tibi ostendere; in pectore ipso collectio et vomica est. Nolo nolo laudes, nolo dicas: „o magnum virum! contempsit omnia et damnatis humanae vitae furoribus fugit.“ 9Nihil damnavi nisi me. Non est quod proficiendi causa venire ad me velis. Erras, qui hinc aliquid auxilii speras; non medicus, sed aeger hic habitat. Malo, cum discesseris, dicas: „ego istum beatum hominem putabam et eruditum. Erexeram aures; destitutum sum. Nihil vidi, nihil audii,audii Rossbach; audivi VPb; laudi p. quod concupiscerem, ad quod reverterer.“ Si hoc sentis, si hoc loqueris, aliquid profectum est. Malo ignoscas otio meo quam invideas. 10"Otium,“ inquis, „Seneca, commendas mihi? Ad Epicureas voces delaberis.“ Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti; pulsare superbas potentiorum fores, digerere in litteram senes orbos, plurimum in foro posse invidiosa potentia ac brevis est et, si verum aestimes, sordida. 11Ille me gratia forensi longe antecedet, ille stipendiis militaribus et quaesita per hoc dignitate, ille clientium turba; est tanti ab omnibus vinci, dum a me fortuna vincatur, cui in turba par esse non possum;Haase's punctuation. Hense regards cui in turba … gratiae as an interpolation. plus habet gratiae. 12Utinam quidem hoc propositum sequi olim fuisset animus tibi! Utinam de vita beata non in conspectu mortis ageremus! Sed nunc quoque non moremur.moremur Erasmus; moraniur MSS. Multa enim, quae supervacua esse et inimica credituri fuimus rationi, nunc experientiae credimus. 13Quod facere solent, qui serius exieruntexierunt later MSS.; exerunt pVPb. et volunt tempus celeritate reparare, calcar addamus; haec aetas optime facit ad haec studia; iam despumavit.despumavit cod. Vat. reg.; disputavit pVPb. Iam vitia primo fervore adulescentiae indomita lassavit, non multum superest ut extinguat. 14"Et quando,“ inquis, „tibi proderit istud, quod in exitu discis,discis later MSS.; dicis pVPb. aut in quam rem?“ In hanc, ut exeam melior. Non est tamen quod existimes ullam aetatem aptiorem esse ad bonam mentem quam quae se multis experimentis, longa ac frequenti rerum paenitentia edomuit, quae ad salutaria mitigatis adfectibus venit. Hoc est huius boni tempus; quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit. VALE.