18 Sen. epist. 18
Seneca Lucilio suo salutem
1December est mensis; cum maxime civitas sudat. Ius luxuriae publicae datum est. Ingenti apparatu sonant omnia, tamquam quicquam inter Saturnalia intersit et dies rerum agendarum. Adeo nihil interest, ut non videaturut non videatur later MSS.; ut videatur pLPb. mihi errasse, qui dixit olim mensem Decembrem fuisse, nunc annum. 2Si te hic haberem, libenter tecum conferrem, quid existimares esse faciendum: utrum nihil ex cotidiana consuetudine movendum an, ne dissidere videremur cum publicis moribus, et hilarius cenandum et exuendam togam. Nam quod fieri nisi in tumultu et tristi tempore civitatis non solebat, voluptatis causa ac festorum dierum vestem mutavimus. 3Si te bene novi, arbitri partibus functus nec per omnia nos similes esse pilleatae turbae voluisses nec per omnia dissimiles; nisi forte his maxime diebus animo imperandum est, ut tunc voluptatibus solus abstineat, cum in illas omnis turba procubuit; certissimum enim argumentum firmitatis suae capit, si ad blanda et in luxuriam trahentia nec it nec abducitur. 4Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere. Licet enim sine luxuria agere festum diem. 5Ceterum adeo mihi placet temptare animi tui firmitatem, ut ex praecepto magnorum virorum tibi quoque praecipiam: interponas aliquot dies, quibus contentus minimo ac vilissimo cibo, dura atque horrida veste dicas tibi: „Hoc est quod timebatur?“ 6In ipsa securitate animus ad difficilia se praeparet et contra iniurias fortunae inter beneficia firmetur. Miles in media pace decurrit, sine ullo hoste vallum iacit et supervacuo labore lassatur, ut sufficere necessario possit. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas. Hoc secuti sunt, qui omnibus mensibus paupertatem imitati prope ad inopiam accesserunt, ne umquam expavescerent quod saepe didicissent. 7Non est nunc quod existimes me dicere Timoneas cenas et pauperum cellas, et quicquid aliud est, per quod luxuria divitiarum taedio ludit; grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus. Hoc triduo et quatriduo fer, interdum pluribus diebus, ut non lusus sit, sed experimentum; tunc, mihi crede, Lucili, exultabis dipondio satur et intelleges ad securitatem non opus esse fortuna; hoc enim, quod necessitati sat est, dat etdat et Schweighäuser; debet MSS. irata. 8Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris. Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt; illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum. Et ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse. 9Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum. Et quidem gloriatur non toto asse sese added by Muretus. pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto. 10In hoc tu victu saturitatem putas esse? Et voluptas est. Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit. 11Liberalioraliberaliora Muretus; liberiora MSS.; uberiora Buecheler. alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae. 12Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
Finge deo.
13Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris. 14Sed iam incipiamus epistulam conplicare. „Prius,“ inquis, „redde quod debes.“ Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: „Inmodica ira gignit insaniam.“ Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum. 15In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat. Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. VALE.