106 Sen. epist. 106

Seneca Lucilio suo salutem

1Tardius rescribo ad epistulas tuas, non quia districtus occupationibus sum. Hanc excusationem cave audias; vaco et omnes vacant, qui volunt. Neminem res secuntur. Ipsi illas amplexantur et argumentum esse felicitatis occupationem putant. Quid ergo fuit, quare non protinus rescriberem? Id,id Madvig; ei BA1. de quo quaerebas, veniebat in contextum operis mei. 2Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare. Itaque dubitavi utrum differrem te, donec suus isti rei veniret locus, anan after differrent te BA; after locus Eisele. ius tibi extra ordinem dicerem; humanius visum est tam longe venientem non detinere. 3Itaque et hoc ex illa serie rerum cohaerentium excerpam et, si qua erunt eiusmodi, non quaerenti tibi ultro mittam.

Quae sint haec interrogas? Quae scire magis iuvat quam prodest, sicut hoc, de quo quaeris: bonum an corpus sit? 4Bonum facit: prodest enim.facit: prodest enim Schweighaeuser; prodest, facile enim BA. Quod facit, corpus est. Bonum agitat animum et quodammodo format et continet, quae propriaergo propria MSS.; propria Schweighaeuser. sunt corporis. Quae corporis bona sunt, corpora sunt; ergo et quae animi sunt. 5Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sintut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciamtamquam ira, amor, tristitia,nisinisi Gertz; si BA. dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo? Tam manifestas notas corporis credis inprimiinprimi later MSS.; incrimine BA. nisi a corpore? 6Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, utut Windhaus and Gertz, with cod. Velz.; et BA. avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt. 7An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo? Quantam intentionem prudentia? Quantam modestiam et quietem reverentia? Quantam serenitatem laetitia? Quantum rigorem severitas? Quantam remissionem lenitas? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.

Omnes autem, quas rettuli, virtutes bonabona later MSS.; bonae BA. sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit? 8

Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,

ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt. 9Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat,inhibeat Gertz; iubeat BA. corpus est. Quid ergo? Non timor retinet? Non audacia inpellit? Non fortitudo inmittit et impetum dat? Non moderatio refrenat ac revocat? Non gaudium extollit? Non tristitia adducit? 10Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est,est later MSS.; sit BA. quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest,corporalest Windhaus; corporalis BA; corporalis res est later MSS. bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporalecorporale later MSS.; corporalis BA. est. 11Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satiussatius Buecheler; faucis BA. est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam. 12Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. VALE.