91 Sen. epist. 91
Seneca Lucilio suo salutem
1Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit. Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tectain tecta Erasmus; iniecta MSS. ignis inmissus est, multis locis deficit,deficit later MSS.; defecit BA. et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio. 2Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit. Nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium; in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro. 3Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinantinclinant cod. Harl.; inclinandum BA. adversus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est; inexpectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit. 4Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittenduspraemittendus later MSS.; permittendus BA. animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est? 5Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore. Nullum tempus exceptum est; in ipsis voluptatibus causae doloris oriuntur. Bellum in media pace consurgit et auxilia securitatis in metum transeunt; ex amico inimicus, hostis ex socio. In subitas tempestates hibernisque maiores agitur aestiva tranquillitas. Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit. Invadit temperantissimos morbus, validissimos phthisis, innocentissimos poena, secretissimos tumultus.
Eligit aliquid novi casus, per quod velut oblitis vires suas ingerat. 6Quidquid longa series multis laboribus, multa deum indulgentia struxit, id unus dies spargit ac dissipat. Longam moram dedit malis properantibus, qui diem dixit; horahora Gruter; horam BA. momentumque temporis evertendis imperiis sufficit. Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirenttam tarde perirent later MSS.; tanta reperirent BA. cuncta quam fiuntfiunt later MSS.; finiunt BA.; nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum. 7Nihil privatim, nihil publice stabile est; tam hominum quam urbium fata volvuntur. Inter placidissima terror existit nihilque extra tumultuantibus causis mala, unde minime exspectabantur, erumpunt Quae domesticis bellis steterant regna, quae externis, inpellente nullo ruunt. Quota quaeque felicitatem civitas pertulit?
Cogitanda ergo sunt omnia et animus adversus ea, quae possunt evenire, firmandus. 8Exilia, tormenta morbi,morbi BA; morbos later MSS. bella, naufragia meditare.meditare later MSS.; meditari BA. Potest te patriae, potest patriam tibi casus eripere, potest te in solitudines abigere,abigere Matthiae; abicere BA. potest hoc ipsum, in quo turba suffocatur, fieri solitudo. Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri; in plenum cogitanda fortuna est. 9Quotiens Asiae, quotiens Achaiae urbes uno tremore ceciderunt? Quot oppida in Syria, quot in Macedonia devorata sunt? Cypron quotiens vastavit haec clades? Quotiens in se Paphus corruit? Frequenter nobis nuntiati sunt totarum urbium interitus, et nos inter quos ista frequenter nuntiantur, quota pars omnium sumus?
Consurgamus itaque adversus fortuita et quicquid inciderit, sciamus non esse tam magnum quam rumore iactetur. 10Civitas arsit opulenta ornamentumque provinciarum, quibus et inserta erat et excepta, uni tamen inposita et huic non latissimolatissimo Buecheler; altissimo BA. monti; omnium istarum civitatium, quas nunc magnificas ac nobiles audis, vestigia quoque tempus eradet. Non vides, quemadmodum in Achaia clarissimarum urbium iam fundamenta consumpta sint nec quicquam extet, ex quoquo later MSS.; qua BA. appareat illas saltim fuisse? 11Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies; iuga montium diffluunt, totae desedere regiones, operta sunt fluctibus quae procul a conspectu maris stabant. Vasta visvasta vis Haupt; vastavit BA. ignium colles, per quos relucebat, erosit et quondam altissimos vertices, solacia navigandum ac speculas, ad humile deduxit. Ipsius naturae opera vexantur et ideo aequo animo ferre debemus urbium excidia. 12Casurae stant.casurae stant Haupt; casum exstant BA. Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus,sive … pondus H. Mueck; sive … preclusa violenti pondus MSS. sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetusimpetus added by Buecheler. in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a quaa qua Erasmus; in qua BA. nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit. Enumerare omnes fatorum vias longum est. Hoc unum scio: omnia mortalium opera mortalitate damnata sunt, inter peritura vivimus. 13Haec ergo atque eiusmodi solacia admoveo Liberali nostro incredibili quodam patriae suae amore flagranti, quae fortasse consumpta est, ut in melius excitaretur. Saepe maiori fortunae locum fecit iniuria. Multa ceciderunt, ut altius surgerent. Timagenes felicitati urbis inimicus aiebat Romae sibi incendia ob hoc unum dolori esse, quod sciret meliora surrectura quam arsissent. 14In hac quoque urbe veri simile est certaturos omnes, ut maiora certioraque quam amisere restituantur.restituantur Buecheler, who thought it the reading of BA, which is more probably restituant, according to Hense. Sint utinam diuturna et melioribus auspiciis in aevum longius condita! Nam huic coloniae ab origine sua centensimus annus est, aetas ne homini quidem extrema. A Planco deducta in hanc frequentiamin hanc frequentiam later MSS.; in hac frequentia BA. loci opportunitate convaluit, quot tamen gravissimos casus intra spatium humanae senectutis tulit.tulit added by Buecheler. 15Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciatsciat later MSS.; sciant BA. nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines. Nihil horum indignandum (unnecessarily) emend to read centesimus septimus. But Seneca was using round numbers. est. In eum intravimus mundum, in quo his legibus vivitur. Placet; pare. Non placet; quacumque vis, exi. Indignare, si quid in te iniqui proprie constitutum est; sed si haec summos imosque necessitas alligat, in gratiam cum fato revertere, a quo omnia resolvuntur. 16Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibusnatalibus later MSS.; non talibus BA. nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, „discede,“ inquit, „ambitio! omnium, quae terram premunt, sirempssiremps Cuiacius; seremiles B; sere miles A. lex esto.“ Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior. 17Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. „Facilia,“ inquit, „me doce.“ Cui praeceptor „ista,“ inquit, „omnibus eadem sunt, aeque difficilia.“ 18Hoc puta rerum naturam dicere: „ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum,possum Buecheler; possunt BA. sed quisquis volet, sibi ipseipse Haase; ipsi BA. illa reddet faciliora.“ Quomodo? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas. 19Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. „Quid enim,“ inquit, „mea,mea susum B corr.; mea refert susum B; meas refert usum A. susum isti an deosum sonent?“ 20Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus? 21Ne morti quidem hoc apud nosnos later MSS.; vos BA. noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant,accusant later MSS.; accusat BA. expertus est. Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. VALE.