90 Sen. epist. 90

Seneca Lucilio suo salutem

1Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent. Cuius scientiam nullinulli later MSS.; ulli B. dederunt, facultatem omnibus. 2Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissentfecissent later MSS.; fecisset B. et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse.non esse Gloeckner; non esset MSS. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.

Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset? 3Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire.invenire later MSS.; inveniri B. Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desieruntdesierunt later MSS.; desiderium B. enim omnia possidere, dum volunt propria. 4Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio. Naturae est enim potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima. Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit. Elephantorum gregem excelsissimus ducit; inter homines pro summopro summo ed. Ven. (1492); Proximo or pro maximo MSS. est optimum. Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior. Tutotuto Buecheler; toto B; tantum others. enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.putat posse some later MSS.; putat esse B. 5Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant. Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebataugebat later MSS.; agebat B. ornabatque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirentabirent later MSS.; abiret B; quam abire se regno Gronovius. e regno. 6Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuitfuit Madvig; cui B. sapientia notos. Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octavus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur. Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent. 7Hactenus Posidonio adsentior; artesadsentior; artes Erasmus; adsentio partes (artes) MSS. quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam.Illa,“ inquit,sparsos et aut cavis tectossparsos … tectos Lipsius; sparsose caucasis lectos B. aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.“ Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret. 8Quid ais? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quidquid later MSS.; quidquid B. aliud erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.ante architectos … ista Hense; antea architektos fuit. antetacteres. ista B. 9Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere,

Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.

Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant casam. 10Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his tectis habitavere, sed securi. Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.

In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat. 11Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos

Tunc laqueis captare feras et fallere visco

Inventum et magnos canibus circumdare saltus.

Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit. 12In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactasliquefactas later MSS.; liquefacta B. fudisset; istaista Pincianus; ipsa B. tales inveniunt, quales colunt. 13Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.

Sapiens facilis victu fuit, quidni?. Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat. 14Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cumcum added by Bachrens. hac obiurgatione sui:quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui!“ qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit? 15Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum,sericorum Fickert; servorum B. posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem. 16Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratum Non desiderabis artifices; sequere naturam.

Illa noluit esse districtos. Ad quaecumque nos cogebat, instruxit.Frigus intolerabilest corpori nudo.“ Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? 17Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere.“ Quid ergo? Non vetustas multa deditdedit Madvig; abdidit MSS. Buecheler suspects the whole clause to be corrupt. H. Müller suggests abdita dedit. loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non quilibetquilibet later MSS.; quaelibet B. G. Gemoll believes that the words quid ergo … securi should be placed at the head of §17. virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipulastipula Hense et al.; despicula B; de stipula cod. Harl. followed by Haase. aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transieretransiere later MSS.; transire B. securi? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus? 18Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius. gratuita et opera levi parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira,mira Pincianus; misera B. nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. 19Sufficit ad id natura, quod poscit. A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit. Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporiscorporis later MSS.; corpori BA. negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitiamollitia added by Capps. molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est. 20Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex isis Buecheler; his BA. qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimqueutrimque later MSS.; utrumque BA. conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo

Tela iugo vinctavincta (with Ovid) a later MS.; iuncta BA. est, stamen secernit harundo,

Inseritur medium radiis subtemen acutis,

Quod lato paviuntpaviunt Gruter; pariunt BA. insecti pectine dentes.

Quid, si contigisset illi adireadire later MSS.; addere BA. has nostri temporis telas, quibusquibus later MSS.; in quibus BA. vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est? 21Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum,iteratum Pincianus; inter aratrum BA. quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur. 22Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.Receptas,“ inquit,in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit. 23Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.“ Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret. 24Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. 25Omnia,“ inquit,haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit.“ Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisseprodisse later MSS.; prodidisse BA. memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt; 26sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.

Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit? Non decoresdecoros later MSS.; dedecoros BA. corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bellobello Madvig; bella BA. utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat. 27Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui vita, illi vitam ornantia quoquevitam ornantia quoque Hense; vitae quoque ornantia MSS. serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit. 28Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinumnuminum Erasmus; nominum BA. formam animae perpetuatae,perpetuatae Schweighaeuser; perpetuae MSS. and Hense. ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.

Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendascernendas later MSS.; cernendis BA. mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est. 29Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt. 30Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret. 31" Anacharsis,“ inquit,invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.“ Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluntmalunt MSS.; mavult several editors. videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiamsapientiam Buecheler; sapientem BA. invenire desîmus. known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets.“ Seneca is right. 32" Democritus,“ inquit,invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur.“ Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur. 33Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides inin added by Schweighaeuser. hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmusvidemus Erasmus; vidimus BA. aut peritius atque exercitatius. 34Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina. Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit. Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate. 35Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa,de illa attested by Pincianus; illa BA. quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus delenirideleniri Muretus; deleri BA. potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo. 36Secutastsecutast Buecheler; sinitaut BA. fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.After discurrere Buecheler suggested docuere. Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus. 37Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat. 38Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens ita tutelaita tutela Buecheler; in tutela or in tutelam MSS. omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses?

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.redegit Buecheler and a late MS.; redacti BA. Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit. 39Licet itaque nunc conetur reparareconetur reparare Buecheler and Gloeckner; concurrere parare BA. quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellenspellem a late MS.; pelleris BA. vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.

Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus. 40Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura. 41Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! 42Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.ducens later MSS.; dicens BA. Tam interdiu illis quam nocte patebantpatebant MSS.; patebat an old reading found by Pincianus. prospectus huius pulcherrimae domus. Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia. 43Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu. Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt. 44Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est. Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes. Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri. 45Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapideslapides later MSS.; omitted by BA. inin added by Schweighaeuser, ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutismutis later MSS.; multis BA. animalibus; tantum aberat utut later MSS.; omitted by BA. homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. 46Quid ergo estest added by Feige.? Ignorantia rerum innocentes erant. Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit anan later MSS.; aut BA. nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. VALE.